Twilit Grotto -- Esoteric Archives Contents Prev ksol_d388 Next timeline

Clavicula Salomonis (Duveen 388, n.p., 1700?)

University of Wisconsin-Madison, Memorial Library, Special Collections
Rare Books 
Duveen Collection 388, purchased 1951.

Edited by Joseph H. Peterson, Copyright © 2010. All rights reserved. If you find the documents in these archives of value, please do not copy except for individual private use ("fair use").

This early printed version of Clavicula Salomonis contains 48 pages with Fraktur ENDE at the end. Its contents match exactly with the "second exemplar" described by Johann Christoph Adelung (followed by Kiesewetter) in Geschichte der menschlichen Narrheit: Oder, Lebensbeschreibungen berühmter ... vol. VI, Leipz. 1788, pp. 352-3. Adelung (1732-1806) worked in Erfurt, Leipzig, and (in 1787) Dresden (the latter probably too late to influence this work). “The University Library of Leipzig was established in 1543. It is one of the oldest German university libraries and it serves as a source of literature and information for the University of Leipzig as well as the general public in the region. Its extensive historical and special collections are nationally and internationally recognized.” The uni-leipzig does indeed have a copy of this book.

The title page seems to be on vellum. Most of text is in Latin, intermingled with many Biblical quotations quoted in the Dutch language. The last page, after concluding Clavicula Salomonis, contains a list of the names of God, in German. From this Adelung suggested "its printer location probably belongs in northern Germany." Woodcut B on page 3 has "VX/XXX" in center, and the B has priapus on left and right. Text cites Agrippa in a number of places (e.g. p. 29), as well as the offic. Beat. Virg.

Another unique and interesting feature of this text is that it includes the use of wine in an experiment for discovering hidden treasure (pp. 42-3).

Where older manuscripts read "artavus" (quill knife), this text reads "artanus" or "arcanus" (e.g. "De Artano sive Gladio").

CONTENTS

LIBER I.1
 Benedictio Libri.3
 Dies Infausti ad aliquid auspicandum.4
 De Horis.5
 Signa Planetarum.5
 Domus Planetarum.5
 De Horis Aptis ad facienda.5
 Luna in his Signis existensibus.6
 De Consecratione Pentaculorum.9
 Et hae Oratio.10
 De Praeparamentis Circuli.12
 ORATIO.13
 ORATIO SEQVENS.13
 Conjuratio ad omnia experimenta.14
 Conjuratio Licentialis Spirituum.15
 Conjuratio alia.16
 Experimentum ad furtum.17
 Ad Invisibilitatem.17
 Ad Amorem.20
 Ad Amorem.22
 Ad Impetrationem vel gratiam.22
 Ad odium & destructionem.23
 Ad delubria & derisoria.24
 De Experimentis Extraordinariis.25
LIBER II.26
 De modo fumigandi.26
 De Balneis.26
 De Vestimentis.28
 De Locis.30
 De Artano sive Gladio.31
 De Ensibus.32
 De fumigationis Consecrationibus.33
 De igne.34
 Consecratio Aquae.35
 De Aspergulo.35
 De penna Anserina.36
 De Penna Hyrundinis.36
 De Atramento sive Coloribus.37
 De Acu & stylo ferreo.37
 Quid sit de arte consecrata.38
 De Chartis Virgineis.39
 Benedictio Vini.42
 De Cera vel Terra ad Imagines.43
 De Candelis atque Luminibus.44
 Geheimnüß des Nahmens GOttes Welche die folgende 72. Völcker mit Vier Buchstaben. 48





]1[  


  CLAVICULA  
SALO-
MONIS
FILII
DAVID.



[2 is blank]

[3]

CLAVICULA
SALOMONIS
FILII DAVID.
Benedictio Libri. †


B Enedicat te Liber Pater + Benedicat te liber Filius + Benedicat te liber Spiritus Sanctus + Benedicat te Mater Jesu Christi + Domini nostri + & benedicat te Venerandum Corpus Domini nostri Jesu Christi + omnes Sancti & electi Dei te benedicant + & te reforment + omnes Angeli & Archangeli + Virtutes, Potestates, Dominationes, Cherubim, & Seraphim ex Auctoritate & liventia Dei sui, & benedicant, & Sanctificent merita orationis omnium sanctorum, & Sanctarum DEI Domini nostri Jesu Christi, benedicant, sanctificent, & reforment hunc librum per suam Divinam Potent-
A 2

tiam





]4[
tiam & Virtutem, quam obtinere debet potenter contra omnes rebelles, Spiritus ad ligandum, maledictum, suspendum, & convocandum ipsos à dignitate & oficiis per eum qui in spiritu venturus est judicare Vivos & mortuos & sæculum per ignem.

Dies Infausti ad aliquid auspicandum

aut expiandum.


JANUARIUS habet septem 1. 2. 3. 4. 5. 10. 19. 20.
FEBRUARIUS tres. 4. 14. 16.
MARTIUS quatuor. 1. 3. 6. 18.
APRILIS tres. 11. 15. 20.
MAJUS quinque 3. 6. 15. 20. 25.
JUNIUS tres 4. 12. 26.
JULIUS tres 13. 19. 22.
AUGUSTUS tres. 1. 20. 30.
SEPTEMBER tres. 3. 15. 21.
OCTOBER tres. 3, 6. 21.
NOVEMBER tres. 3. 17. 18.
DECEMBER quatuor. 6. 7. 22. 25.

MAnnen die ervaeren waren uit Verstandt van tyden, 1 Chronicor. cap. 12. Den Huychelaer spreekt waerom moet man den eenen dagh heyliger sijn dan den anderen, soo doch de Sonne den eenen dagh soo wel maeckt als den anderen. De Wijsheyt des Heeren heeftse also onderscheyden, ende hy heeft de Jaeretijdens der Vierdagen alsoo geordineert, hy heeft sommige uyt verkoren ende geheylight voor andere dagen. Jesus Syrach. cap. 33. v. 7.

]5[

De Horis.

Horarum quidem inter diem & noctem sunt 24. & in qualibet hora regnat, sive dominatur unus septem Planetarum, sive de die, sive de nocte. Ordo enim Planetarum hic accipitur à Saturno qui est omnibus Planetis in suo orbe superior, post Saturnum Jovem acceperunt, sub Jove Martem, sub Marte Solem, sub Sole Venerem, sub Venere Mercurium, sub Mercurio Lunam, & est infima Planetarum. Jam vero in ordine Planetarum Saturnus est primus, & regnat & dominatur in prima hora Diei in die Sabbathi inter, primas auroras & ortum Solis, in secunda hora Sabbathi dominatur Jupiter, in tertia Mars, in quarta Sol, in quinta Venus, in sexta Mercurius, in septima Luna.

Signa Planetarum.


Saturnus.

Jupiter.

Mars.

Sol.

Venus.

Mercurius.

Luna.


Domus Planetarum.

Saturnus habet Capricornum & Aquarium.
Jupiter Sagittarium & Pisces.
Mars Arietem & Scorpionem.
Sol. Leonem. tantum.
Venus Taurum & Libram.
Mercurius Geminos & Virginem.
Luna. Cancrum, tantum.


De Horis Aptis ad facienda

experimenta.

Hora quidem Saturni, Martis & Luna & Mercurii optima est ad artes magicas faciendas nec non necromanticas, ad alloquendum Spiritus, furta facienda invenive & sic de allis: Hora tamen prima illarum dierum sive de nocte, sive de die, aptior est facere, ]6[ sive preparare praedictas artes sicut in suis capitulis Videbitur, & si prædicta omiseris, nunquam ad Complementum artis Venire poteris.

Horâ Solis, Jovis & Veneris & eorum dies in quacunque Luna appareat, aptum tum est ad præparandum sive probandum omnia experimenta amoris, & gratiæ, & impetrationis, aliter ad finem non pervenies.

Hora Saturni & Martis, & eorum dies in quacunque Luna appareat, convenit facere experimenta odii & inimicitia.

Hora Mercurii bona est ad experimenta ludibria quæ de possibilitate videtur additio præparamentis.

Nota quod si quis vult facerere experimentum NB. oportet ut habeat hunc modem: Primo sciat de quibus vult facere, secundo servet Lunam istam, scilicet à Luna prima usque ad Lunam decimam quartam, tertio opportet Lunam esse in numero pari in argumento. Quia nullam experimentum scribere vel conjurare debes nisi Luna secunda, 4. 6. 8. 10. 12. 12.

Si aliquid experimentum scribatur Luna secunda, hoc fieri debet ante ortum Solis versus orientem, si in sexta versus occidentem, si in octava versus meridiem, si in decima vel duodecima Versus Septentrionem, si in decima quarta, in ortu Solis, sed vide primo ut scias tempus, horam & Lunam.

Luna in his Signis existensibus.

In signo igneo
     pro amore &
     invisibilitate
Aries
Leo
Sagittarius

in die Solis.
Jovis.
Veneris.
In signo Aëro
     pro furto
Gemini
Libra
Aquarius

in die  
In signo terreo
     pro extraord-
     inario
Taurus
Virgo
Capricornus.

in die   &
In signo Aquarico
     pro odio
Cancer
Scorpius
Pisces

in die   &

]7[

Het goede is tegens het boose, het leven tegen de doot, ende de Godtvruchtige tegens de Gotloosen geordineert, alsoo siet aen alle de wercken des Alderhooghsten, soo doorgaens twee tegen twee, ende het eenen tegen het andere geordineert, Jesus Syrach. c. 33. v. 14. & cæteris.

Ad Furtum. Si experimentum ad furtum inveniendum præparatum & ordinatum fuerit octava hora Lunæ in quocunque die reperiatur, sive in tertia hora Lunæ ut compleatur à prima hora usque.
Ad Invisibilitatem. Experimenta Invisibilitatis fieri poterunt à prima horâ Martis usque ad octavam, de nocte Vero usque ad quintam.
Ad Amorem. Experimentum ad Amorem, vel gratiam & impetrationem debet operari à prima hora Solis usque ad tertiam, & à prima Veneris usque ad octavam, dum præparata & ordinata fuerint secundum dies & horas convenientes; ad hic qualiter fiant experimenta, erunt vera.
Ad Odium. Experimenta Odii & discordiæ postquam præparata fuerint, perficiantur prima hora Veneris usque ad Octava de die, de nocte vero à prima usque ad quintam.
Experimentum Extraordinarium. Experimenta Extra cujuscunque sint conditionis dum preparata fuerint, compleantur à prima hora Jovis usque ad octavam tam de die quam de nocte.

Nota quod in omnibus horis in quibus operantur experimenta oportet, quod Luna sit in pani numero cum Sole primo illo signi in quo erit Luna. ]8[

Experimenta namque furti qualiter fiam, dum præparata fuerint, compleantur cum Luna est in Libra in prima hora, & in horis in quibus operantur.

Experimenta Invisibilitatis cum oræparata fuerint, compleantur in augmento Lunæ cum est in Piscibus.

Experimenta Amoris & Impetrationis cum præparata fuerint operantur cum Luna fuerit in Capricorno & in combustione, aut in principio combustionis.

Experimenta ad ludibria cum præparata fuerint, compleantur cum Luna fuerit in Aquario vel Tauro in augmento.

Necesse est etiam observare horas cum punctis ordinatis sicut melius potes, Si de aliquo experimento cogitaveris, ne timeas, sed fidem habeas, quia in omni negotio fides tenenda est.

Nota, quod solemnitatis Experimenta & luminationis quæ sunt scripta hic in Clavicula pro illis exorcitatoribus qui rectam fidem non habent, scripta sunt hæc omnia in secretum Secretorum; quare fides ad hibenda est magna; in fidelibus his baculus est, cum fine solemnitate & lunatione, recte talem invenire non possint; fidelibus dico, quia credentibus sauca sufficiunt & illis solemnitates prædictæ necessariæ non sunt quia illorum fides in omnibus eos adjunabit.

Nota insuper, quod præparatum vel ordinatum vel experimentum aliquod fieri debet secundum lunationes & horas antedictas, requiritur tamen ut tempus sit clarum sine omni mala aura, quia si invocare Vis Spiritum aliquem ad serviendum tibi in aliqua arte venire non poterit, in tempore nubiloso Spiritus creati ex igne manent in Oriente, Spiritus creati ex Vento pulchritudines, in Septentrione manent.

Spiritus creati ex Vento. manent in Meridie.

Hadt ghy geloof als een Moftersatt, ghy sout tot desen Boom seggen: Wordt ontwortelt, ende wort in de Heyde geplant, ende hy sou u gehoorsaem weesen, Eccles. Cap. 17.

Jesus haer geloove siende, seyde tot den Gichtsiecken: Soone uwe Sonden sijn u vergeven, Marc. cap. 2. vers. 5.

Alle dingh is den geloovigen moogelijck, Marc. 10.

]9[

De ongeloovigen konnen niet sien. noch niets te wege brengen. Matth. cap. 16. Moyses vermurwt doort woort den toorn Godts, Moyses stont in midden onder de dooden, ende stuerde den toorn Godts, ende weerden hem van den Wegh der Godtsaligen levendigen, soo dat den Engel den Verderver daervan wijken most, Sap. cap. 10. v. 17.

De credentibus quod cibo, potu nec vestibus carebunt Vide cap. 6. v. 24.

Hadde Petrus te recht gelooft, hy hadde op de Zee connen gaen, Matth. cap. 14. & sequentibus.


De Consecratione Pentaculorum.1

1. Cp. Mathers, Book I chapter 8 and Sl. 3847, chap. 3..

In isto Capitulo Pentaculorum vel Candariarum pendet tota Claviculæ Scientia: fiant ergo pentacula in die Mercurii & ejus hora Luna existence in Signo Aëreo vel Terreo vel quod Sol sit in Ariete & habeas comeram privatam in qua nullus habiter præter te & socios tuos, & suffumiga eam tali suffumigatione ut intra, & scribe incipiente hora jam dicta de nobili Colore vel Cælesti ut Conjuratum, vel exorcizatum

Sicut infra dicentur, de penna exorcizata scribitur quod debeat compleri hora prima, deinde accipe pañum sericum de nobili colore in quo custodias pentacula, & ibi habeas testam terream novam plenam carbonibus & imponethus, mastichem & lignum aloës præparata ut legitur infra de suffumigationibus, sisque mundus & nitidus sine pollutione aliqua, & habeas præparatum Arthanum2 temperatum cum succo pimpinr;;i & sangvine Anseris, completum vero die Mercurij, & ut alij dicunt neoterici ut cantentur super eum tres missæ, & sit suffumigatus ut infra scribitur, de quo arthano sine gladio debes incidere manipulos Eyssopi per aspersionem, & facere rotundum circulum circa testas terreas, & supra istas testas & circulum teneas prædicta pentacula supra prædictam suffumigationem, & cum humili devotione dicas, hos psalmos cum sequenti oratione.

2. i.e. artavus.
  • Domine Deus meus in te speravi. Psal. 7.
  • Deus Deus respice in me, Psal. 21.

]10[
  • Beati quorum remissæ sunt. Psal. 31.
  • Miserere mei Deus. Psalm. 50.
  • Ad festo Domino. Psalm. 28.
  • Deus judicium tuum regida. Psalm. 71.
  • Deus in nomine tuo. Psalm. 53.
  • Ecce nunc benedicite Dominum. Psalm. 133.
  • Cæli enarrant gloriam Dei. Psalm. 18.

Et hæ Oratio.

O Adonay Santissime & fortissime ô Piissime qui es Alpha & Omega, qui omnia in sapientia condidisti, qui Abraham Primum in fidelem servum elegisti cum semen sicut stellas cæli multiplicasti, qui Moysi servo tuo in Medio Maris rubri apparuisti, & nomen sanctum tuam quod est: Hye, asser, ephe, ei revelasti, qui populum trans mare siccis pedibus transire fecisti, qui Moysi in monte Synai legem dedisti, qui Salomoni filio Regis David præ cunctis hominibus sapientiam dedisti & scientiam, &prœsentia pentacula sine caudarias pro tutamine Corporis & animæ salute Salomoni misericorditer revelasti revelasti, tuam majestatem suppliciter depræcor, & imploro misericordiam tuam, ut in Virtute tua ista pentacula consecrentur & præparentur, quatenus obtineant Virtutem quam obtinere debeat per te Sanctissime Adonay cujus regnum & imperium per infinita sæculorum sæcula, Amen.

Hanc Orationem leges tribus diebus consecquenter postea facias celebrare supra pentacula vel candarias tres missas de Spiritu Sancto, & unam de Beata Virgine & postea pone prædicta Signa in panno serico cum speciebus odoriferis in mundissimo loco, & porta supra te, & cum opus fuerit, poteris operarint legitur supra de artibus magicis quam mirabiles Virtutes habeant, & si signa pentaculorum cum auro fuerint majorem haberent Virtutem, & quando reposita fuerint in mundo loco, suffumiga &l asperge cum aque ut infra.

Incipiatur ergo scientia libri tali modo:3

3. Cp. Sl. 3847, fol. 26r.

Primo ante inceptionem operis fiat arthanus ut supra in capitulo dictum est, de quo arthano incidatur manipulus asperguli, de quo infra de aqua, propter quod oportet ut in istius libri operatione de aqua exorcizata operatur, postea exspectetur dies & hora quibus de pingantur vel scribantur dicta pentacula ut dictum est & in medio faciat magistatem cum novem.

]11[

Angelus, sicut veniet judicare Vivos & mortuos in circuitu Majestatis nomina sua ineffabilia & Angelorum suorum, cum completa fuerint, fiant & ordinentur ut in isto Capitulo continetur & cum Volueris aliquid operari de scientia hujus claviculae, habeas tecum haec pentacula & coadjuvante Domino de omnibus pervenies ad effectum, & idea in isto Capitulo tota scientia pendet, & si istud Capitulum neglexeris, non intromiseris te in hac scientia, quia quantum plus legeris, minus scies, & ideo principium & finis hujus artis pendet in his praescriptis pentaculis vel caudariis,4 ex divina revelatione pro corporis protectione Salomoni à Deo revelata sunt, &l ubi fieris cum his signis, salvus eris toto tempore Vitae tuae, Vigilando, bibendo, comaedendo, dormiendo, invictus prae omnibus & dant gratiam omnibus portantibus ea; per virtutem illorum signorum ignis extinguitur aqua obstat, omnes creaturae in recordationem nominum, & signorum factæ sunt, & timore eorem timent, & obediunt omnes Caelestes & infernales spiritus & per signa & nomina omnia mundo.

4. caudariis sicut candariis.

Al wat gy begeert in uwe Gebeden, geloovende gy sult het ontfanfen, Matth. c. 20. v. 22. U is het gegeven te verstaen de verborgentheyt Godts, maer den anderen in Gelijckenissen, op dat sy siende niet en sien, en sy hoorende niet en verstaen. Lucas Cap. 10.

Et locutus est altissimus dicens: Priora que scripsisti omnibus innotescant dignis &amol indignis, novissimos autem septaginta conservabis ut tradas eos sapientibus de populo tuo, in his enim verae est intellectus, & sapientiae fons, & scientiae flumen. Esdr. 4. Cap. 14. v.

U is gegeven, te weeten de verborgentheyt des Koningrijcks Godts, maer die anderen verstaen het niet, Marc. C. 4. v. 11. &. 12.

Jesus verheughde hem in den Geest, ende seyde: ick dancke u Vater Heere des Hemels ende der aerden, dat gy dese dingen voor de wijsen ende verstandigen verborgen hebt, ende hebtse den cleynen geopenbaert. Luc. c. 10, 21. ]12[

Soo ghy gelooft ghy sult de heerlicheyt Godts sien, Johannis Cap. 11. v. 25. 26. & 40.

Die in my gelooft, de wercken die ick doe, sal hy oock doen, en sal meer der doen dan dese, Joh. c. 14. v. 12. & 13.

De Præparamentis Circuli.

Nullum Experimentum de Spiritibus potest fieri sine Circulo praeparation ut in arte continetur. Habeas itaque Arcanum5 sive gladium praeparatum ut in suo loco continetur in arte quam facere cupis, facias alias circulum per unum pedem, & ultra circulum quem fecisti cum arcano facias alium circulum per unum pedem & circa circulum exteriorem facias Cruces, & intra istos duos Circulos in spatio inter utrumque facias pentacula cum nominibus Creatorus, & ultra istos duos circulos facias circulum, & circulum quadratum, videlicet intra circulum artis, & reforma cum praedicto arcano loca quae tetigeris, & tecum habeas pentacula scripta cum candariis ut in suis Capitulis continetur & accipe filium virgineum fusum & factum à Virgine, & ponas super vestes in pectore dicam chartam cum acu, ut legitur in Capitulo de Vestibus, & sis lotus & balneatus, ut de balneis, & sis Jejunus, & antequam in tres circulum, sis ordinatus ut dictum est, & cum eo ordinatus ita & fueris in circulo, ponas in capite tuo coronam de charta Virginea, & in ejus circuitu sint scripta haec nomina scilicet: Agla, Aglay, Aglaoth & sint ante & retro si characteres:



5. Arcanum sic. artavum.

[FIGURE]

Osana, maneta, ydonea, Eleyson Deus. Et habeas Socios ordinatos, post haec Magister exorcizare & invocare incipiat, sicut ibidem continetur; fitum Spiritus non venerint per verba illius artis, nunc existe, accipiendo gladium de quo fecisti gladium, & signa tecum illo gladio in arto ad modum crucis quasi aërem verberans, postea ponas manum super pectus tuum, & dic humiliter hanc sequentem orationem cum sequenti exorcismo, sed antequam dicas orationem suffimiga te ipsum suffimigationibus ut infra legitur huic arti appropriatis, & asperge te & socios tuos hysopo & aqua postea dices secure orationem.
]13[

Et nota cum dixeris orationem, daemones pro timore timebunt & per Virtutem pentaculorum timebunt & venient facere Voluntatem tuam, & nullus est Spiritus qui tibi potest nocere per Virtutem pentaculorum quia in numerabilem habent Virtutem.

ORATIO.

Cp. Sl. 3847, fol. 7v.
Domine Jesu Christe, fili Dei Vivi, qui illuminas omnem hominem Venientem in hunc mundum, illumina caecitatem Cordis mei, & accende ignem Sanctissimum & suavissimum odoris tui, dona mihi spem firmam, Charitatem perfectam, & reliquas Virtutes per quas te intelligam, & possim te timere & amare, & praecepta tua in omnibus observare, ut cum mihi extrema Dies finisque vitae meae advenerit me mundum & delictus omnibus Angelus pacificus suscipiat, & me de potestate Diaboli eripiat ut merear in consortio tuorum Sanctorum in perpetua requie gloriari, & ad dexteram tuam in die Judicii congloriari, et per ea Verba quae Deo vivi sunt quae dixisti Petite & Dabitur vobis, pulsate & aperietur vobis, quaerite & invenietis: Omnipotens sempiterne Deus per omnem Creaturum pietas tua veniat supra me; per te Domine creatus sum deprecor te Domine ut me defendas ab adversariis meis, secundum pietatem tuam confirma sub manu potentiae tuae, & proteges me: Tibi Domine commendo animam meam & corpus meum, quia in nullo spem habeo, nisi in te Domine DEUS, adjuva me Domine & exaudi me in quacunque die inuocavero te, ne derelinquas me Domine Jesu Christe, & per immensam miserecordiam ne discedas à me, Intende in advitorium meum Domine Deus salutis meae, indue me Domine Deus vestimentis salutis & misericordiae tuae, ut voluntatem meam convertam ad benignitatem & prudentiam, justitiam, fortitudinem, Temperantiam & modestiam pacem, & concordiam, & cum his omnibus perseverantiam & Castitatem mihi tribuere digneris per Christum Dominum nostrum, Amen.

ORATIO SEQVENS.

Domine Deus meus esto mihi turris fortitudinis à facie omnium spirituum,

postea vertas te ad orientem diende ad meridiem & occidentem, postea ad septentrionem, & in qualibet prte dicas ]14[ haec Verba:

Ecce signa & nomina Triumphatoris quae quotidie timeris, mihi ergo obedite per haec sacratissima & sanctissima nomina DEI:

post haec verba incipias convocare & conjurare Spiritus, & scias quod si essent serreis catenis ligati non obstarent quia venirent & facerent voluntatem tuam.

HEEre, heben wy niet in uwen Name geprofeteert, ende door uwen Name de Duyvelen uytgeworpen, ende door uwen Name veele krachtem gedaen, Matth. c. 7. v. 22.

Geen ding sal by Godt onmogelijck sijn, Luc. cap. 1.

Christus gaf sijne Discipulen gewelt ende macht op alle Duyvelen, ende om siecktens te genesen, Cap. 9.

Spiritus maligni alij per Christum expelluntur alij per summum diabolorum, Matth. cap. 9.

Conjuratio ad omnia experimenta.

Conjuro vos Spiritus, & adjuro per infinitum verbum quo cuncta creata sunt, cum dixit Deus fiat & facta sunt, conjuro te & requiro te, adjuro vos qui ibidem extra circulum estis, quod visibiliter appareatis per bonitatem Dei, qua Deus hominem ad imaginem suam creavit, & vos per justitiam propter Vestram superbiam damnavit & ejecit de Caelo, & per justitiam qua primos nostros parentes salvavit, per misericordiam & Virginitatem & humilitatem Mariae sacratissimae Virginis Matris Domini nostri Jesu Christi, & per justitiam qua locis summis vestris spoliavit & cruciavit, ut mihi de quesitis à Vobis per me fideliter dicatis, conjuro vos O Sapientissimi Spiritus per obedientiam quam superioribus vestris adhibere tenemini, & per hoc Sacro Sanctum nomen Tetragrammaton veraciter servetis obedientiam mihi virtute hujus Sanctissimi nominis, in quantum permissi estis, celeriter faciatis, & si poteritis, immediate recedentes per aspersionem sanguinis Jesu Christi alium vel alios adducatis qui potestatem habent & scientiam ut stetis firmiter, & non in cutiatis mihi timorem, nec mihi noceatis, sed ]15[ veraciter absque fraude ad me veniatis, ita prope, ut non sit spatium inter vos, & nos amplius quam duodecim pedum, & mihi respondeatis fideliter de singulis rebus quas voluero, & sine quacunque fraude vel simulatione meum desiderium veraciter & videliter ad implete, ipso praestante cujus virtute & Sapientia Salomoni peririssimo vos sibi obedientaliter subjugavit, & hoc auctoritate illius, qui imperat, qui sine fine vivit & regnat &c. Conjuro vos O Sapientissimi Spiritus per obedientiam quam Virtute hujus semper benedicti nominis Dei TETRAGRAMMATON Deo & mihi fecistis, & per eiusdem ineffabilem nominis potentiam, & per Michaelem Archangelum qui Daemones subjecerat infernales, & per annunciationem Beatae Mariae Virginis, Matris Domini nostri JESU Christi, & per ejus nativitatem, passionem, mortem, est resurrectionem, per ascentionem, & lachrymas beatae Virginis Mariae, & per scissuram Veli templi in ejus morte, & per omnia, quæ unquam facta fuerunt, in Caelo & in terra, & inferno, ut mihi jam de omnibus quae interrogavero à Vobis sine fraude, timore & mendacio qualicunque mihi fideliter respondeatis, ut cantus in meis quaestionibus effectus, ipsi summo DEO, Patri & Filio & Spiritui Sancto uni DEO, vivo & vero laudes referam & gratiarum actiones Praestante spectabili Trinitate, qui vivit, unus Deus est, & erit in aeternum, Amen.

Conjuratio Licentialis Spirituum.

Conjuro Vos benigni Spiritus per aliud indivible templum Salomonis quod reparavit summo Deo, & item per omnia Elementa & per illud nomen extensum & sculptum in summitate Sceptri mei TETRAGRAMMATON, quod eatis pacifice & sine omni mora, & quiete; sine tonitru, pluviis & quibuscunque tempestatibus, & alias cu, vos vel socios vestros volueri vocare, citius quam poteritis sine mora ad me veniatis, nec turbare me valeatis, nec laborem meum, per virtutem Domini nostri Jesu Christi filii Dei vivi, viventis in saecula saeculorum, Amen.

MOyses wort geleert in alle wijsheyt der Egyptenaren, ende was machtigh in woorden ende wercken, Actor. cap. 7. v. 22.
]16[

Den geenen die gelooven sullen dese teeckenen naervolgen, in mijnen name sullen sy duyvelen uyt-werpem, sy sullen met nieuwe tonghen spreecken, sy sullen Slangen verdrijven, ende soo sy iets doodelijck drincken, dat en sal haer niet schaden, op de Kranken sullen sy de handen leggen, ende sy sullen gesont worden. Marc. 16. v. 17.

Hebt Geloove aen Godt, Marc. cap. 11. & 12.

Want vorwaer segge ick u, so iemand tot desen bergh seyt, wort opgeheven, ende inde Zee geworpen, ende niet en twijfelt in sijn herte maer gelooft dat het geene dat hy segt gheschieden sal, soo sal hem geworden wat hy seyt, vers. 23. 24. 25. 26.

Daerom segge ick u, al wat gy bidden de begeert, gelooft dat gy het ontfangen sult, ende het sal u geworden.

End wanneer gy staet om te bidden, soo vergeeft, indien ghy iets tegen iemandt hebt op dat oock uwen Vader die inde hemelen is u uwe misdaet vergeve.

Want indien gy niet en vergeeft, soo en sal oock uwen Vader die inde Hemelen is, uwe misdaet niet vergeven. Actor. cap. 19. vers. 12. & sequent.

God deede sonderlinge krachten door de handen Pauli, soo dat oock Sweetdoecken ende Gordelen van sijnen lijve gedragen werde op de krancken, ende de krankheden van haer vergingen, ende de onreyne geesten van haer uytvoeren.

Conjuratio alia.

Ite in virtute Domini nostri Jesu Christi, filii Dei vivi & veri sine mora & absque omni perturbatione laesione, & nocumentis cum sociis vestris unusquisque ad locum suum in sancta Dei pace, Amen. † Ecce signum Sanctissimae Crucis, fugite partes adversae, vincit Emanuel Leo fortis de Tribu Juda radix David, Alleluja.
]17[

Experimentum ad furtum.

Cp. Mathers, chap. 9, Sl. 3847, chap. 4, and Ad36674, chap. 6.

Experimentum ad furtum qualicunque modo fiat, sine per conjurationem vel characterem impressionis, necesse est quod accipias diem & horam ur supra de horis dicitur; ergo dicas in corde tuo haec verba graeca:

Asoch, ac, adrimulas, falat, amborias, bira, boloi, ladoda, achachel, cophive, phaminij, anchara, charuchata, Adonay, Eleyson, emagro, abrario, archedilo, barac, simanul, melchandach, era, helyay, domscatan, humiga, meachary, David, damia, Erachiel, beel, hemon, segon, enias, ichsuis, Dominus Deus qui fecisti Caelum & terram, qui palma metitus es Caelum & terram pugno mensurasti, qui sedes super Cherubin & Seraphin ad tuum ministerium nocte dilque laudes camentia, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth, Domine Deus qui solus facis mirabilia in Caelo & in terra, cui obediunt omnes creaturae, cujus verbo creatunt Caelum & terra, & omnia quae in eis sunt, roggo per tuum nomen quod per quatuor litteras scribitur scilicet, Joth, He, Vau, He, & per nomen sanctum ineffabile ANACRENETON, da mihi vim & Virtutem ut hoc experimentum rite perficere valeam, te rogo omnipotens pater & deprecor, qui ex nihilo creasti herbas & arbores de terra, per tuam mirabilem virtutem, quam in lapidibus verbis & herbis posuisti, te deprecor per unigenitum filium Dominum nostrum Jesum Christum quod mihi tribuas in hoc Experimento, cognoscere veritatem qui vivis in trinitate & regnas per omnia saecula saeculorum Amen.

Postea fumiga & asperge locum ut supra & addas illi orationem.

Domine per sanctum nomen tuum Ihsach rogo ut per exorcismum ipsum artis istius Veritatem cernere Valcamus ya, ya, ya, yach, faciatis spiritus. conjuro vos spiritus nominati per nomina supra dicta & per illum quem tremunt omnes Creaturae ut rem ipsam monstretis, & hoc dicto incontinenti monstrabunt quae quaeris.

Ad Invisibilitatem.

Si cupis Experimentum invisibilitatis, facias Experimentum illud sicut continetur, si non fuerit dies & hora ordinate, accipias illas ut supra, & si tale experimentum erit convocationis vel invocationis, haec verba secrete in corde tuo dicas.
]18[

Stabathen, thabonerem, netenebel, balometem, latroy, teginuel, vigiligas, yeremel, nyraheon, searma, homtade, ysa, atyes, fego, esay, yenerius, senere, henoy, baruchta, atacurata, tataracius, barazal, araty, per misericordiam quam habetis erga mortales faciatis hoc opus ut invisibilis ire possim.

deinde servire poteris, fac invocationem ut habetur in experimento, et scribatur sangvine Vespertilionis, si scribi aliqui debeat, & cum praeparatum fuerit experimentum si conjuratio fuerit, ante illa dicatur,

O Tu Benerason invisibilitatis Magister cum tuis ministris, themos, marach, monagrien, lues, mediodes, egenteriis, abdeyn, prinbusit, telandor, enfracaan, restomina, oletel, conjuro te per illos ministros & per illum qui tremere facit Caelum & terram, aërem, & infernum, & per illum qui mirabilem facit naturam cum Deus & homo de Virgine Maria nascitur, ut hoc experimentum tu facias, ut in quacunque hora ire voluerim invisibilis, per stalbontem, nahehalmasem, elungie, gabolio, seniettin, ut statim veniatis cum dictis ministris & statim faciatis hoc opus ut scitit, ut per hoc Experimentum ire [!] & redire possim, ut nemo me videat, nec sentiat, & ita veniat ad affectum;

Quod si aliter fieret hoc Experimentum, illud habeas ipsum praeparatum veluti scriptum invenies, & cum omnibus necessariis solemnitatibus in ipso Experimento sicut continetur utsupra, & supra dictam conjurationem super ipsum Experimentum qualecunque etiam fuerit in mente tua habeas & facias omnes solemnitates ut supra.

SIet ghy hebt Iust ter Waerheyt, ende laet my weeten de heymelijche yt, Psalm. 51. v. 8.

Blaast inde nieuwe mane de Basoenen in onsen feeste der loofhutten. Psalm. 81. v., 4.

Psalm. 99. v. 6. en 7. Moyses en Aron on der sijne priesteren, ende Samuel onder dien, die sijnen name aenriepen aen den Heere, ende hy verhoordense, hy sprack met hen door een Wolcke-calomne, sy hielden sijne getuygenissen, ende gebooden die hy gaf.

Den Heere is na by allen die hem aenroepen, allen die hem met ernst aenroepen, hy doet wat de Godtvreesende begeeren, ende hoort haer schreyen, ende helpt hen, Psal. ]19[ 145. v. 18. & 19. Wel dien, welckers hulpe den Godt Jacob is, welckers hoope op den Heere Godt staet, 146. Soo wie naer Wijsheyt roept ende daerom biddet, soo ghyse soeckt als Silver, ende arbeyt daer naer als naer den Schatten, sult ghy de vreese des Heeren verstaen, ende de erkentenisse Godts vinden. Proverb. c. 2. v. 3. 4. 5.

De Heymelijcheyt des Heeren is by den oprechten, idem des godtloosen offer is den Heere een grouwel, daeren tegens het Gebedt der Oprechten is hem aengenaem. Proverb. Cap. 15.

Dat wie hem segenen sal op aerden, die sal hem inden rechten Godt segenen ende wie sweeren sal op aerden, die sal by den rechten Godt sweeren. Jesai. cap. 65.

Judith vertrout vastelijck, ende seyt tegens Holophernes, soo gewisselijck als ghy leeft, eer ue maeght al haer spijse verteeren sal, soo sal Godt door my verrichten, wat hy inden sinne heeft. Cap. 12. v. 4.

De leere der Wijsheyt'giet prophetien uyt, die daer eeuwigh blijven moeten, daer siet men dat sy niet alleen voor haer arbeydet, maer voor alle de wijsheyt begeert, cap. 24.

Soo ghy in my blijft, ende mijne woorden in u blijven, sult ghy begeeren, wat ghy wilt, ende het sal u geschieden, Johann. cap. 15. v. 7.

Ick sal uyt-storten van mijnen heyligen Geest op allen vlees, ende uwe Soonen ende Doghters sullen propheteren, ende uwe Jongelingen sullen gesichten sien, ende uwe Ouderlingen sullen droome droomen. Act. c. 2. v. 17.

Daer geschieden veele teeckenen ende wonderheeden deur de handen der Apostelen. Actor. cap. 5.

Stephanus vol gelofs ende krachts dede Wonderheeden, ende groote teekenen, onder den Volken. Act. 6. v. 8.
]20[

Ad Amorem.

Quicunque vult facere Experimentum Amoris necesse est, ut sit illi in memoria capitulum quomodo he habebit exorcizator, postea accipe hoc experimentum quod facere cupis, & fac sicut in ipso continetur, & defecerit dies vel utatur die & hora ut supra, si illud fiat cum imagine vel si alterius conditionis, ut circa illa fiat sicuti ibi narratur; Postea dicas super ceram cum erit ita praeparata, scilicet ut infra continetur, hoc carmen:

Juenus, estter constropolin asmo Mercurius Jupiter Saturnus, Seneuon emis tus sus nely esinion rede, sether retes teres esert tense thorescrese pascar almo omloratop, leportermo sompotator ratalop imos piratho lonos, sanacolaries aryptoroson notosalpier raego topleson nostelier tira joson omas sanum iricus astaroth, draco dracutius alphacit ara eger atapa belbolmy, ronsifal aran aracamit muenet Ariel caminita termire postelbory beritir emulcayel agaona intulcapire corilon lagan, oliatioch almodeus, calix caymenin barmianon, cegrioth temptator lapidator somniator.

Conjuro Vos omnes ministri Amoris & fornicationis per illum qui vos destruere & rectificare potest & per nomina omnia illius qui vos quotidie constringit, ut hanc presentem Virtutem quam debet optineat & per timorem Sanctissimi nominis Patris omnipotentis ADONAY cujus Regnum sine fine permanet, & faciatis hanc ceram habere effectum quia venit de sede Sancta Adonay, timor magnus qui voluntatem vestram coarctabit:


Cp. Sl. 3847, chap. 6.

Hoc facto formabis imaginem sicut in ipso experimento continetur & si necesse fuerit quod scribatur in imagine aliquid, cum acu fiat, ut supra de acu vel penna; si necesse fuerit imaginem suffumigare, fumigetur ut infra quia solemnitates totae in omnibus totius rei experimentis sunt necessariae: Tenens eam in fumigio dicas post invocationem:

O tu Oricus Rex egregie qui in oriente regnas & imperas. O tu Paymon Rex potentissime qui in occidente dominarius, O tu Amaymon rex qui in astraria plaga viriliter principaris, O tu Egyn Rex potentissime cuius regnum & Imperium in Septentrione fere comprobatur. Ego vobis viriliter impero & invoco per eum qui dixit fiat & factum est, qui solo verbo cuncta creavit, cui omnes obediunt creaturae ipse à sede Majestatis suae creavit omnia pro voluntate sua, & per Sanctum nomen ejus quod tremit omne saeculum saeculi & per novem caudarias ]21[ Caelestes & eorum Virtutes, & per signa & nomina Creatoris, quod imaginem hanc consecretis & confirmatis, ut virtutem quam obtinere debet obtineat, per Sanctissimum nomen ADONAY cujus regnum permanet in Aeternum.

Hoc facto Conjura conjurationem qua est in experimento illo, & si tunc venirent, in illa hora bene quidem, si autem non, pone imaginem illam sub capite lecti tui, & Videbis ante tertium diem mirabilia magna de muliere quia aut subito venit, aut nuntium mittit, & si supradictum tali modo feceris, & praeparaveris, catena ferrea non detineret eam; si vero pingatur imago vel sculpatur in aliquo metallo vel ligno, fiat in omnibus, & per omnia sicut dictum est, & si scribatur Experimentum in charta, aut pingatur imago, aut characteres, aut nomina, scribendum aut pingendum est eum acu vel penna & atramento in chartis Virgineis, ut supra.

Et si non est dies neque hora, accipiantur ut supra & ponantur in illis omnes solemnitates quae sunt necessaria in illo experimento sicut in nostris capitulis continetur, & si sit experimentum tale quod mulier tangenda sit, vel transeat super tale, vel si sit depulvere projiciendo supra eam, vel dando in cibo vel potu, semper fiant solemnitates totius Capituli, & dicatur super pulverem, vel rem quae datur in cibo vel potu haec conjuratio.

Conjuro & contestor daemones vos qui in hac re principatum obtinetis principis amoris ut in hac vel quacunque parte mundi sitis, quibuscunque nominibus vocemini, seductores & subversores mulieres per illum qui vos formavit & creavit & destruere potest, quatenus hac nocte super hanc rem veniatis, & sine mora consecretis quemadmodum conveniet, & virtutem habeat coërcendi omnes homines quos vel quas ad amorem meum habere voluero,

deinde operatur cum illo hora conveniente, si vero tangendo vel transeundo experimentum fuerit, fiat secundum horas ut supra, si sit imago cerea insculpatis nominibus, cum virgultula eam tangendo dicas super illas res hanc conjurationem:

conjuro uoslirl, ceyl, cabel, ministri amoris & optatores amicitiae qui potestatem habetis ponende calorem in hominibus & mulieribus, & accendendi illos in ignem amoris, conjuro vos per illum qui nos creavit, & per tremendum diem Judicii, & per illum qui regit orbem, & qui facit continere omnem creaturam, quatenus in hac nocte confirmetis & consecretis ]22[ hos Characteres vel figuram vel virgulam quemadmodum convenit, & obtineat in se Virtutem talem, quod quicunque hac re incantatus fuerit, me amet mente & corde, ut nec nocte nec die requies super eum maneat, quin voluntatem meam adimpleat;

postea reserva illud & pone per unam noctem sub panno altaris, postea operare horant scis, & antequa, facias unam vel aliquam conjurationem, aspice aërem, lunam & stellas, stando in camera tua dicas haec Verba n corde tuo

agla, Joth, he, vau, ya, ya, va, ua, ua, yach, yi, chei, anthy, melcha, ioygi, geobre, ysti, agan, ucci, nomomos, el, can, gegeon, oy, anapheneton, anatreneton, neoy, gaacae, Domine Sancte pater qui cuncta cognoscis corda hominum per tua sanctissima nomina supradicta illumina cor & mentem, N. ut ipsa me diligat & faciat meam voluntatem, & da virtutem huic Experimento, ut praevaleat ad effectum,

postea fiat ut decet cum omnibus solemnitatibus & habebis experimentum.

Ad Amorem.

Cum aliquod Experimentim facere volueris, præpara in die & hora, diximus, & habeas popum immaculatum & pulchrum sive alium fructum in manu in loco secreto, & antequam colligis de arbore asperge illum de aqua & de yssop ut supra, & fumigia eum nostris: & dic super fructum:

Deus qui fecisti Adam & Evam de quatuor Elementis & de costa Adam formasti Evam, quae dedit Adam de fructu ad comendum, & praevaricatus est mandatum tuum, sic qui de isto fructu comederit, viderit vel tetigerit, semper adimpleat meam voluntatem.

Conjuro te figura pomi vel fructus per ista nomina Elya, ely, per Michaëlem, Gabrielem, Raphaëlem, & per eum qui te creavit & per virtutem ejus, & per ejus nomina ineffabilia Joth, Vau, He. Joath, pater ya; ya, ya, pater va, vastorach, agla, anacreneton, per quae nomina tremit omne saeculum, ut quod vel quae de isto pomo comederit, nulla requies in iis sit, donec adimpleverint meam voluntatem,

& scribatur cum acu in pomo ut supra & apparebit res verissimas.

Ad Impetrationem vel gratiam.

Si Experimentum gratiæ vel impetrationis facere volueris, accipiatur dies & hora ut supra & si ponitur ut scriberetur, scribatur ut supra ]23[ de penna & atramento & dicantur super hoc Experimentum haec nomina

O Adonay Sanctissime, O Deus piisime qui es Alpha & Omega per tuam misericordiam & pietatem oramus qui dixisti, Petite & dabitur vobis, ut in Virtute tua hoc consecretur experimentum & confirmetur à Sancta sede tua. O Adonay per virtutem tuam infunde ut hoc valeat ad quod est institutum:

Hoc facto ponatur tale breve sub panno Altaris per Diem & noctem; deinde quandocunque gratiam ab aliquo impetrare Volueris, in manu tua porta, & pete hora convenienti, & non habebit potestatem negandi, & si sine documento hoc Experimentum gratiae facere volueris, scribatur hoc breve ut suis experimentis continetur, & dicatur super hoc Experimentum Carmen istud, vel scribatur in fine

Sator Arepo tenet opera rotas, joth, he, vau, he, yach, ya, ya, ya, ya, alepogos, lacac, anacreneton, Abraham, Isaac, Jacob, Sedrach, Misaach, Abednego, Marcus, Mattheus, Lucas, Johannes, Geon, gigon, tigris, ephate, adestote omnes in meam Voluntatem ut à quacunque gratiam impetrare voluero, illud valeam,

& pervenies ad effectum experimentum.

Ad odium & destructionem.

Quicunque odii aut destructionis experimentum facere vult, necesse est ut fiat secundum dies & horas ut supra, & fiat imago cerea vel terrea praeparatur utilis, postea die super imaginem haec verba:

Arator, lapidator, temptator, sommator, combustor, subversor, asservator, sicator, sudator, punitor, auctor, commentor, devorator, eductor, vos omnes ministri odii & destructionis, & seminatores discordiae qui libenter talia opera facitis & tractatis, ergo non est necesse vos ad hoc cogere, ideo vos rogo & deprecor quatenus administretis & consecretis hanc imaginem, ad odium & destructionem;

ad quod praeparata est faciat & impleat, post haec ponatur imago in loco honorabili per totam noctem; prius tamen suffumiga eam utilis, quod so aliter fierent ody & destructionis experimenta, sicut est cum characteribus & nominibus tangendo amantes, aut Verbis, fiant haec omnia horis & diebus appropriatis, & si aliquod breve fieret pro discordia scribantur in fine nomine praedicta, postea operatur tali hora ut supra.
]24[

Ad delubria & derisoria.

Si fuerint Experimenta ludibria aut derisoria ut in annulis, quod si tale experimentum desideras facere, illud secundum quod ibi continetur, si fuerit Dies & hora bene quidem si autem non, accipiatur dies & hora ad hac ordinata ut supra, & si fuerit rescribendum in charta Virginea, & so non donitur cum quo scribi debeat, fiat cum Sangvine Vespertilionis & penna & atramento ut supra, se cum in causto scribi debet, & cum ita ordinatus fueris, habes coram te totam Experimentum, & dicas super ipsum haec verba semel in corde tuo submissa voce,

Aber, abdac, rascat, istac, audac, castac, castrac, cabac, barac, lusor, erumfator, derisor, befator, incantator, adestote triumphatores vel oricoricatas, & faciatis apparere talem rem sicut scitis, ut quod omnes aspicientes sint orbiculati, & propiciendo semper cogitent in nostro servitio, & videns talia quilibet sit in ludo, ut appareat istud omnibus, & consecrate istud breve, vel incantate, quia Dominus Jesus ad talia vos operari deputavit;

postea poteris operari cum tali brevi vel incatamento sic ordinato tali hora ut supra, & dicta verba debent scribi in experimento cum sangvine & penna ut supra; etsi fiat in annulo, repetenda, praedicta verba quocunque modo fiat, & ita pervenies, & sine illo Capitulo nullum tale experimentum adimpleri poterit.

DE Ongeloovigheyt verhindert het uytwercken van wondere daden Godts, Marc. cap. 6.

Het Geloove des Hooftmans was oorsaeck van de genesinge sijns knechts. Matth. cap. 8.

Den geloovigen is niets onmogelijck, Matth. c. 17.

Hadt ghy geloove, ende entwijfeldet niet, so sout ghy niet alleenlijck doen dat den Vygenboom geschiet is, maer soo ghy oock tot desen bergh seyde: wordt opgeheuen, ende inde Zee geworpen, het soude geschieden, Matth. 21.

Vant geloove des Vrouws die den bloetganck hadde, vide Marc, cap. 5. v. 27.
]25[

De Experimentis Extraordinariis.

De Experimentis Extraordinatiis ultimum hoc capitulum primi libri ordinavimus, & sunt experimenta extraordinaria, sicut experimenta ad incantandum hominem ne jaceat cum Uxore, & alia Experimenta his similia, & experta, brevia, & diversa multarum rerum, quae maxime faciunt mulieres sine solemnitate propter earum fidem;

Nota, quod qui tale experimentum facere vult, ea praeparet secundum diem & horam ut supra, & scribat in Charta cum penna & atramento ut supra, & qualitercunque fiat, dicatur haec oratio super illud vel scribatur in illo ut alii volunt.

Deus qui facisti omnia, & qui dedisti nobis bonum dignoscere à malo per Sanctum nomen tuum quod quatuor litteris scribitur, quaelibet littera habet in se unum de sanctissimis nominibus, sicut hoc est Sacerdos, h, h, h, i, he, primi, reoa, abius Luss. af, prien, asaha Unc. cosias; achaton, ere, remicor, ata, y, y, concede nobis ab hoc Experimentum verificare,

& scribatur sive dicatur hoc Evangelium super illud Experimentum: In illo tempore ductus est. Jesus in desertum; usque ad finem & dicto Evangelio operaberis secundum horas ut supra, & in malum quam bonum) praeparatio solemnitas dicatur, sive scribatur in iis hoc Carmen:

nas nonotidaa, adiconam, saa, nasay, yasanchan, pasan, jerosolim, atica, touri, tiroplate, busel, tangandien, nison, schural, tirabnos, nosbialtal, nit torui, orbey, arfusa, astrari, incantatores, totius mali & boni, adestote in adjutorium isti experimento, ut per vos consecretur & confirmetur & Virtutem quae in se scripta est, obtineat per Sanctam sedem Adonay, & ejus timorem, qui sine vivit & regnat in secula saeculorum, Amen.

Postea fumiga breve, & aspergas illud in nomine quorum factum est postea operatur, vel operatur tali hora up supra, & ita dicendum & faciendum est de omnibus experimentis extraordinariis, bonis & malis; Et Nota, quod quicunque aliquod experimentorum, supra dictorum facere proposuerit, si de hoc quod scriptum est deërit solum punctum de experimento vel arte, nunquam perveniet ad effectum, & qui omnia & singula istorum capitulorum observaverit, ]26[ aut memoriae mandaverit, cum supradictis capitulis poterit volare quasi salvum facere votum suum, & omnia optata adimplere.

Explicit hic Liber Primus Claviculae Salomonis.

Incipit hic Liber secundus praedictae Claviculae Salomonis Filii David.




LIBER II.

De modo fumigandi.

Fumigando dicas:

Ostende nobis Domine tuam Clementiam Potentiam atque misericordiam de sede magnitudinis tuae, ut per hujus Sacri incensi odorem & sacrificium, id quod quaerimus tua gratia intercedente invenire possimus per Dominum nostrum JESUM CHRISTUM, & c.

De Balneis.

Balneum necessarium est in necromanticis rebus: Si ergo balneum praeparare Volueris, accede ad flumen vel fontem hora convenienti, & accipe aquam, & portabis eam ad tuum cubiculum, & expolias te, & super eam dicas hos Psalmos,

  • Dominus illuminatis mea, Psalm. 26.
  • Dixit insipiens in corde suo, Psalm. 13.
  • Dixi custodiam vias meas, Psalm. 38,
  • Salvum me fac, Psalm. 68.
  • Cantate Domino. Psalm. 149.
  • Confitemini Domino, Psalm. 135.
  • Symbol. Athanasiij: § Quicunque vult salvus esse
  • Psalm. 118. sume.

Et cum eris nudus intres in aquam, & dicas

exorcizo te creatura aquae per illum qui te creavit tu sine mora proprietatem accipias omnem immunditiem & omne phantasma repellere ne mihi in aliquo nocere possit per Dominum nostrum defensorem qui vivit & regnat &,

Postea cum ]27[ se lavat, dicat haec verba:

mirabilia, misalia, dalsalia, anamale ya, thiralia, gedastaria, battalia, gemaria, gamaria, gegofara, jesseparia, gohach, gedicgail, jail dayal, musayt, toyl, tanafil, prisel, godef agnef, casef, Sabaoth, Adonay, agla, on, el, Tetragrammaton, cedion, agesieron, stumulaton, primenathon,

& cum totus fuerit balneatus, exeat de balneo si siccando in nomine Patris & Filii & Spiritus Sanct Amen. Et vestiat se dicendo hos Psalmos:

  • Domine ne in furore tuo. Psalm 6.
  • Beati quorum remissae sunt. Psalm. 31.
  • Domine exaudi orationem. Psalmm. 142.
  • De profundus clamavi. Psalm. 129.
  • Cum invocarem. Psalm. 4.
  • Confitebor tibi Domine. Psalm. 110.
  • Dilexi. Psalm. 114.
  • In exitu Israel. Psalm. 113.
  • In convertendo Dominus. Psalm. 125.
  • Domine probasti. Psalm. 138.

Et hanc Orationem.

O Adonay Sanctissime, & potens, per sanctissimum tuum, & corrobaratum nomen, forte & admirabile & laudatum, mundum, & glorificatum, virtuosum bellum, sanctum, magnum & terribile, te laudo & adoro, te glorifico, te benedico, tibi gratias ago, ut per hoc balneum mundificari possim, & sit mihi aqua salutaris, ut omnis immundities abluatur, & desiderium cordis mei, per te Sanctissime Adonay possit omnibus modis adimpleri, hoc tribue per omnium creatorem, qui sedes supra Cherubim & Seraphim, per infinita Saeculorum saecula, Amen.

Deinde accipiat sal benedictum hoc modo exorcizatum

Benedictio Dei patris omnipotens sit super te creatura salis, ut omne nocumentum de te exeat, & omne bonum in te intret, quia sine te homines vivere non possunt, ideo te benedico & sanctifico, ut me adjuves in hoc articulo, ut sis mihi obstaculum contra saeva jacula inimicorum,

deinde dicas hunc Psalmum: Benedicite omnia opera Ps.

Postea accipias species odoriferas exorcizatas ut supra de suffumigio, & projicias eas in balneo, teneasque ]28[ species odoriferas in panno exorcizato, & asperge te tali aqua ut supra, & projicias salem & species odoriferas in dicto balneo, & cum expoliaveris te dicas haec verba:

A mane, mamero, misaron, misabiron, pali, eloy, diragon, lameton, caron, friecon, nafara gaudo, ayrytyn, zazanon, mameraon tamitatonteron, tafrion, sarbion, depalion, saion, nasmon, zarmaton, Itilon, funiron

postea in balneum, dicasque hunc Psalmum

Vide fo. 91. in offic. Beat. Virg.

Benedicite omnia opera Domini Psalm & lava te, signando in nomine Patris & Filii & Spiritus Sancti, Amen.

Er exeas de balneo & vestias te, & postea super indusium veste induas te, discipui eodem modo.

JUdith ginch des avonts heen uyt in den daele voor Bethulia, ende wijes haer in water daer naer badt sy Gody den Heere, Judith. Cap. 12.

De Vestimentis.

Oportet ut artium factores in suis operationibus habeant super se vestes albas lineas super alias, super quas suantur dicta pentacula cum acu tali ut supra aut habeant caligas super alias, in quibus sint scripta haec signa

[FIGURE]

Et sotulares de corio albo, in quibus sint eadem signa scripta, cum penna & atramento, & caligae sotulares per novem dies ante inceptionem fieri debent, quia omnia praeparari debent ante praedictum terminum Vestes que omnes nitidae, & magister habeat in capite coronam de charta Virginea, & sint scripta in circuitu haec quatuor nomina:

Agla, Aglay, Aglatha, Aglaoth,

cum atramento, vel alio nobili colore, & debent omnes litterae esse capitales, & quaelibet Sociorum habeat coronam de chartis membraneis in qua sint scripta haec Signa de nobili colore: ]29[

[FIGURE]

Et antequam ponant coronam in capite, vel induant vestimenta, dicant hos Psalmos

  • Domine quis habitabit. Psalm. 14.
  • Domine exaudi orationem meam. Psalm. 142.
  • Ad Dominum cum tribularer. Psalm. 119.
  • Domine non est exaltatum. Psalm. 130.
  • Quam dilecta. Psalm. 83.
  • Fundamenta. Psalm. 86.
  • Nisi Dominus aedificaverit. Psalm. 126.
  • Laudate Dominum omnes gentes. Psalm. 116.
  • Deus misereatur. Psalm. 63.
  • Laudate pueri Dominum. Psal. 112.
  • Exsurgat Deus. Psalm. 67.

Postea fumigia omnes vestes, & asperge nostris, & signa te in nomine Patris, & Filii & Spiritus Sancti Amen, & cum inducere vis; dic:

anchor, amachor, amidos, Theodomos, annitor, per merita Sanctorum Angelorum tuorum induam me vestimento salutis, ut hoc quod desidero, ad effectum valeam producere, per te Sanctissime Adonay, cujus regnum sine fine permanet:

potes etiam te induere vestimento sacerdotali consecrato.

De locorum Virtutibus vide Agrippam.

VAnt suyveren entreynigen der ontheyligde plaetsen, Vide Machabeor. 1. Cap. 4.

De nocte Angelus Uriel apparuit, 4. Esdr.

Godt en heeft het Volck niet vercooren om de steeden wille, maer de steden om des Volcks wille, 2. Mach. 5. v. 19.

Ende sy vervaert ende verschrickt synde, meenden dat sy eenen Geest saegen, Luc. cap. 24. v. 37.

Et evigilavi & horruit corpus meum valde & anima mea laboravit ut deficeret, & tenuit me qui venit Angelus qui loquebatur in me & confortavit me, & statuit me supra pedes. 4. Esdr. 5. it. c. 10. 12. & 13. it. Tob. 12.
]30[

Sacha verschrickte als hy den Engel Godts sagh, Luc. cap. primo.

Maria verschrickte van sijne Woorden, Vers. 29.

Den Engel stont by haer, ende sy vreesden met groote Vreese, Luc. 2. item Actor. 7. & 10.

De Locis.

Sit locus nitidus & absconsus in altitudine domorum aut in sylvis, aut paludibus, vel locis campestribus, aut cavernis, & in quocunque loco secreto & mundo fieri debet, potestque fieri de die sive de nocte, sed propter scandelum tutius de nocte sed quod fit de die, propter sustentationem Corporis fit, sed si exorcizator fortus & audax sit, tutius erit de nocte, & advocati tutius advient, & mundifica hunc locum dicens hos Psalmos

  • Quare fremuerunt. Psalm. 2.
  • Deus misereatur nostri. Psalm. 66.
  • Deus in nomine tuo. Psalm. 53.

& fumiga, & asperge locum it scis & in tali loco sic apparato artem quamlibet exercere poteris, & cum volueris accedere ad locum ad complendam artem, dicas in principio hanc orationem,

Locay, gamen, vacan, gorion, fortissime Occinan, pmootentissimus, corroboratus, cedro Terribilis; & Jodh, heth, vau, ya, yach, agla, adjuva me indignum qui ausussum talia nomina secreta nominare: parque mihi Domine si peccavi in aliquo quia in te confido, & in tua custodia & securitate vado in hoc periculum in mortis Articulo,

& cum incedis, signa te aqua, dicendo litanias habeasque in manibus vasculum cum aqua & supra, sociique respondeant, & primam orationem quilibet dicere debet in corde suo, dicantque eam in Custodium novem diebus ante inceptionem operis, similiter dicant orationem quam solus Magister dixit cum ad locum ibat in principio, ut in isto Capitulo continetur eantue omnes instructi secundum ordinem primus namque thuribulum portet & in censum, secundus libros, tertius ensem vel artanum, quartus portet ollas, in quibus debet poni ignis pro spirituum fumigatione semper dicendo litanias, & cum ad locum venerint ponant omnia in loco secreto, & ]31[ debent omnes preparari ut dictum est, tunc cultellum accipiat & faciat circulum: circul facto, exorcizato & signato cum aqua benedicta, & antequam aliquam invocationem incipiat, habeat campanulam unam & pulset quater Versus quatuor partes mundi cum monitione orationis & ut neoterici volunt, Pater noster dicendo in qualibet parte unum, O vos omnes qui scitis & cognoscitis quod huic arti debetis obedientiam, & nobis ad serviendum estote parati & ideo facio vobis signum ut audire possitis, virtus enim altissima veniet quae vos venire praesentialiter coarctabit & in campanula proscripta debet hoc esse scriptum

Anosbias, jodh, heth, he, vau,

& hi Characteres

[FIGURE]

ad hoc ut per virtutem horum nominum vox Campanae intret in eorum cordibus, quod timeant & obediant: hoc facto prosequatur opus suum & compleat, & iterum renovet circulos & fumigationes & procedet in opere.

De Artano sive Gladio.

Artanus sive Gladius, vel alia instrumenta necessaria sunt quibus circuli fieri debent, ergo cura fieri cultellum de ferro endanico cum manubrio albo qui cultellus sit temperatus in sangvine anserino, & fiat die Merculii & ejus hora in augmento Lunae, & compleatur ab hora prima usque ad Octavam vel decimam, & cum factus fuerit, facias cantare supra dictum cultellum decem missas communes, & scribe cum manubrio exorcizato, sive cum acu & style ferreo ut infra, & super manubrium ejus haec verba:

[FIGURE]

Vel sic in idea

[FIGURE]

& fumiga ipsum, cum tali cultello fieri debent si tibi gravissimum foret fieri talem cultellum, invenias cultellum tali forma cum manubrio toto ]32[ albo vel toto nigro, & scribe supra praedictum manubrium praedicta verba, praedicto modo, & super lamina predicti cultelli, incipiendo à puncto scribe cum in causto exorcizato haec verba,

Alpha & Omega, agla & pneumaton, sanel, Aphriel,

& fac cantare tres missas super cultellum, unam de Spiritu Sancto, & duas de Beata Virgine Maria, & fumiga eum & benedicas cum aqua ut infra ezorcizata in nomine patris &c. & pone eum in panno serico quousque operari volueris, & de tali cultello artium circuli fiant, & incidantur res necessariae & artibus & experimentis; eodem modo operantur sicut aptatur artanus, sed oportet quod nunquam fuerit positus in aliquo opere alia instrumenta, ferrea vel baculi vel virgulaequae operantur in artibus vel experimentis, Consecrantur hoc modo: si sint instrumenta ferrea, fiant in die & hora supradicta & scribantur super istis litterae sequentes

[FIGURE]
Vel sic
[FIGURE]

Si sunt baculi vel virgae, debent esse virginea de quocunque ligno suerint cum uno ictu incisa in supradicta hora Mercurii & scribantur praedicti characteres in virgula, de tali atramento ut supra, & postea dicant super virgulam haec verba.

Adonay Sanctissime adesto & consecrato hanc virgulam quemadmodum convenit, te Sanctissime Adonay rogo cujus regnum non habet finem per infinita saecula saeculorum Amen.

Postea reponantur in mundo loco quousque operari volueris.

De Ensibus.

Enses quando necessarii sunt in artibus vel experimentis accipiantur ab iis, qui iis debent operari ad infra scriptam formam, & debent esse pulchri & nitidi à nona hora usque ad decimam & super lamina eorum scribantur haec verba:

Lamech, sadeo, cetain, ceach, amles, thotomas, theophilos, Psidoas, dif, ceth, beth, ladiman, ely, eloy, ]33[ ysich, el, ya, yach, Emanuel, saday, emmanas, nataselsum, agla, Alpha & Omega,

& cum cinabrio exorcizato ut infra de penna & atramento, postea fumiga & dicatur super ipsos:

conjuro vos per sanctissimum nomen quod est Lenoyteon, conjuro vos per ista nomina: Abraham, Abrah, Tetragrammaton, agla, quod mihi in mea opinione non possitis nocere & per purum stimulaton & festinantem Eleelferas, & justum Elcorum, euissoram, & per haec sancta & in effabilia nomina: Egierion, Usivion, osistion, eridan, Usionis, vula, parasim, erim, horech, & permanas, Soter, Emmanuel, Sabaoth, Adonay, primus & novissimus, Unigenitus, Via, Veritas & Vita, meanshomo, usion, primogenitus, finis & omega, verbum, gloria, splendor, lux, sol, imago, fons, vitis, mons, janua, petra, lapis, angulus, sponsus, pastor, propheta, sacerdos, Athanatos, isschyros, ysios, otheos, pacraton, Jesu, Alleluya per haec omnia nomina & alia vos conjuro quod mihi nocere non potestis, sed me in hoc opere juvetis,

postea ponatur in loco mundo ut est in panno serico quousque operari volueris cum talibus ensibus, vel cultellis, vel arthano & instrumentis ferreis, Virgulis & baculis fiunt artes & experimenta; fit enim ancanus in die Mercurij augmento lunae, & temperatur cum succo pimpinella & sanguine Anseris, & cantantur tres missae super arcanum & fumiga & balnea in aqua ut infra, & cum isto arcano debent incidi omnia artibus necessaria, & habet hanc Virtutem, ut sine illo nihil praeparari poterit, & eodem die uti enses consecrantur, sic & lancea, & primo antequam consecretur aliquis glaudiorum, oportet quod sint novi ex virgine ferni, quod nunquam in opere fuerint, & si aliter fuerint, non valent.

De hoc vide Agrippam lib. primo Cap. 43. & reliquis de occulta Philosophia.

De fumigatione Sachariae, vide Luc. Cap. primo.

De fumigationis Consecrationibus.

Variae fumigationes fiunt in experimentis, vel odoriferae vel foecidae: ut lignum aloës, crocus, mirrha, costus, spica, & omnes species odoriferae accipe ergo de illis quantum volueris & dicas super ipsas:

Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, benedic ]34[ hanc Creaturam ut vim & virtutem ampliet odoris, ut hostis & phantasma in eos intrare non possint per Dominum nostrum Jesum Christum.

Exorcizo vos omnis immundi Spiritus & phantasma inimici in nomine patris omnipotentis Jesu Christi Filii ejus, & Sancti Spiritus ex utroque procedentis ut exeatis ex his speciebus, & timeatis cum cum accensa fuerint, obediatis quae mihi sine omni fallacia, & sint hae species sanctificatae, in nomine Adonay sentiant virtusque Spiritus Sancti ex illis procedat, ita ut ubicunque hos species tactae vel incensae fuerit in expavescendo aliquem appropinquare non sitis ausi per nomen Dei Patris Omnipotentis in effabile Tetragrammaton, benedicat Dominus creaturam istam ut sit remedium salutare humani generis nostrorumque corporum & animarum, per invocationem nominis tui, ut in quocunque loco fuerit hee creaturae species aspersae, vel fumigatae sanitatem Corporis & animae inducant per Christum Dominum nostrum, Amen.

Postea asperge cum aqua exorcizata & repone in panno novo quousque operari Volueris.

De igne Cœlesti vide primo Regum Cap. 18. item secundo Machabeorum Cap. primo versu vigesimo secundo & trigesimo secundo.

De igne.

Hoc facto cum Volueris praedictas species ponere in ignem, fac ignem ex carbonibus novis, & ollis novis intus & extra vitreatis, & die super ignem antequam imponas species:

exorcizo te creatura ignis perillum per quem facta sunt omnia, ut sine mora ejicias aliqua phantasmata ut nobis nocere non possint spiritus maligni per invocationem altissimi Cratoris, benic Domine Creaturam hanc ut benedicta & sanctificata fit in collaudationem Sancti nominis tui, ut nullum nocumentum sed omne bonum sit gustantibus & videntibus per Christum Dominum nostrum. Amen.

Hoc facto ponas species in ignem, quod faciendo fit gravis odor, & quando aliquam rem fumigare cupis, pone talem ignem, & species sic exorcisatas in thuribulo, & fac fumigationem in quacunque parte volueris, & sisoetidae fuerint ul sulphur & assa fœtida, dic super species haec verba:

Adonay, locay, dalmay, saday, ely, per invocationem sanctissimi ]35[ nominis tui in funde in has species hanc Virtutem, ut sint in nostro adjutorio, & de iis phantasma exeat, benedicatur & sanctificatur in nomine tuo Pater, potentissime.

Hoc dicto asperge de aqua ut infra, & maneat quousque opus fuerit, tunc fumigando utere odio & spirituum superborum destructione, &c.

Consecratio Aquae.

Cum aquam exorcizare volueris, accipe Vasculum, stanneum vel Terreum, & imple de aqua fontis vivi puriffima indie Mercurij & ejus hora sexta habita, in eadem die accipias sal & thuribulum cum speciebus exorcizatis, & facias fumigationem exorcizando aquam & sequitur.

Sabaoth, Messias, Tetragrammaton, Emmanuel, Sedion, Fortis, Janua, Turris, fortitudinis, sanctificare & benedicere hanc creaturam salis digneris ut sit nostrum auxilium & adjumentum

& projice in vasculum aquae, dicendo super haec septem psalmos pœnitentiales & hanc orationem:

Deus meus qui requies vera es, adjuva me clementissime pater, sicut ego in te confido Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus Martyrum, Deus Confessorum, Deus Virginum, Deus viduarum, te supplico Domine quamvis indignus, ut nomen sanctum tuum invocem, sed tamen per invocationem & merita Sanctorum & Sanctarum tuarum benedicere & sanctificare digneris hanc aquam, ut in loco quocunque aspersa fuerit, sanitas animarum & corporum esse possit per Sanctissimum Adonay qui vivis & regnas in saecula saeculorum, Amen.

De Aspergulo.

Deinde facias aspergulum de Verbena & fœnicula, pervinca, valeriana, salvia mentha, majorana & basilicon, & ligato omnes istas herbas ad virgam virgulae avellanae cum filo virgineo à virgine facto, quae virgula una vice cum artano, quae virgula una vice cum artano, sit incisa ut dictum capitulo de cultello, & quomodo fiant pentacula, & quomodo oportet quod opus claviculae incipiatur ut dictum est; & nota quod Avellanae virgula incidenda est in die1 Lunae & in crescente, & ea hora habeas praeparatus herbas cum arcano incisas, & cantentur ]36[ super aspergulum tres missae, & dicatur Evangelium Sancti Joannis: in principio erat verbum &c. sed ut Salomon voluit, scribantur cum stylo ferreo vel acu super virgulam asperguli hi characteres, quia illis dimissis & evangelio nihil sciunt; sed hoc addita sunt ut supra diximus

1. "mercurii" seems to be missing. Aub. 24: "in die et hora mercurii, luna crescente." Similarly Sl. 3847: "in the day of mercury, in the morning, in the encrease of the mone." Other manuscripts also support this.
[FIGURE] [FIGURE]

& postea operari debes cum isto aspergulo & aqua super exorcizata cum omnibus artis experimentis, & pervenies ad effectum.

De penna Anserina.

Compare Sl. 3847, p. 57v; Mathers II.xiv; Add. 36674, II.13.

Im scribendo experimento necessaria est penna anserina accipe ergo anserem masculum & extrahe illi unam pennam de ala dextera dicendo:

Accipio pennam Arboy, narboy, marra, expellatis yasay, tamary, leonacant, athoman, bliodamar, expellant ab hac penna omnem fallaciam, ut in se obtineat Virtutem.

Postea scinde pennam, praeparando eam, cum vitano, & fumiga, & asperge ut supra, & pone eam in panno ut infra.

Oportet hanc pennam extrahere in tali hora & planeta qua cupis operari, & facere artem, & illa penna non operabitur nisi in illi sola sub quo planeta ipsam accipies.

De Penna Hyrundinis.

Compare Mathers II.xv; Sl. 3847, Book 2, Chap. 14c.

Penna Hyrundinis debet esse penna prima à de ala dextras, vocatur cultellus, & est fortior aliis, & antequam praeparabis cum arcano dicas:

O Angeli imonet, & juminel adestote in nostrum adjutorium ut cum hac penna scribere possumus omnia experimenta quae per te & in tuo experiri volumus. O ibassime formator & creator.

Post hoc moderatur cum arcano, & scribe super costam penne ANACRENERON, postea dicantur super pennam hi psalmi:

  • Quam bonus. Psalm. 72. ]37[
  • Ecce nunc benedicite Dominum. Psam. 133.
  • Fumigentur & aspergantur, & reponantur in panno albo, & eodem modo consecratur alia penna.

De Atramento sive Coloribus.

Cp. Sl. 3847, Book 2, chap. 14.

Accipe pottum Pagillarem1 novum, aut de Terra, aut de Cornu, & scribe in circuitu haec nomina cum acu:

1. Pagillarem: i.e. pugillarem.
Jodh, (alii, sic, Joth) heth, he, vau; anobias, ya, ya, ya, anacreneton (alii anereneton) anabona Sebaoth, exorcizo te creatura incausti per anereneton [alii anacreneron]2 purum stimulatum & per omnia nomina ineffabilia Dei, ut tu sis in nostro adjutorio ad hoc quod operari voluero;
2. Square brackets in original.

sit de croco vel cinnabrio distemperato vel de lazurio, aut de quocunque alio colore volueris facias, & de tali penna scribatur, & de illo incausto vel supra dictis coloribus in omnibus artis hujus experimentis, & si aliter scriberentur, nullius essent Valoris, & hoc in diebus & horis praenominatis: Vide Fusius de hac re Agrippa libro primo, Capite 49.

De Acu & stylo ferreo.

29. Cp. Mathers II.xix; Ad. 36674, II.17; Sl. 3847, Book 2, chap. 18b.

Experimenta illa quae operantur acu scribantur in die Jovis & ejus hora, facias ergo fieri acum vel stylum ferreum in die Jovis & ejus hora, & tum debet perfici, & accipe eam in loco privato & dicas super ipsam hanc conjurationem,

Conjuro te per Patrem per Filium, per Spiritum Sanctum, & per omnes conjurationes quae fiunt in mundo, & per Virtutem arborem, lapidem, & herbarum, & per El forte, Alpha & Omega, qui veniet judicare vivos & mortuos, quod tu accipias O creatura vim & virtutem, & quocunque per te scribatur, veritatem obtineat,

deinde dicas hos Psalmos:

  • Domine quid multiplicati sunt. Psalm. 3.
  • Domine Deus meus. Psalm. 7.
  • Confitebor tibi. Psalm. 9.
  • In Domino confido. Psalm. 10.
  • Conserva me Domine. Psalm. 15.
  • Diligam. Psalm. 17.
  • Caeli enarrant. Psalm. 18. ]38[
  • Dominus regit me. Psalm. 22.
  • Judica me. Psalm. 42.
  • Noli aemulari. Psalm. 36.
  • Exspectans expectavi. Psalm. 39.
  • Quemadmodum desiderat. Psalm. 41.
  • Deus repulisti. Psalm. 59.

Et aliqui dicunt ut celebrentur tres missae super, & fumiga & asperge, & pone in panno mundo dicendo:

Brucato, lameth, dalmaria, godataria, macaldoc, gedoya, georgya, lalya, aygia, melicia, lenipharia, anuclary, compariardon, lamedon, cedorion, ombyon, moyson, caudon, arbora, Sioin, fisom, teigram, esralon, geongessem, besse, agla, aglatha, aglay, aglaoch, (alii aglaoth) agladium, morionem, angeli piissimi & optimi adestote custodes hujus instrumenti, quia in multis aliis experimentis & bonum debes cum tali acu operari, nec per alium acum vel stylum valet.

Quid sit de arte consecrata.30

30. I.e. de panno serico. Cp. Mathers II.xx; Ad. 36674, Book 2, chap. 19; Sl. 3847, Book 2, chap. 21.

Quando aliqua res consecrata fuerit, debet recondi in panno serico vel crineo mundissimo, accipiatur ergo pannus mundissimus, sericus scilicet, cujuscunque coloris sit, & scribas super illum hos characteres.

[FIGURE]

]39[
[FIGURE]

Cum penna & atramento exorcizato & nomina haec

Adonay, anonias, Anacreneron, (alii anereton) agla, aglanathos, agios, ancor, anarator, amlios, (alii avilos) Theodomas (alii Theodemas) ayme, fecton, cedem, Tamarpharus, Stetol, oos, Tetragrammaton

deinde fumiga ipsam & asperge & dicantur hi psalmi super ipsam,

  • Dominus Dominus noster. Psalm. 8.
  • Deus Judicium tuum. Psalm 71.
  • Ecce nunc benedicite, Psalm. 133.
  • Te decet Hymnus. Psalm. 64.
  • Te Deum Laudamus.
  • Benedicite omnia opera fol. 91. 1. in offic. Beat. Virg.
  • Laudate Dominum. Psalm. 148.
  • Ecce quam bonum. Psalm. 132.

Postea celebrentur novem missae super pannum ut neoterici addiderunt pro confirmatione hujus rei, & postea intus ponantur species odoriferae, & omnia quae consecrantur ponantur in tali panno & habebunt effectum.

De Chartis Virgineis.31

31. Cp. Mathers II.xvii; Ad. 36674, Book 2, chap. 15; Sl. 3847, Book 2, chap. 15.

In multis experimentis necessaria est carta Virginea nominata & novata, Charta Virginea novata est illa quae est de bestia quae neque cucubitus habuit sive masculus, sive faemina nominata charta est illa quae ex ventre bestiae mortuae nascitur, vel quae taliter ex ventre matris mortuae extrahitur, accipe ergo novatam vel virgineam cujuscunque bestiae, sit in die Mercurij & ejus hora, &l porta eam in loco tuo ubi nullus te videat, & habæas artanum exorcizatum: his habitis, quaere tibi cannam immaculatam Virginem in viridario vel pomario, & mundifica ipsam ab omnibus foliis dumque fuerit mundificata, dic super ipsam hanc conjurationem.

Conjuro te Canna, per quam Christus in similitudine fuit delusus ]40[ per illum Deum qui te creavit, ur in te accipias vim & virtutem in exorcizando hanc Chartam quod omnia quae scripsero in hanc, ad effectum perducantur per illum Deum qui vivit & regnat in saecula saeculorum, Amen.

Postea dic hunc psalmum.

  • Deus Judicium tuum. Psalm. 71.

Et tunc arcano incide una ictu cannam praedictam, ex tunc facias ex ea cultellum unum, in quo scribantur haec verba ex sangvine avium exorcizatarum:

Agla Adonat, hethhe, & argele Adonel: ecce propter vos compleatur.

Postea dicatur super ipsum cultellum haec oratio

Deus qui per similem cannam illusus fuisti, per pietatem tuam praesta mihi, vim & virtutem per invocationem sanctorum & sanctarum tuarum & angelorum & Archangelorum tuorum ut hanc Chartam facere possim isto cultello, ut que in se obtineat virtutem ut omnia quae per eam facta fuerint, veniam ad effectum qui vivis & regnas in saecula saeculorum Amen.

Hoc dicto cum cultello de canna incipias exorcizare praedictum pergamenum virginem dicendo:

Qui exorcizat Zalmay, Dalmay, Adonay, Saddy, Tetragrammaton, Agstereton, Angi, Effectum, Orion, Athanatos, Theodomos, Kyrios, Eleyos, Agros, Theophilos, Angeli Sancti Dei adestote & Virtutem huic Charta imponite, quod per vos consecretur taliter, ut omnia quae in ea scribantur, in se rei veritatem & Virtutem obtineant.

Et tunc cum exorcizatum est, accipe sal, & dicas super ipsum haec verba:

Deus Deorum & Dominus Dominantium qui cuncta ex nihilo creasti, benedicere & sanctificare digneris hoc sal, ut salsare possit chartam, quam intendo ut ex ea virtus & sapientiae exeat;

& sic de annulis quod omnia quae in eis scribantur effectum habeant Et cum sale sic salsare debes dictam chartam sine pellem, & mittere eam ad solem ita salsatam per unum diem, postea accipe vas terreum & in circuitu vasis scribe hos characteres cum penna & atramento ut supra.

[FIGURE]

]41[

Et in dicto Vase pone florem calcis vivae albae dicendo:

Enoy, ceram, lazyon, loryon, latarion, ciphion, alion, occinoras, adestote & benedicite & expellite de hoc flore omnem fallaciam ut mens nostra adimpleatur, ut charta consecretur cum eo, & ut Virtutem obtineat propter eum,

postea accipe talem aquam ut supra, & in illam pone dictum florem calcis vivae, & inde fac unum lotum, in dicto loto pone dictam pellem ut conficiatur per tres dies, & illis elapsis rade cerviculu, sive superficiem pellis, & sic cum dicto cultello de canna praeparato, postea fac circulum de virga avellanae una ictu incisa cum artano, dicendo antequam incidas haec verba.

Adonay sanctissime impone virtutem huic ligno ut consecrare & imponere Virtutem in hanc chartam possit,

postea accipe silum filatum à Virgine, & fac in dicta pelle chordam pro retinaculis dicendo Pater noster, deinde require lapillos parvos rotundos in rupa fluminis colligendo cum his verbis.

Tetragrammaton, fortis & sanctissime pone in his lapillis virtutem ut tueri possint Chartam istam, ab omni fallacia daemonum, & de ipsis eyce omnia phantasmata omnemque deceptionem, ut cum illis prophetae valeant obtinere virtutem.

Deinde liga dictam chartam extensam ut siccari possit dicendo:

agla, joth, he, vau, heth, el, Emmunael, adestote in hac ligatione chartae, & custodite chartam ipsam, ut nulla fallacia in eam intrare possit,

& ita dimitte siccari ad umbram in domo tua vel alio secreto loco, & mundo ut aërem videat per tres dies, & quando ponis ad siccandum, asperge ipsam cum aqua & issopo ut mundetur ab omni nequitia & super nivem dealbetur, & tribus diebus post excidetur à circulo cum artano dicendo:

ancor, amator [alii anacor]32 aculus, Theodomas adestote in custodiam hujus Chartae.
32. The square brackets are in the original text.

Dein fumiga ipsam, & pone eam in panno mundo & caveas bene ne mulier unquam inspiciat quia procul dubio virtutem ejus annihil aret penitus, & sic ista Charta operatur in idea & artibus magicis omnibus, & quandocunque scribitur in ea perducitur ad effectum.

Si tibi videtur grave hoc opus este accipe chartam nominatam virgineam, praeparatam ut sunt aliae chartae & teneas in fumigatione de dictis speciebus odoriferis & ponas eam in Testa terrea in cujus circuitu scribantur hi characteres cum penna & atramento.
]42[

[FIGURE]

& teneas chartam in fumigatione dicendo

O Angeli Adonay, helohe, estote mihi in adjutorium, ut per id impleatur sermo meus,

deinde dicas pater noster, addendo haec verba.

Locay, Salmay, Adonay, Saday, Tetragrammaton, acquephiton, cedyon, eryon, anereneton, (alii anareneton) athanatos, Theodomos, avilos, lopos, kyros, allios, (alii eleyos) Theophilos, onoytheon, vel onoycon, loriun, liturium, Theophilon, occinamos, Terrarion, Sedion, agla, joth, he, vau, heth, el, emmanuel, ya, ya, ya, yach, ancor, avilos, (alii anilios) Theodomos angeli Sancti ad estote, & virtutem huic chartae imponite ut per vos consecretur, ut omnia quae in ea scribuntur virtutem obtineant, ut omnis fallacia ab ea exeat, omnis Virtus intret, coadjuvante Patre & Filio & spiritu Sancto, Amen.

Postea dicantur hi psalmi super eam:

  • Deus Judicium. Psalm. 71.
  • Te Deum laudamus.
  • Ecce nunc benedicite. Psalm. 133.
  • Benedicite omnia opera. fo. 91. in off. Beat. Virg.

Et subdat hanc conjurationem,

Conjuro te Charta per illa verba quae de Creatore dicuntur, & per illum qui potest tibi virtutem tribuere & auferre, quod in te obtineas virtutem ut omnia quae in te scribantur, ad effectum perveniantm & perducere valeant, & quod omnis fallacia ex te exeat, & in te intret omnis virtus sine mora,

Post haec aqua superius exorcizata aspergitur & ponatur in panno serico mundissimo, & de tali charta poteris operari in aliis rebus, & in annulis & praestigiis.

Benedictio Vini.

Domine Jesu Christe sempiterne Deus qui arborem vitae in medio Paradysi esse jussisti & per diluvium tempore Noë factum per ipsum famulum Noë ipsam producere praecepisti tunc Domino jubente ipsum in humeris suis deportando plantavit, ita Domine ]43[ Jesu Christe, benedicere † consecrare † & sanctificare † digneris vinum de hoc vite praeparatum & factum, & huiusmodi vinum nobis largiri digneris; ita ut cum ipsum bibendo sumamus atque sumpserimus, quod tunc in nostris corporibus, & animabus secure officiamur, & cum ipso vino locum Thesauri aspergemus, quod tunc omnia nobis adversantia procul recedant & fugiant, & propitio & praestante Domino absconditum Thesaurum ad usum nostrum & aliorum Christi fidelium invenire possimus per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum qui Tecum vivit & regnat in saecula saeculorum Amen.

Deus Abraham, Deus Isaac, & Deus Jacob te suppliciter exoramus ut in creaturam vinigeram virtutem tui odoris mittere digneris, ut sit nobis tuis famulis licet indignis nimis munimentum & Tutela defensionis, ita ut antiquus hostis generis humani dum ipsum sumpserimus, non intret in viscera nostra, eidem quoque maligno nullus valeat aditus ad nos, & locum Thesauri, sed semper per gratiam tuam tu opus nobis conferas salutare, itaque si nos & locus Thesauri cum eodem vino aspersi fuerint, aut ipsum bibendo sumpserimus, quod tunc omnia adversantia à nobis & Thesauro procul recedant & fugiant, & nobis hujus Thesauri via patefiat per Christum Dominum nostrum Amen.

De Cera vel Terra ad Imagines.33

33. Cp. Mathers II.xviii; Ad. 36674, Book 2, chap. 16; Sl. 3847, Book 2, chap. 15b.

In multis artis Experimentis cera vel Terra operatur in faciendo imagines vel alia necessaria.

Nota quod si aliqua imago fiat de cera vel terra, oportet quod sit virginea, quae est illa, quae de apibus primo fit quae nunquam fecerunt favos, & ut ajunt, est illa quae invenitur in Domo Regis & est suavissimi odoris.

Terra Virginea est quae sub alia est, & alba apparet, & vocatur argilla: si aliquod opus ex ea facere volueris, dicas super illam hunc exorcismum.

Vocit abor, Adonay, on, laceny, on mergoy, on asmar, taly, arbocaly, Iavacaly, cosmars deesmas, vel cosmas, dysmas, cornoy, aquitere, dalment, novatin, copares, ethyes, gallides, homides, Trophilydes, adestote in adjutorium meum, quia invoco vos in opere meo quod per vos hoc opus incipiatur & per vos finiatur.

]44[

Hoc dicto dic hos psalmos

  • Domine non est exaltatum. Psalm. 130.
  • Domine quis habitabit. Psalm. 14.
  • Domine exaudi. Psalm. 101.
  • Domine Deus noster Psalm. 8.
  • Quam dilecta. Psalm. 83.
  • Exsurgat Deus. Psalm. 67.
  • Beati immaculati. Psalm. 118.
  • Deus Deorum. Psalm. 49.
  • Deus in nomine tuo. Psalm. 53.
  • Deus judicium tuum. Psalm. 71.
  • Ecce quam bonum. Psalm. 132.
  • In Exitu Israel. Psalm. 113.
  • Omnes Gentes. Psalm. 46.
  • Domine Deus meus. Psalm. 7.
  • Deus deus meus. Psalm. 62.
  • Respice in me. ibid.
  • Beati quorum. Psalm. 31.
  • Miserere mei Deus. Psalm. 50.
  • Domine probasti me. Psalm. 138.

Et fumiga eam: fumigando dicas:

Conjuro & adjuro te cera vel Terra per patrem omnipotentem qui cuncta creavit ex nihilo, cui obediunt omnes creaturae, & per invocationem Sanctorum & Sanctarum omnium Angelorum & Archangelorum, ut imponas huic cerae vel terrae virtutem in nomine ipsius & sanctificetur & beneficatur & virtutem obtineat quam optamus, & expellas omnem fallaciam, & omnem virtutem inducas, & sine hac confir,atione nullam opus ducitur ad effect.

Nota quod ex hac cera vel terra poters sic parare & quascunque imagines facere.

De Candelis atque Luminibus.34

34. Cp. Mathers II.xii; Ad. 36674, Book 2, chap. 12; Sl. 3847, Book 2, chap. 12b.

In omni arte sive Experimento, sive de die, sive de nocte cum operari velint, necesse est habeant luminaria, & maxime ub cinsecratione circulorum & omnium aliarum rerum Mathematicarum;

Et haec luminaria debent fieri in die Mercurij & ejus hora, luna ]45[ crescente & debent consecrari ut hic dicitur: cum ergo operari Volueris, accipe ceram Virgineam & fiat quaelibet candela ex dimidiae librae pondere, & cum filo lodato à puella Virgine fiat, & operetur cera in modum candelae hora Mercurii, & scribantur superius haec signa cum acu & stylo ferreo

[FIGURE]

Postea dicas super has candelas hos psalmos

vid. offic. Beat. Virg. fol. 91.

  • Benedicite omnia opera. cantic. puer.
  • Benedic anima mea. Psalm. 102.
  • Laudate Dominum omnes.
  • Te Deum laudamus.

Et hanc Orationem.

Domine Jesu Christe, Pater misericordissime exaude orationem meam, & aperi intellectum meum ut intelligam te timere, amare firmiter te, credere, laudare, adorare, gratias agere per fidem rectam & bonam voluntatem & Sapientiam: fidem concede rectam Charitatem perfectam, humilitatem & veram emendationem, veram perseverantiam ante mortis terminum. Deus meus ne derelinquas me usque in finem,

postea dicas

in nomina Patris, & Filii, & Spiritus Sancti, Amen.

Exorcizo te creatura cerea per illum qui te creavit, quod tu in continenti expellas omnem phantasmata & omnem fallaciam, & in te sit virtus altissimi ut illuminare possis corda nostra, quod omnis pavor & timor à fugiat.

Quo dicto asperge & fumiga & accende eas dicens

Exorcizo te Creatura ignis in nomine Patris, & Filii, & ]46[ Spiritus Sancti Amen, & primum per nomen Domini & per verbum quod dixisti: Fiat lux, & facta est, & per nomen Vidosias, & Sanctum & individuam Trinitatem, Hatorentes, tete missisiron, Adonay, Salvava murmente, quod tu incontinenti, accipias Vira, ut omnem Creaturam illuminare possis in coërcendo omnes Spiritus cum coram nobis apparuerint, sine fallacia, sine mites & humiles, & sis benedicta in nomine Patris, & Filii & Spiritus Sancti, Amen.

Postea accipe lucernam, super quam scribe in circuitu cum penna & atramento ut supra haec nomina Tetragrammaton, Sebaoth, Adonay, Elsel, faciet, tetel, ladomas cum litteris capitalibus, & ponatur in ea candela & quando debes aliquid legere vel sacrificare, vel circulum facere, unus ex sociis tenebit candelam cum lucerna & prae leget hanc Orationem.

Deus propitius esto mihi peccatore, & custos mei omnibus Diebis Vitae meae: Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, miserere mei, & mitte in adjutorium meum Sanctum Michaelem Archangelum quo me custodiat, protegat, foveat, visitet atque defendat ab omnibus inimicis, visibilibus, invisibilibus, carnalibus, Spiritualibus & temporalibus: Sancte Michael Archangele defende me in praelio ut non peream in tremendo judicio, Sancte Michael Archangele per gratiam quam habere meruisti te deprecor & per Unigenitum Dominum nostrum Jesum Christum ut eripias me ab universis malis praesentibus, praeteritis & futuris intercedente Beata & gloriosa semper Virgine Dei Genetrice Maria cum omni societate Cælesti. Sancte Michael, Sancte Gabriel, Sancte Raphael, omnes Sancti Angeli & Archangeli Dei succurrite mihi Peccatori, precor vos omnes ]47[ virtutes Cælorum ut nullus inimicus mihi nocere vel vincere possit, nec in via, nec in aqua, nec in igne, nec in Domo, nec extra Domum, nec eundo, nec redeundo, nec ambulando, nec dormiendo, nec comedendo, nec bibendo, nec aliquid faciendo. Ecce † signum Crucis Domini nostri Jesu Christi fugite partes adversae vicit Emanuel Leo fortis de Tribu Juda radix David Alleluja: Salvator noster qui per Sanguinem & Crucem salvasti mundum salve me hodie & omnibus diebus vitae meae: Sancte Deus, sancte fortis, Deus & Immortalis miserere nobis. O † Crux Christi adjuva me. O † Crux Christi defende me. O † Crux Christo ab omni malo libera me. Libera me ab insidiantibus mihi & quaerentibus animam meam
AMEN, fiat. AMEN.

Explicit Hic Clavicula Salomonis Filij
David Summi Philosophi.

FINIS & nunquam
FINIS.

]48[

Geheimnüß des Nahmens GOttes Welche die folgende 72. Völcker mit Vier Buchstaben

schreiten und nennen.35

35. This list appears in a number of places in magical literature, including Kircher's Oedipus Aegyptiacus (1652), and Schieble's Das Kloster. Occultist Franz Bardon also makes use of it in his Key to the True Quaballah.
1. AbyssinerAGZI. 37. Ins Hesper.AGAD
2. AdenerILLI. 38. IrländerDIEH,
3. AlbanenserBOGO 39. Ißländer.GUDI.
4. Angolander.ANUB 40. Italiäner.IDIO.
5. Araber. 41. Lateiner.DEUS.
6. Armenier. 42. Magen od weisenORSY.
7. AssyrerADAD. 43. MaldivierORBA.
8. BactrianerSILA. 44. MaurerALLA.
9. BoeotierARIS. 45. MelinderABAG.
10. BöhmerBUEG. 46. MesopotanerELLA.
11. BrachmanenPORA. 47.MexicanerBOSA.
12. CabalistenAGLA. 48. Mogorer.ALLI.
13. CalefornierSOLU. 49. MohrenABGD.
14. CamboyerMIRI. 50. MoscanerTIOS.
15. CanadenserBIUB.51. NarsingerBILA.
16. CarmanerSUNA. 52. OrmusierALAI.
17. Chaldäer 53. ParaquajerPIUR.
18. ChilenserHANA. 54. Peloponeser
19. ConganerANEB. 55. Perser.
20. Coptiten 56. PeruanerZIMI.
21. Cretenser 57. Philip. Ins. Einw.MORA.
22. CyrenäerPOPA. 58. PhilosophenABDA.
23. Ebræer oder Adon. 59. PhrygierZEUT,
24. Egytier Amun od Teut. 60. Pohlen.BOOG.
25. ElamitenPARA. 61. QuitenserHOBA.
26. EngeländerGOOD. 62. Samatranr.POLA.
27. FrantzosenDIEU. 63. SaracenenAGDI.
28. GorgianerMOTI. 64. SchottenGOOT.
29. Griechen 65. SineserTELI.
30. GymnosophistenTARA. 66. SpanierDIOS.
31. HetrurierESAR. 67. Syrer
32. HolländerGODT. 68. TartarANOT oder IGFA
33. HungarerBOGI. 69. TeutschenGOTT.
34. JaponierACA. 70. ThracerKALO.
35. IllyrierBOOG. 71. TibethenserGENA.
36. IndignerUTRA. 72. BatlanenserBORA.


ENDE.


Twilit Grotto -- Esoteric Archives Contents Prev ksol_d388 Next timeline