Twilit Grotto -- Esoteric Archives Contents Prev Book 2 Next timeline

Steganographia (Secret Writing), by Johannes Trithemius. 1500.

Book 2.

This digital edition by Joseph H. Peterson, Copyright © 2000. All rights reserved.




[84]

INCIPIT LIBER SECVNDVS STEGA-

NOGRAPHIÆ IOANNIS TRITHEMII ABBATIS

Spanheimensis ad Serenissimum Principem, Dominum Philippum, Comitem Palatinum Rheni, Ducemque Bauariæ, Sacrti Imperii Archidapiferum ac Principem Electorem. PRÆFATIO.

[I]N præcendenti libro, Dei summi auxilio freti, vnum & triginta per ordinem spiritus supremos artis nostræ Imperatores cum ducibus, comitibus & seruitoribus suis nobis ad operationem necessariis non sine magno sudore digessimus: quorum et si ad omnium arcanorum nunciationem, quantumlibet secretam, ministeria copiose omni operanti sufficiant: ne quid tamen eorum, quæ ad perfectionem huius artis conducere possunt, videremur obmittere: libro primo secundum statuimus copulare. Cum autem singulis horis diei & noctu spiritus singuli per quorundam sapientum træditionem sint ad varias operationes diuersosque & mirandos effectus deputati: placuit nobis eorum ordinem duntaxat, non superstitionem, imitari: vt sumamus sine læsione Christiani nominis ab eis quod nobis ad nostrum conducit propositum: reliqua vero tanquam magicis artibus plena, & fidei nostræ contraria spernendo transeamus. Singulis itaque horis tam diurnis quam nocturnis deputatos per secretum Salomonis, cognominati Hermetis in suo de Magia volumine Spiritus principales tanquam artis supremos imperatores cum cæteris officialibus, nobis ad operationem propositam necessariis, assumentes prosequemur: dabimusqe & modum & doctrinam omnibus in hac arte studiosis, quibus mentium suarum cõceptum secretum & arcanum qualibet hora tutiori consilio patefaciant amicis. Quilibet namque princeps suis Spiritibus, ducibus, comitibus & seruitoribus tanquam speculator præsidet: ad cuius præceptum vocati à nobis legitimo carmine veniunt: arcana commissa perferunt, & se nobis obedientes promptosque in omnibus ostendunt. Sed cum denuo Spirituum mentionem sini habiturus, rursus mihi reor esse præfandum: Nihil in hac arte nostra haberi friuolum: nihil Euangelicæ traditioni aut Catholicæ fidei contrarium: nihil omnino tradi superstitiosum. Omniæ enim, quæ vel in præcedente volumine diximus, vel in sequentibus dicturi sumus, naturalibus, licitis & honestis sunt subnixa principijs: solisque peregrinis institutionibus velatum mysterium, & verba nominibus inuoluta spirituum, lectorem requirunt eruditum. Vtimur enim ministerio Spiritus ad velandum secretum, quud noceret reprobis publicatum. Et ne quis in horarum supputatione ex errore deficiat: horas planetarum tam in die, quam in nocte, nos accepisse noscat.

CAP. I.

SAMAEL SVPREMVS IMPERATOR PRIMÆ HORÆ

dici præsidet: qui habet sub suo imperio, duces, comites & seruos complures,
quos mittit in hac hora tantum vocatos ad operantem in
Steganographia expertum.

PRIMÆ horæ diei, quæ in ortu solis sumit exordium, Spiritus & Imperator Samael dicitur: qui habet sub suo imperio duces, comites, & subseruitores plurimos: qui vocati per operantem in hac hora duntaxat in Steganographia veniu~t: Arcanum quod eis committitur perferunt, sed venire extra horam penitus contemnu~t. Et nota, quod duces & primi Samaelis principes raro mittuntur ab eo ministerium huis scientiæ quippe qui magicis & nocturnis illusionibus hominum concitandis gerunt officium.

[86]

Comites autem cum seruitoribus suis ad ministerium huius artis specialiter deputati sunt: in quod etiam sine ducum presentia crebrius mittuntur: qui cum sint ex supremo inter spiritus ordine: aliquantulum superbos se & rebelles exhibere vocantibus sole~t: nec facile alicui nisi peritissimo in arte Steganographiæ sine labore & periculo obtem pereant: procaces enim sunt, & ad illusiones irrisionesq; hominum promptissimi, deridentq; & subsannant maxime illos, quos in arte Steganographie minus offenderint esse peritos. Eos autem, quos audaces, constantes & expertos in arte ipsa considerant, reuerentur & metuunt, eorumq; mandatis cum tremore & reuerentia promptissime semper obediunt. Iam itaq; ex comitibus eorum, qui nobis sunt necessarij in operationibus Steganographiæ hac hora, nomina referemus.

R.R. R.R.
AmenielBrumiel 10100 1000 mn
CharponNestoriel 10100 1000 ab
DarosielChremas 10100 1000 1020
MonasielMeresyn 10100 1000 2010

Habemus iam ex ducibus magni Samaelis 4. & ex comitibus totidem, ex seruitoribus ex triplici ordine 4440 quorum ministerium ad omnem operationem artis Steganographiæ, quo ad primam horam diei, copiosè nobis sufficit.

Cum itaque in prima hora diei operari in arte volueris , characterem domini ascendentis scribe in schedulam primo, deinde lunæ postea reliquorum planctarum omnium secu~dum ordinem consuetum, & in sine characterem signi eadem hora ascendentis. Cumque hoc compleueris, scribe in dorso eiusdem schedulæ istam coniurationem cum silentio, tacens.

CONIVRATIO.

SAMAEL afluar onayr mylco layr madiel cuhiel naniel nabruys satiel atharbiel nadian naslon, ranyalcoha pemarson. Hac Coniuratione scripta in schedula, vt præfertur, pulchrè, clarè & distinctè literas mittendas ad eum, quem volueris scire arcanum, aptabis, inquacunque forma tibi placuerit, [87] quia nihil refert, quales (modo nullum in se secretum contineant literas mittendæ) formatæ fuerint. Deinde, literis etiam scriptis, voca vnum aut duos ex comitibus secundum ordinem, si mnultis vicibus in hac ipsa hora dici prima operaris, & dic coniurationem præscriptam ex eadem schedula, fortissima intentione, nihil metuens: qua rite completa, spiritus vocati statim apparebunt tibi visibiles in forma familiari, sibique consueta, placidi, beneuoli, ad omnia promptissimi seruitiis occurrentibus: quibus apparentibus committe principaliori inter eos arcanum tuum, dicens: Ameniel tibi per virtutem occultam huius Coniurationis mando, vt ad Albertum Goëler de Rauenspurg, præfectum in Creutzenach, quanto citius pergas, eique ex meo nomine dicas sic vel sic. His dictis subiunge verbum secretum, quod non est scribendum: statimque spiritus auolabit. Literas autem charctere Samaelis obsignatas (sicut moris est) per nuncium mitte, in quibus nullum contineatur secretum, & quæ nullius vereantur conspectum.

Arcanum sit, qualecunque occurrit.


SIT arcanum magnum, arduumque secretum, qualecunq; pro tempore occurrit & tale, quod nulli debeat communicari: nec literis credendum, nec tabellionibus: quia non est in hac arte, maximé per spiritus huius secundi voluminis, operandum pro paruis leuibusq; causis, quæ alias per literas nunciari possunt.

Literas super his formabis ad
placitum.

MAIESTAS Catholicæ fidei, cunctis firmiter seruanda hominibus foelicitatem vitæ sempiternæ Christo famulantibus spopondit. Tenete Catholicam fidem Christianam, glorificate Omnipotentem, fugientes tumultum vanitatis. Nemo prauorum operum viram beatam habebit. Homo fidelis sequatur Christum tramite virtutum. Operibus bonis decoratur integritas: & Catholicum nomen Christiana fidelitate seruatur. Nam prauus homo fidem obnubilat. Christus odit temerarios, amatqe Christianos exercentes Catholicas operationes, tranquillitatem venerantes.

Ioannes Trithemius Abbas Spanheimensis, edidi
Calend. April. Anno Domini M.D. --.

Cum literas acceperit is, cui mittuntur, in arte peritus præmittat [88] ea, quæ sunt ex generalis artis institutione præmittenda: & dicat præscriptam coniurationem eo modo & ritu, quibus prædiximus in schedula scriptam cum charactere domini ascendentis, cæterisq; exprressis. Mox autem vt coniurationem compleuerit: spiritum videbit præsente~, quo viso, imperterrite dicat + penador auenal + solmenial phanu + sauear caschanti hernoty maduran. Amen. His dictis, sileat, & vicebit spiritum appropinquantem ad se, & commissum arcanum referre in aurem secrete atque secure, quem sine timore ita audiat cum magna industria, vt si aliquis circumsederit, ne vel nutu vel verbo spiritum indicec præsentem.

CAP. II.

HORA SECVNDA DIEI VOCATVR CEVORYM. CV-

ius princeps & supremus spiritus est Anael, qui habet sub suo Imperio Duces
10. Comites, Centuriones, Præsidentes 100. Seruoram & Subseruientium
non est certus numerus.

[P]RÆSIDENS & Imperator secundæ horæ diei principalis vocatur Anael, qui habet sub suo Imperio deputatos in ministerium huius artis Steganographiæ Duces 10. Comites, Centuriones & Præside~tes omnibus spiritibus suis 100. seruorum adhuc mihi non est certus numerus. Hora autem diei secunda vocatur Ceuorym, in qua mutabiles operationes fiunt cunctis stupendæ hominibus. Istius Imperatoris spiritus omnes sunt satis beneuoti, iucundi, hilares, & ad obediendum operante in arte ptomptissimi: modo sit peritus in arte, fortis animo, constans & bene intelligens.

R.R. R.
MenarchosOrphiel Quosiel10 100G.n.
ArchielCursiel Ermaziel10 100G.n.
ChardielElmoym Granyel10 100G.n.

In hac tabula posuimus ex ducibus Anaelis 3. ex comitib. 6. & ex seruorum n.330. qui nobis ad omnem operationem Steganographie in hac secu~da hora diei per suos ordines missitando sufficiu~t.

Cum itaque in hac hora volueris aliquid in Steganographia [89] operari, scribe in munda schedula characterem domini ascendentis, & secundum ordinem sequentem illum: cæteros planetas ac nouissime signu~ domus XII. cum encausto facto ex materia istius artis. Deinde scribas in dorso prædictæ schedulæ istam coniurationem cum silentio, facie conuersa ad solem.

Carmen Coniurationis.

ANael otiel aproisy rachymas, thulnear layr meuear theor cralnotiel amersoty mouear phroys lierto mear vrnesa elty famelron.

Coniuratione scripta, fac cætera, que nosti secundum artem facienda. Deinde Carmen sub silentio dicas: & spiritum mox videbis præsentem, hilarem, iucundum atque beneuolum ad omnia: cui arcanum committas secure.

Arcanum ponamus quodcunque.

SIt nobis arcanu~ qualecunq; pro tempore occurrens, quod nec literis videatur vtiliter nec tabellioni committendum. Vocentur ex spiritibus Anaelis dux & comes vnus, vel alter eoru~, vt libet. Committatur principaliori secretum debito modo, sicut oportet secundum artis præceptum: & fideliter perferet.

Tenor literarum sit familiaris.

Ioannes Trithemius, Abbas Spanheimensis, Wilhelmo
Veldico, Canonico Sancti Augustini
in valle Franconis con philosopho
salutem.

TVis respondere literis gauderem, ita me Christus gaudere faciat: transmitteremqe volumina flagitata, si tandem habuissem. Zelatus sum n.pro maximis atqe grauissimis occultis tractatoribus naturæ zelo bono, quem habuere philosophi antiquissimi. Habeo aute~ tibi gratias longe immortales, frater mi dulcissime, qui glutinum mutui tenuisti inuiolatum. Hoc n. familiari negocio, quod graui modestia diligentissime pro curasse videris, plane cognoui: quod factum laudo: gratiasqe habeo nunquam morituras. Itaqe morem gerere tuis petitionibus maxime cuperem, si postulata (nouit Christus) haberem. Ficiati varias translationes nuper vidi latinas: Pici Mirandulani excellentissimi [90] viri, multa volumina fulgentissima legi Hippolytum vidi græcum si translatus sit penitus, nescio Veritas summa, Christus cui nihil tenebræ occuktant quid ex corde morem tibi gerere cupio postulanti. Rogo zelato virtutem zelo rectitudinis: laudes honoresqe perituros contemne. Laude~ existima veram præcedente~ Christum imitari. Fac rogo, quatenus sacerdos existas operibus, Christumqe omni, quo viuis te~pore diligas. Verus amator Christi seruet zelo iusticiæ. Vera animæ requies, & cognitio saluatoris piaqe obseruantia Catholicæ traitionis gloriam sempiternam omnibus præparat. Iesus Christus, gloriosus bonoru~ omnium largitor, conferat tibi æternitatis amore~ Catholicum sacerdotem Christianoru~ efficiens. Vale. 4. Cal. Ap. Anno M.D.

Cum literas missas acceperit is cui missæ sunt, in arte petitus: præmissis generaliter præmitti consuetis, ordinet dominu~ ascendentis cum cæteris: quæ sunt de more in chartula: dicatque coniurationem præscriptam. Qua dicta, spiritus missus apparebit visibilis: ad que~ conuersus in trepide dicat. Fabelmerusyn passoriel liertos ryneas melchus thyrmo nydran vear padroys. Completo hoc Carmine, spiritus mox blandus acceder, referabitque mysterium commissum fideliter. Caueat autem omnis in hac arte operaturus, tam is qui mittit spiritum, quam ille ad quem fuetit destinatus: ne in publico vel inter alios, qui non sunt huius artis periri, quicquam operari præsumant quia omnes spiritus horarij amant secretum, & publicum detestantur: & sine periculo non abirent.

CAP. III.

CVIVS HORA VOCATVR DANZVR, ET SPI-

ritus eius imperator supremus est Vequaniel, qui habet sub suo
dominio duces 20. comites 200. seruorum non
est numerus.

[T]ERTIA hora appellatur Dansur, cuius supremus spiritus & imperator vocatur Vequaniel, habens sub suo imperio duces 20. comites 200. Seruorum incertus est numerus. Horum officium est ad omnia generale: suntque satis prompti atque beneuoli in omnibus, quæcunque eis fuerint commissa, & fideles & securi: nec sunt inuoluntarij ad obedientiam; sed vocati in publico sine læsione aut periculo [91] vocantis minimè possunt. Amant enim secretu~, sicut & cæteri omnes, qui horis & earum operationibus præsunt. Nomina vera omnium non noui, sed paucorum tantum, quæ reuelantibus ipsis in hanc tabulam redacta nobis sufficiunt.

R.R. R.R.
AsmielDrelmech Gemarij20 20200200
PersielSadiniel Xantiel20 20200200
MursielParniel Seruiel20 20200200
ZoesielComadiel Furiel20 20200200

In hac tabula nominatos habemus ex ducibus 4. ex comitibus 8. & ex seruitoribus eorunde~ innumeratos 1730. qui nobis ad omnes huius artis operationes in hora tertia diei sufficiunt. Cum ergo volueris in hac hora Spiritum pro aliquo nuntio perferendo ad amicum vocare: non pauciores, quam ad minus duces duo, comites totidem cum seruiws eorum vocentur. Si aute~ plures vel pauciores vocare volueris; poteris quidem, sed oportebit coniurationem habere ad imperatore~ vniuersalem, sine cuius mandato non violant ordinem suum Spiritus. Itaque scribe in chartam nouam, characterem domini ascendentis, ceterosq, per ordinem planerarum, cum signo domus duodecimæ, eo modo quo institutio artis requirit. In dorso chartæ scribe istam Coniurationem.

Coniuratio.

VEquaniel, odiel mesrij reuoij sotiel mear iamy otiel aslofian yrsoti breotion drearij fabel merusin. Coniuratione scripta subiunctisq; his quæ requiruntur ex arte; dic eam voce submissa, ne à quoquã audiatui: & statim venient spiritus vocati, quos vt videris, committe potiori secretu~, quem facile cognosces ex habitu: quia semper, qui primus est inter cæteros spiritus, coronatus apparet.

Arcanum sit qualesecunque.

SEcretum tibi sit qualecunq; ad amicum absentem, quod nec literis, ne á quopiam legantur, ut committendum, nec tabellioni, ne quauis occasione aut precio corruptus aut metu te tradat in publicum. Voca spiritum horæ deputatum, committe illi arcanum, nil metuens: perferet fideliter.

[92]

Litoras formabis ad placitum.

Ioannes Trithemius Abbas Spanheimensis Arnoldo
Bostio; Carmelitæ Gandauensi, Conphilosopho,
salutem & charitatem.

CVm te amatorem artium humanitatis nouerim, deuotumqe Christianæ fidei cultorem, maximumqe fautorem omnium philosophorum, libenter gratificor petitionibus tuis mira voluptate amicitiæ adductus. Librum de scriptoribus prænotatum Ecclesiasticis Catholicisqe doctoribus, tibi hortanti ecce transmitto, vt habeas, quo animum oblectes. Codicem autem Hermetis, & libros Dionysii de Spiritibus, opusqe grande Euencii de hibernis quæstionibus mihi remittas. Christus dignetur cordis nostri oculos zelo feruentissimo sui amoris exornare: faciatqe nos habere amorem coelestium bonorum atqe desideríis infimis exutos vanos honores doceat contemnere, quatenus artis sublimia, naturæ quoqe grandia secreta penetrare queamus, habeamuaque continuum ad Philosophiam desiderium, purifiare affectus, quo Catholicam fidem semper honestissimis exornemus moribus. Tene magnum verbum: philosophus es, dimitte omnia & inuenies: horam suspicare proximam mortis: quatenus paratus occurras. Vale. 3. Cal. Apr. M.D.

Cum literas quascunq; charactere Vequanielis obsignatas acceperis; scribe figuram domini ascendentis, & domus XII. cum cæteris quæ requiruntur ad artem in schedula noua, & in dorso eius coniurationem prædictam; & statim Spiritus missus apparebit visibilis; quem mox vt videris, dic carmen istud.

Carmen Coniurationis.

FAmeron aprois liernoti stadiuear diuiel sauean Lamersy. His dictis, suscipe verbum ex ore Spiritus sine pauore, quia satis fidelis est. Et caue, ne in publico coram aliis opereris.

CAP. IV.

CVIVS HORA VOCATVR ELECHYM: ET SV-

premus Spiritus horæ appellatur Vathmiel, qui habet sub suo Imperio
duces 10. comites 100. seruorum non est certus numerus,
per quos in quarta hora fit operatio.

[93]

[Q]VARTA hora diei vocatur Elechym, cuius supremus angelus apparatur Vathmiel, qui habet sub se deputatos ad hanc artem Steganographiæ duces nominatissimos 10. comites vero 100. seruorum infinitus est numerus. Habentq; officium nunciandi generaliter omnia arcana: & sunt valde boni, beneuoli & obedientes ad omnia, quæcunq. iubentur. Verum secreti amatores tumultus hominum valde detestantur. Ergo caue, ne inter alios constitutus, qui non sunt in arte periti, aliquid per eos operari attemptes: quia nec facile coniurati accederent: & sine tuo periculo non abirent. Custodi omnia, quæ tibi præcipimus: & habebis magnum in hac scientia profectum.

R. R. R. R.
AmmyelEmarfiel Iermiel10 100 100 100
LarmichPermiel Thuroz10 100 100 100
MarfielQueriel Vanesiel10 100 100 100
OrmyelStrubiel Zasuiel10 100 100 100
ZardielDiuiel Hermiel10 100 100 100

Habemus in hac tabula ex ducibus Vathmielis 5. ex ducibus vero 10. & seruorum numero 1550. quorum ministeriu~ nobis ad omnem operationem Steganographiæ ad quartam horam est sufficiens. Cum itaque in hac hora volueris operari: characterem domini ascendentis & domus duodecimæ cu~ cæteris scribe in charta noua,& in eius dorso istam Coniurationem, sicut decet.

Coniuratio.

VAthmiel adres rheareso rafer rheotij venosi sayr fatiel cafa irsoti verotiel does ro fabel merusin. Deinde, post ea quam præmiseris ea quæ sunt ex more præmittenda: eandem Coniuratione~ submissa voce dicas: & statim spiritus vocati aderunt, ad minus vnus dux & vnus comes, cum seruitoribus eorum prompti ad obediendum tuis mandatis.

Argumentum secreti nuncij.

SIt arcanum qualecunq; magnum & valde secretum, quod nullum omnino scire velis præter vnum. Voca spiritus horæ deputatos, quot volueris, & committe principaliori secretum. Literas [94] scribe, in quacunque forma volueris, in quibus nihil contineatur secretum, & quæ nullius omnino vereantur conspectum.

Ioan. Trith. Abb. Spanh. ordinis Sancti Benedicti,
Rutgero Vencaio Sicambro, Canonico ordinis
diui patris Augustini Coenobij
Dametensis, S.

EA, quæ mihi soluenda proposuisti, Christo adiuuante, resolui. An bene, tu, qui proposuisti ferto sententiam. Referam tibi breuiter factam rem stupendam. Retulit mihi nuper frater quidam, amicus, quoque vnus, non vltimus: resuscitatum fuisse iuuenem ad Christi inuocatione~ ex mortuis referentem miranda horrendaqe apud inferos, prauoru~ Christianorum narrantem tormenta: eorum scilicet qui Christum peruerse agendo crucifixerunt: illius maximereos, quod benignissimæ redemptionis beneficium obliti, extiterunt semper Christo ingrati: horribiliaqe pati eos, qui beneficiis, non bene viuendo, noscebantar ingrati: peccatisque occæcati neglexerunt futura gaudia, voluptates mundi sectantes: qui commissis negligentiis remordentibus amarissime clamabant. Merito ista sustinemus, qui redempto ri generis humani semper ingrati fuimus; Christiani nomine, actione gentiles. Terrenas consolationes miseri semper inquisiuimus: ideò debitam retributionem accipimas æternæ damnationis. Heu nos infoelicissimos: quare Christum offendimus? Quare tempus indultum contempsimus? Multa alia iuuenis resustitatus nobis retulit: quæ scribere penitus iam non valeo: grauibus negociis maxime præpeditus. Ideoque, frater Christi vestigia zelose imitemur gratias semper mitissimo Saluatori nostro agentes: rogantes, quatenus indulgeat nobis reatus commissos. Vale. 3. Calend. April.

Cum literas acceperit is cui mittuntur in arte peritus: obseruet dominum ascendentis eiusdem horæ, & signum domus duodecimæ scribatque eorum characteres cum cæteris in charta, cum aliis quæ requiuntur ad operationem, dicatque postea coniurationem supra dictam, & viso spiritu ista verba: Camerusin aproysi lierto thulnear venean maueas fabelron. His dictis, accedet spiritus missus: & commendatum sibi arcanum fideliter & sine periculo reuelabit.

[95]

CAP. V.

CVIVS HORA VOCATVR FEALECH, ET SPIRITVS

Imperatorque supremus appellatur Sasquiel, habens sub suo imperio duces 10.
comites 100. seruorum maximum numerum.

[Q]VINTA hora diei vocatui Fealech, & spiritus eius nominatur Sasquiel, Imperator magnus & potens, qui habet sub suo Imperio inter multos duces 10. comites 100. cum famulis eorum, in ministerium diuersarum & maxime secretarum artium & huius scientiæ nostræ deputatos. Et notandum, quod duces raro vocantur in hora quinta ad operationes Steganographiæ, quia non sunt semper necessarij: cum comites vna cum seruis sibi deputatis ad omnem operationem nobis copiose sufficiant. Si quis tamen etiam ex ducibus videre aliquos, potestateq; vti eorum voluerit: potest vocare vnum, duos aut plures: & venient sine mora, qui satis beneuoli sunt & prompti ad obediendum operantibus.

R.R. R.R.
DamielIamerielOmerach 10100 1000
AranielFutinielLameros 10100 1000
MarochRamerielZachiel 10100 1000
SarapielAmisielFustiel 10100 1000
PutifielVranielCamiel 10100 1000

Ex ducibus Sasquielis, iam nominatos 5. habemus, ex comitibus vero 10. & ex seruorum numero 5550. quorum ministerium ad omnem operationem præsentis horæ sufficit. Cu~ itaq; per aliquem ex prædictis operari ad Steganographiam in quinta hora diei volueris: scribe characterem domini ascendentis, domus duodecimæ cum cæteris, quæ ad artem requiruntur in chartula munda: & in eius dorso Coniurationem istam, eo quo scis modo.

Coniuratio.

SAsquiel adres rhetroseti rosiel emelto satu olmeniel irsoti sauear nauediel liernoti chameson. His completis, cæterisq; necessariis subiunctis, dic ipsam coniurationem, sicut oportet: statimq; videbis spiritum, quem vocasti, visibiliter præsentem, cui arcanum secure committere potes.

[96]

Argumentum nunciandi arcanum.

SIt nobis arcanum qualecunq; ad amicum, quod scire preter ipsum velimus nemine~: sitq; tale, quod nec literis tuto committatur, nec tabellionibus. Vocemus vnum ex comitibus Sasquielis supradictis: committamus illi secretum, literas adiungamus charactere illius consignatas: tutique erimus.

Literarum Tenor ad placitum.

Ioannes Trithemius Abbas Spanheimensis Reli-
gioso fratri, Nicolao Baselio ex Durckheim,
Monacho Hirsaugiensi, S.

SAnctam obedientiam, bone frater humilitatemqe negligis: Benedicti constitutiones labefactas. Relatione omnium successiue conuenientiu~ cognoui te Zelam bonum odio habere: normam Religionis, Catholicamqe obedientiam spernere: operibus artibusqe sæcularibus occupari. Bone frater quid agis? turbasti nos: fatuosque zelaris bilingues: odium, amaritudinem, rixas, contentionesqe amas, bonitatem odis, bilinguis es, contentiosus, superbus. Fatue quid agis? Tempus adest ocyus secundum iustitiam corrigendi zelose has negligentias tuas: zelumque amaritudinis flagellis humilitatum nisi accurras humiliter nobis infringere: officio zelare cogimur contra omnia, quæ actitas fidei moribusque Catholicis seditiosa. Vale ex Spanh. prid. Cal. April. Anno M.D.

Cum literas acceperit is cui mittuntur in arte peritus: cognito charactere Sasquielis, præmissisq; præmittendis ex more, dicat supra dictam coniurationem: & statim Spiritus missus apparebit & se visibilem exhibebit. Quo viso, mox dicat ista verba: Fabelmerusyn aueual vear plyan cralti penason. His dictus Spiritus auditis mox accedens reuelabit arcanum:

CAP. VI.

CVIVS HORA VOCATVR GENAPHERYM ET

Spiritus eius imperator supremus appellatur Saniel, qui habet
sub se duces & comites 110. cum multis
famulis.

[97]

[S]EXTA hora diei vocatur Genapherym, & angelus eius est Saniel, magnus & potens in operationibus suis: qui habet sub suo imperio duces 10. comites 100. seruos 5550. in ministerium diuersarum operationem deputatos: qui nobis ad omnia; quæ per Steganographiam in hac hora voluerimus operari, sufficiunt.

Duces tamen rarius vocãtur; licet prompti sint & valde voluntarij ad obediendum mandatis nostris: quia comites eorum officia vt plurimum peragere consueuerunt: cum in alijs experimentis magicis sæpe occupentur.

R. R.R. R.
ArnebielGamyel Nedabar10 100100
CharuchIenotriel Permon10 100100
MedusielSameon Brasiel10 100100
NathmielTrasiel Camosiel10 100100
PemielXamyon Euadar10 100100

Habemus ex ducibus Samielis hic nominatos 5. ex comitibus 10. & ex seruoru~ numero 5550. per quos fit operano Steganographiæ in sexta hora diei. Cum itaq; per istos Spiritus operari volueris, fiat omnino in loco secreto: & si ducem vnum aut plures vocare volueris, in tua sit potestare, quamuis non sit opus, quia comites ad omnia intimanda nobis sufficiunt; Itaque scribe in Chartula munda characteres planetarum & signorum consuetos, & in dorso eius coniurationem.

Coniuratio.

SAmiel asiel thebrean pothijr ersoty mear pornys layr moas, famerosyn. Deinde, præmissis præmittendis, dic eandem coniurationem eo ritu, quo nosti: statimque Spiritus vocatus aderit, ad omnia promptus & alacer, quem mittas procul aut prope ad amicum, vt perferat secretum.

Argumentum Secreti.

ARcanum qualecunq; habueris, ad quemcunq; in arte Steganographiæ peritum per Spiritus Samielis in sexta hora diei secure mittere potes: quia ad omnia sunt intimanda generales, & in

[98]

commissis omnino fideles, si debito modo in omnibus secundum præcepta nostra processeris.

Forma literarum, vt placet.

HVmilimis lamentis orantes gratiam remissionis consequemur, gemitibusqe recipiemus reatuum libertatem. Homines assidue poenitentes lætitiam merito percipient: iustitiæ operibus Catholicam pietatem adornantes: benignitatis lege~ tenebunt Catholicæ laudem. Omnes liberabit piissimus saluator, remisitqe peccata indulgentiam optantibus, diligentibus tramite~ Catholicæ religionis: gaudia percipient beatitudinis. Bona potestas libertatis tramitem legis seruantibus; gloriose triumphabunt, beatitudinem lucidam obtinebunt lumine trinitatas. Anno M.D. Cal. Apr. Ioan. Trith. Abbas scripsit.

Cum has literas acceperit is cui mittuntur in arte peritus; præmissis præmittendis, dicat coniurationem: & mox Spiritus missus apparebit, quem vt præsentem viderit, dicat hæc verba:

Charmes pormeniel vear saseuij liernoty noty ersy melron. His dictis sicut in arte præcipitur, Spiritus accedet propius, commissumque sibi arcanum fideliter & secrete reuelabit.

CAP. VII.

CVIVS HORA VOCATVR HAMARYM, ET SPI-

ritus eius Barquiel, habens sub suo imperio duces 10. comites 100.
seruorum mihi non est certus numerus.

[S]EPTIMA hora diei vocatur Hamarym, & angelus eius appellatur Barquiel: qui habet sub suo imperio duces 10. comites 100. seruorum magnus & incertus est numerus. Quorum omnium ministeria per vices & ordines suos ad omnem operationem Steganographiæ in hora diei septima nobis abunde sufficiunt. Cum autem operari volueris per Spiritus prædicti imperatoris in septima hora: non voces pauciores, quam ad minus vnum ducem, & vnum comitem, qui habent seruos sibi deputatos, quilibet in ordine suo. Vt autem habeas ad manum nomina aliquorum ducum & comitum, per quos queas operari: tabulam attende.

[99]

R. R. R.
AbrasielHarmiel Pasriel10 10100
FarmosNastrus Venesiel10 10100
NestoriiVarmay Euarym10 10100
ManuelTulmas Drufiel10 10100
SagielCrosiel Kathos10 10100

Hic nunc habes nominatos ex ducibus 5. ex comitibus 10. & numeratos ex seruorum ordine 600. Duces & comites vocantur ex nomine, & sunt satis prompti ad obediendu~ vocanti in omnibus, quæ pertinent ad huius artis ministerium. Cum itaq; per eos operari volueris; scribe in charta munda characteres domini ascendentis domus 12. cu~ ceteris ex more scribe~dis; & in dorso eius scribas istam coniurationem secundum artis præcepta, vt scis.

Coniuratio.

LAmedon mosco vrsoty tharuean: dayr Lays emel thebrean rasoty bamerson.

Deinde subiunctis, quæ sunt ex more artis subiungenda, dic ipsam coniurationem cum forti intentione, sicut oportet: & statim Spiritus vocatti visibiles apparebunt. Arcanum non comiti sed duci committas, nisi forte comitem sine duce vocasti; quod etsi fieri posse non nego, tamen secundum præceptum artis ad minus dux vnus cum comitibus, quod volueris, vocantus est.

Argumentum secreti, vt vis.

ARcanum tibi sit qualecunq; ad amicum, quod nulli alteri velis esse commune. Ideo neque literis neque tabellionibus confidendum: quia vtrobique fraus interuenire potest. Voca ex supradictis Spiritibus, quot volueris: committe potiori arcanum nihil metuens, quia boni & fideles sunt ad omnia.

Literarum forma sit ad placitum.

Ioannes Tritth. Abb. Spanh. Strenuo militi Henri-
co de Bunano, con philosopho studiosissi-
mo, Salut. dicit.

COmmodaueram libros tib~ meos sub conditione restituendi, miles charissime Bunane: sed ecce minime eos restituisti quos in breui remittere debuisses. Contra legem facis, quã fides Catholica de promissione sanciuit: non [100] differas, quod promisisti, soluere cunctis: non decet bonu~ & honestum virum, ortum parentibus maioribusqe nobilibus, violare promissum. Promiseras autem breui diligentissime restituere. Leuitatis est quasi ad Calendas Græcas promissionem differre. Nonne satis expectaui cum beneuolentia grandi? Maxima promittere turpissimum est minima reddenti. Militem ornat bona fides. Quod grauius crimen accommodatum denegare promissum: nec decet Christianum nolle seruare condictum. Iubet autem Christianæ legis constitutio seruare promissum, reddere mutuum: & quod tibi desideras fieri, etiam aliis facere libenter oportet. Ego libros expostulo meos, quos tibi supplicati accommodaueram, Longiores excusationes, quas ad Calendas Græcas pro mittis, dimittito. Mentem meam breuibus tenes. Nomen tuum honestumqe genus Buna Wensiu~ considera: mihiqe mea volumina remitte. Vale ex Spanh. 4. Nonas April. Anno Domini M.D.

Cum has literas aut quaslibet alias acceperis ab eo, qui spiritum ad te misit: cognito signo Barquielis, obserua in eadem hora dominu~ ascendentis & scribe characterem eius cum cæteris ad chartam mundam: & coniurationem scriptam in dorso leges occulte, sicut oportet: & statim spiritus missus apparebit, quem mox vt videris, dic ista verba ad eum.

Mefarym burne; theor alueas casuean cralti lierto aply charmoys. His dictis, spiritus missus propius accedens reuelabit tibi arcanum commissum sibi fideliter. Sed vide, vt sis fortis, constans & imperterritus in omnibus.

CAP. VIII.

CVIVS HORA VOCATVR IAFANYM, ET AN-

gelus eius dicitur Osmadiel: qui habet sub suo Imperio duces 10. comites
100. seruorum incertus est numerus.

OCTAVA hora diei vocatur Iafanym, & spiritus eius principalis appellatur Osmadiel secundu~ Picatricem in magicis: qui habet sub imperio suo duces 10. comites 100. seruos innumerabiles deputatos non solum ad operationem Steganographiæ nostræ, sed etiam ad multa experimenta magica. Et dicit Salomon Iudæus cognomento Hermes, in libro de natura spirituum: quod omnes isti prænominato Osmadaeli [101] obedientes & subiecti duces & comites in diuersis transformationibus ad libitum operantis venire consueuerunt: que~admodum ab operante iussi fuerunt. Sed iam aliquorum nomina ponamus.

R. R. R. R.
SarfielDemarot Mariel10 10100 100
AmalymIanofiel Remasyn10 10100 100
ChroelLarfuty Theoriel10 10100 100
MesialVemael Framion10 10100 100
LantrhotzThribiel Ermiel10 10100 100

Ex ducibus quinque; & ex comitibus 10. iam nominatos in tabula habemus, qui nobis ad omnem operatione~ huius horæ sufficiunt. Cum autem per eos operari volueris in Steganographia: scribe in chartula munda cum characteribus & coniurationibus consuetis: & primo subiunctis subiungendis, dic ipsam coniurationem scriptam, quæ est talis.

Coniuratio.

OSmodael aneor ersoty neas, hays layr Caphrayn thelreas mear penarsy. Hoc Coniurationis carmine dicto, spiritus vocati aderunt, prompti & obedientes ad omnia. Arcanum duci committas, non comiti, nisi ille fuerit absens: quia semper principaliori inter venientes debet commendari.

Argumentum secreti ad placitum.

SIt nobis arcanum qualecunq; (quod velimus scire amicum procul absentem) & tale quod non velimus venire ad alicuius alterius notitiam; & sæpe contingere potest. Ne ergo vel tabellarius mysterium qualibet occasione reuelet, vel in manus peregrinas literæ perueniant; operemur, & per spiritum erimus securi.

Ioannes Trithemius Abb. Spanh. ordinis Sancti
Benedicti Domino Conrad. Abb. Sancti
Stephani Herbipolensi, S.D.

EXiit rumor de Lympurgensi Abbate, quod dimiserii fratrem Ioannem Rielsdorfensem, virum fidelem, & temporalium rerum maxime peritum: [102] nouosque introduxerit monachos Pantimoranos, ipsosqe sibi deputauerit officiales. Miror vehementer factum inutile. Veruntamen cum recordor consuetudinem Lympurgensium, nescio quid dicam. Temporaliu~ siquidem sunt nescij: ideoque dimiserunt virum fidelem, quoniam facta eorum redarguebat: qui debuissent gratias dixisse saluatori nostro Iesu Christo pro fidelitate tanti fratris, qui reuelare eorum necessitates potuisset. Miseri quare repellitis bonum necessariumque adiutorem? Quid dicam? Non laudo recessum tam vtilis fratris, temporaliumque peritissimum rerum, qui Lympurgensibus subuenisset quam citissime. Doleo vehementer: ita desipuisse Lympurge~sis monachos, qui virum dimiserunt optimum: & monachos nihil penitus valentes in rebus temporalibus Oeconomos constituerunt. Machari Abba, non sic virum decebat. Primo laudasti, nunc repulisti tibi virum multum necessarium, nulliqqe postponendum. Fateor si Christus eum mihi dedisset: vt Christianum decet, maximas nunc gratias agerem: curaremqqe ne discederet vnquam. Verum tu Christo ingratus maluisti virum fidelem prauorum fatuo consilio fatigatum dimittere: ne videretur rebus tuis desertis spes esse recuperationis. Ex Spanh. 3. Non. April. M.D.

Cum literas istas vel quaslibet alias receperit, signo Osmadaelis signatas, is cui mittuntur in arte peritus, præmissis præmittendis, dicat coniurationem præscriptam, & mox spiritus missus visibiles apparebit: quem vt videris, dic: Menason aproysy elmano thulneas assierto mauear veneas cralnoti permason, His dictis, nuncius spiritus arcanum tibi manifestabit.

CAP. IX.

CVIVS HORA VOCATVR KARRON, ET NO-

men supremi Angeli eius est Quabriel, habens sub suo Imperio
duces 10. comites 100. seruorum non est cer-
tus numerus.

[N]ONA hora diei vocatur Karron, & spiritus eius principalis appellatur Quabriel, qui habet sub suo Imperio multos & pene innumerabiles duces, comites & seruos, è quibus in ministerium huius artis nostræ Steganographiæ deputati sunt ex ducibus 10. & ex comitibus 100. qui seruos deputatos sibi multos habent in ordinibus. In primo ordine [103] sunt 10. in secundo 20. in tertio 30. in quarto 40. in quinto 500. in sexto 600. in septimo 700. in octauo 1000. & 80. in nono 90000. in decimo vero sunt 100000. Sed raro per omnes ordines vocantur spiritus: & si vocati fuerint: non omnes sed aliqui cum ducibus & comitibus suis secundum Imperatoris iussionem venire consueuerunt. Dixit autem Raziel magnus in libro suo de præstigiis & transformationibus, quod istorum spirituum maximus est numerus: & ordines suos singuli in omnibus ministeriis & officiis diligentissime custodiunt: & Salomon Hermes Iudæus de natura spirituum dicit istos apparere solitos in ea forma, quam operans in arte descripserit, in sua voluntate. Sed nunc iam aliquorum ducum & commitum nomina exponamus.

R. R. R. R.
AstronielKranos Trubas10 1010 100
CharmyMenas Xermiel10 1010 100
PamoryBrasiel Lameson10 1010 100
DamyelNefarym Zaznor10 1010 100
NadrielZoymiel Ianediel10 1010 100

Hic iam habemus nominatos duces 5. comites 10. numeratos, ex seruis eius deputatis 650. qui nobis sufficient. Cum autem in nona hora diei per istos spiritus operari volueris; obserua dominu~ ascendentis, & scribe in charta munda ea, quæ sunt secundum artis institutionem præcepta, & in eius dorso coniurationem.

Quabriel, odiel, amear, cayn alco mean chyr pareos payr peray, thubro menasry. Deinde, præmissis ex more præmittendis, dic ipsam coniurationem, sicut in arte præcipitur: & statim Spiritus vocati aderunt, in quacunque forma volueris, prompti & fideles ad omnia: potiori committe secretum.

Argumentum Secreti.

ARcanum nobis sit qualecunque ad amicum: quod volumus esse secretissimum, & nulli omnimodo reuelari præter ipsum. Vocemus itaque ex supra dictis ducibus & comitibus vnum aut duos iuxta institutionem artis; & committamus potiori secretum.

[104]

Formemus literas ad placitum.

Ioan. Trithem. Abbas Spanh. Ord. S. Ben. Religioso
Patri, Ioanni Hugonis Guardiano, fratrum mi-
norum sancti Francisci in Creucenach,
Salutem & charitatem.

REligiose venerandeqe pater, scio quod omnia libenter amicis concedis aptata: propterea deprecor humiliter, quatenus intuitu Catholicæ pietatis diutius apud nos detentos summa cum charitate tuos zelosos fratres non agre feras: oportuit namqe eos, me obsecrante, manere. Gloriosum nobis gaudium erat: gaudentibus nobis omnibus sine delicto. Exultauimus in domino gaudio spirituali gratias Deo omnipotenti bono zelo referentes. Quid tali, obsecro, conuentu religiosius? vbi nihil dicitur ociosum, nihil zelatur iniquum, Christus Iesus saluator omnium nos faciat gaudere in gloria sempiterna: Gloriosi virtutum Zelatores veritati nihil præponunt. Gauifi sumus gaudio sancto, orantes vt memoratos fratres tranquille suscipias, omnemque amaritudinis zelum deponas. Vale ex Spanh. 3. Non. April. Anno Domini M.D.

Cum literas has aut quaslibet alias acceperit is charactere Quabrielis consignatas in arte peritus: præmissis præmittendis, dicat præscriptam coniurationem: qua dicta mox Spiritum videbis destinatu~, quem vt viderit, dicat ista verba: Mesraym pasloriel vear reneam cralty thio phroysy ma mear hamorsy. His dictis, Spiritus missus placide accedens dicet tibi commissum arcanum.

CAP. X.

CVIVS HORA VOCATVR LAMARHON, ET

Imperator eius supremus Spiritus Oriel appellatur, qui habet sub
suo imperio duces, comites & seruos multos.

[D]ECIMA hora diei vocatur Lamarhon, & angelus eius supremus appellatur Oriel Imperator magnus & potens, qui secundum Salomonem Iudæum multos habet sub suo imperio duces, per quos sunt miranda experimenta in magicis hora diei decima. Habent autem inter se ordines decem illi duces, & comites illi, qui ad operationem Steganographiæ [105] deputati sunt cum famulis eorum. In primo ordine sunt 10. in secundo 20. in terto 30. in quarto 40. in quinto 500. in sexto 600. in septimo 700. in octauo 800. in nono 900. in decimo 1000. Nos autem ex primis quinque ordinibus comites 10. ex vltimis vero duces quinque duntaxat assumentes in operationibus nostris contenti sumus Si quem delectat pluriu~ nomina scire; vocet vnu~ ex nominatis in tabula, & interroget eum; & audiet, quæcunque voluerit; & quotquot voluerit scire, perfecte sciet ex illo.

R. R. R. R.
ArmosyLemur Xantros10 10100 100
DrabielOrmas Basilon10 10100 100
PenalyCharny Nameron10 10100 100
MesrielZazyor Kranoti10 10100 100
ChorebNaueron Alfrael10 10100 100

Habemus hic ex ducibus Orielis quinque & ex comitibus 10. cum seruis sibi deputatis per vices suas in numero 1100. qui nobis ad omnem huius horæ operationem sufficiunt. Cum autem operari per ipsos in hac hora diei volueris; præmissis præmittendis ex more, & scriptis scribendis in charta munda: & ista coniuratione in dorso eius ordinata, fac cætera, vt scis.

Coniuratio.

ORiel burnadiel irasmny crismean pormy ersoti amear medusen. Postquam istam coniurationem compleueris secundum rectam institutionem artis: videbis ducem cum cæteris Spiritibus vocatis præsentem, cui committas arcanum.

Constitutio Arcani.

SIt nobis amicus cui bonum fauemus: hunc ab aliquo circumcellione supplantandum & circumueniendum timemus. Cupimus ergo auisatum iri. Apertis verbis per nuncios non possumus: per literas, ne in manus alicuius deueniant, similiter non audemus. Vt ergo simus tuti, & arcanum nostrum semper maneat secretum: vocemus Spiritum vnum ad minus prædictorum duce~. Venit, obedit, perfert nuntium fideliter.
[106]

Epistola formetur ad placitum.

Ioan. Tritthem. Abbas Spanh. Henrico deBanauu,
Equiti Aurato, Philosopho & Mathematico
insigni, Salutem dicit.

CVm sis artiu~ humanitatis studiosissimus; gaudebis, vt opinor, vehementer, te inuenisse nouum studioru~ socium. Is qui tibi has literas exhibebit vir magnæ scientiæ est, summus Philosophus, subtilissimus Arithmeticus, eloquentissimus Rhetor, Mathematicus profundissimus, omnifariamqe excellentissime doctus. Ornatissime loquitur, Tulliana nitens facundia. Nisi maxime tibi essem amicus, tantu~ virum penitus retinuissem: quonia~ eo vsus philosophum doctissimum expertus sum. Tibi maxime faueo tu gratanter suscipe philosophu~ quem tibi singulari amore inductus mitto. O vtinam tales essent nostri quicunqe studentes, qui timido corde nobilem contemnunt scientiam. Iste vir studium Philosophiæ & alias scientias, altissimaqe naturæ profunda scrutattur assiduè, continuè tractat & acutissimè penetrat. Hominem igitur Heinrice Bunavv liberali vultu tractare pro Christio memineris. Vale ex Spanh. 2. Nouemb. Anno Domini M.D.

Cum literas acceperit amicus cui mittuntur in hac scientia Steganographiæ peritus: faciat omnia quæ sunt secundum artem facienda, & subiungat præscriptam coniurationem, sicut moris est. Et cum viderit Spiritum missum præsentem, dicat hæc verba ad ipsum inter Spiritus potiore~. Camyn aparsy aslotiel omear reneas vean triamy cralty penason. Quibus prolatis, statim Spiritus accedet propius: & manifestabit ei arcanum.

CAP. XI.

CVIVS HORA VOCATVR MANELOYM, ET SV-

premus imperator eius dicitur Bariel, qui habet sub suo dominio princi-
pes, duces, comites & seruos multos.

[V]NDECIMA hora diei vocatur Maneloym, & angelus eius supremus imperator appellatur Bariel, qui vt Hermes Iudæus scribit, multos sub suo imperio Spiritus habet, per quos miranda fiunt in hora diei vndecima, in experimentis variis. Ex his deputati sunt ad operationem [107] Steganographiæ per ordines suos multi. In primo ordine sunt 10. in secundo 20. in tertio 30. in quarto 40. in quinto 500. in sexto 600. in septimo 700. in octauo 800. in nono 900. in decimo 1000. Hi omnes per vices & ordines suos in ministerium huius artis mittuntur: inter quos sunt duces & comites cum seruis eorum, multi valde, quorum omnium nomina non est facile depromere, nec quidem opus est: cum paucorum nomina scire sufficiat, & operans in arte semper ex vnius relatione spiritus plura aliorum nomina scire possit. Et nota, quod secundum Razielem, omnes isti spiritus ad voluntarem operantis se formant & transformant: ita vt in quacunque forma eos videre voluerit, iubeat ante Coniurationem eo modo quo præcipit ars: & obedient ei promptissime ad omnia. Sed iam aliquorum nomina nobis sufficientia exponamus.

R. R. R. R.
AlmarizelMenafiel Almas10 10100 100
PrasinielDemasor Perman10 10100 100
ChadrosOmary Comial10 10100 100
TurmielHelmas Temas10 10100 100
LamielZemoel Lanifiel10 10100 100

Hic iam habemus ex spiritibus Barielis nominatos 15. quorum quinque sunt duces & 10. comites, qui habent numerum seruorum 1100. qui nobis pro nostris operationibus vndecimæ horæ diei in Steganographia sufficiunt. Cum itaque volueris per istos spiritus operari, dominum ascendentis cum cæteris obserua, secundum quod in superioribus diximus, & istam coniurationem cum aliis scribe in charta munda, sicut moris esat in hac scientia.

Coniuratio.

BAriel mylan theory madruson alfayr dreschym taparoys mear moas layr penason. Præmissis præmittendis, dicistam coniurationem, sicut oportet: & statim spiritus vocati apparebunt quos vocasti: committe eis secretum, quodcunque habueris.

[108]

Constitutio arcani cuiuscunque.

ESt nobis arcanum ad amicum, siue ad alium quemlibet in arte nostra peritum, quod neque per literas neq; per tabellionem significare possumus, quia periculum vtrobique formidamus. Vocamus itaque spiritum, commendamus potiori secretum: & in omnibus tuti sumus.

Literarum tenor ad placitum.

Ioan. Trith. Abbas Spanh. ordinis diui Benedicti,
fratri Quirino, Monacho Corbeiensi
in Francia, S.

DE Genitrice perpetuæ Virginis Maariæ transmitto orationem meam, quam nuper postulasti Quirine: Aue benignissima mater Anna, Mariæ Virginis parens fulgentissima: tu omnium inuocantium te adiutrix fidelisstima: tu quærentium te nobile refugium: quietum sanctitatis beneficium. Salue pauperum aduocata mitissima Consolatrix gementium pulcherrima: virtutum apotheca ornatissima. Aue tristium Rofocillatrix Iuda: medicina infirmorum saluberrima: fideliumque Christianorum promotrix celeberrima: veniam nobis orntibus impetra: tremendum iudicem Christum mitiga: tuis intercede pro famulis, vt beatitudinem consequamur: nos te intercedente sua benignitate petimus suscipiat miseros. Amen. 8. Iduum April. Anno Domini M.D.

Cum literas acceperit is cui mittuntur in arte peritus, attendat in primis characterem horæ literis annexum: quo cognito, operetur per dominum ascendentis horæ, in qua literas suscepit, cum cæteris in arte præceptis. Deinde subiungat orationem præscriptam, eo modo & ordine, quibus oportet: & mox spiritus missi apparebunt. Quos vt videris, dicenda sunt ad principaliorem inter eos ista verba: chamerusin maslotiel vear reneas liernoty trismy penason. Cum hæc verba dicta fuerint ad spiritum inter alios potiorem, qui ex habitu & corona facile cognoscitur & semper: alios præcedit: mox reuelabit arcanum in aurem.

[109]

CAP. XII.

CVIVS SPIRITVS MAGNVS IMPERATOR SVB SVO

dominio multos habet principes, duces, comites & famulos. Hora vo-
catur Naybalon, & spiritus eius Beratiel.

[D]VODECIMA. hora diei vocatur Nahalon, & angelus eius supremus Imperator appellatur Beratiel: qui secundum Salomonem Iudæum sub Imperio sub spiritus habt ad diuersas operationes deputatos pene innumeros. Ex his omnibus deputati sunt ad operationem Steganographiæ in diuersis ordinibus diuersi. In primo ordine sunt duces & comites 10. in secundo 20. in tertio 30. in quarto 40. in quinto 500. in sexto 600. in septimo 700. in octauo 800. in nono 900. in decimo. 100. in vndecimo 200. in duodecimo 300. Hi omnes per vices & ordines suos cum infinita copia seruitorum ad operationes istius artis deputati sunt intelligens & perfectus operator in arte, quos & quot voluerit in hora diei duodecima, poterit aduocare. Omnes autem huius horæ principes, duces & comites (secundum sententiam Razielis) formas assumunt ad placitum operantis.

R. R. R. R.
CamaronPlamiel Edriel10 10010 100
AstrofielNerostiel Choriel10 10010 100
PenatielEmarson Romiel10 10010 100
DemaracQuirix Fenosiel10 10010 100
FamarasSameron Hamary10 10010 100

Hic iam habemus ex spiritibus Berathielis nominatos numero quindecim, quorum 5. per totidem ordines sunt duces, & decem comites, quibus coniuncti, sunt famuli ad diuersas operationes in secretis magicæ 1100. Cum itaq; volueris per aliquem eorum operari in vltima hora diei, obserua dominum ascendentis ipsius horæ & domum duodecimæ: & characterem vtriusq; cum cæteris necessariis in chartula munda scribe; & in eius dorso istam coniurationem.

[110]

Coniuratio.

BErathiel Odiel irsoti rodu dreor rauezo melros ethiel aty nodiel hayres penason. Deinde, præmitissis omnibus præmittendis ex more, dic istam coniurationem debito modo: & statim spiritus vocati apparebunt. Tunc potiori committas arcanum, secundum institutionem artis: & fideliter obediet in omnibus.

Argumentum secreti cuiuscunque ad placitum,
quod occurrit.

ESt nobis amicus procul absens: huic periculu~ scimus imminere, quod ipsum latet: auisare illu~ cupimus, sed ob certas causas in aperto non audemus. Vocamus ergo secundum horam huic operationi deputats spiritus: arcanum secure commendamus.

Literas, ad placitum formatas, signo spi-
ritus obfirmamus.

OMnis, qui de rebus temporalibus gloriatur, virtuosus nequaquam restat appellandus & qui amat res transitorias, non potest amator esse Iustitiæ: quoniam Catholica integritas detestatur homine~ cupiditatibus inhiantem. Sancta enim religio fidei Christianæ mundi amore~ interdicit hominibus suis: quoniam qui diligit mundana gaudia foelicitatem superna~ amittit. Catholicus non Catholicè viuens Christum negasse arguitur: & qui amat res temporales, bonus esse Catholicus non dicitur. Qui creatore~ amat, gaudia inquirit rerum spiritualiu~. Christi amator cunctas mundi vuluptates contemnit, nec curat gloriam, diuitiasqe instabiles. Sed mundi amator odit virtutes: de futuris gaudiis nihil curat. Heu quid agitis Christiani, vanis rebus intenti? Cogitatis quæ non sunt honesta, agitiqe religioni contraria. Nolite miseri obsecro nolite huius mundi perituras mox vanitates diligere. Curate potius Christum amare, quatenus nos recipiat ad cælestia regna. Ioan. Trith. Abb.

Cum hanc præscriptam oratiunculam aut quaslibet alias charactere Berathielis obfirmatas susceperit in arte peritus: faciat diligenter omnia quæ præcipiuntur in arte; & dicat coniurationem. Cumq; Spiritus, qui sine mora venient, viderit esse præsentes: dicat ad potiorem, qui coronatus incedit: Famerulyn melysno alny vemoby dreary drymes charsony. Hic dictis, propius accedet [111] det Spiritus, dicetque arcanum operanti in aurem fideliter. Sed oportet eum esse constantem, & non timere: quia boni Spiritus sunt, & neminem lædunt in arte bene institutum. Si quis autem imperitorum accedere præsumpserit, non euaderet periculum.

CAP. XIII.

CVIVS HORA VOCATVR OMALHARIEN, ET

angelus eius supremus appellatur Sabrathan, qui habet sub suo
imperio principes duces, comites & ser-
uos multos.

[P]RIMA hora noctis vocatur Omalharien, & angelus eius appellatur Sabrathan, qui multos alios Spiritus sub se habet, diuersis operationibus magicis deseruientes temporibus & ordinibus suis, sicut testatur Hermes Salomon Iudæus in magicis expertissimus. Ex his ad operationem artis nostræ multi per vices & ordines suos deputati sunt. In primo enim ordine sunt 10. in secundo 20. in tertio 30. in quarto 40. in quinto 500. in sexto 600. in septimo 70. in octauo 80. in nono 90. in decimo 100. Hi omnes in ministerium secretorum mittuntur per vices suas & ordines occultos, de quibus nos nec plenam habemus notitiam, nec loquimur.

R. R. R. R.
DomarosRamesiel Hayzoym100 100100 100
AmeranyOmedriel Emalon100 100100 100
PenolesFranedac Turtiel100 100100 100
MardielChrasiel Quenol100 100100 100
NastulDornason Rymaliel100 100100 100

Hic iam habemus ex Spiritibus Sabrathan duces 5. comites 10. nominatos, qui habent sibi per vices & ordines suos deputatos famulos 2000. Cum itaq; per istos operari volueris, obserua dominum ascendentis, & characterem eius cum cæteris necessarijs in schedam mundam scribe, & istam coniurationem in dorso.

Coniuratio.

SAbrathan odiel melros rhupis othia~ elroz adiel methiel mear nasutiel lafian irsoti brestion dreor chamerson. Deinde præmissis [112] ex more premittendis, mox vt coniurationem præscriptam dixeris, vocatos Spiritus videbis adesse, cum quibus facito secundum, præcepta artis, quodcunque volueris.

Arcanum sit ad placitum.

ARit arcanum magnum, & arduum secretum, quod noceat publicatum: & ob id nec literis, nec tabellioni committendum: sed ministerium Spirituum subeat, qui horæ præsunt, in qua operaris. Non est tutum in leuibus causis aduocare Spiritus: sed vbi ministeria humana deficiunt, eorum in arte requirantur.

Literarum tenor sit ad placitum.

Ioannes Tritth. Abb. Spanheim. fratri Nicolao Bas-
selio, Monacho Hirsaugiensi, cum salute
præsentem dicat ora-
tionem.


OMnipotens Deus, Creator excelsus omnium, qui per Christum nos Christianos redemit, Zelum sui dedit amoris Catholicis, per lumen fidei credentibus remissionem peccatorum insinuans. Dedit autem liberalissime suum dilectum filium, lumen gratiosum liberare nos omnes credentes de potestate regis Tartarei luctuosi, destruereque carcerem tenebrosum Zabulumque crudelissimu~. Quid nos Christiani passionibus Christi reddere digne poterimus: homines infirmi, sine operibus iustitiæ profitentes Catholicam fidem? Orantes itaque deuotissime te redemptorem nostrum summis laudibus collaudamus, dicentes: laus tibi lumen æternum, omnium Saluator benignissime, qui redemisti nos sanguine tuo. Fragilitatem nostram Zelo amoris tui confirma. Salua nos dulcissime Iesu Saluator, cordibusque nostris Zelum fidei Catholicæ infunde. Sanctus est Zelus tuus: compunctionem operatur in cordibus quærentium te Christe Saluator benignissime. O Lumen æternum, Iesu dulcissime: illumina tenebras seruorum tuorum bonitate solita. Iesu Saluator æterne salua animas nostras: æterna nobis conferas gaudia Christe audi seruos tuos humiles, & omnibus indulge peccata exorantibus. Saluator salua nos miseros, licet indignissimos. Concede nobis Zelum bonum humiliter postulantibus, Amen. Scripsimus 18. Calend. Maij. Anno Domini. M.D.

[113]

Cum acceperit literas is cui mittuntur in arte peritus; obseruet & scribat dominum ascendentis illius hore cum reliqui in hac arte præceptis: & præmissis; præmittendis, dicat præscriptam coniurationem; & statim Spiritus missi visibiles ei apparebunt, quos mox vt viderit, dicat ad potiorem ista verba: chameros burnean aslotiel vear reneas cralty triomy penason. His dictis, reuelabit arcanum in aurem.

CAP. XIV.

CVIVS HORA VOCATVR PANEZVR, ET ANGELVS

eius imperator supremum appellatur Tartys, qui habet sub se princi-
pes, duces, comites & serues multos.

[S]ECVNDA hora noctis vocatur Panezur, & angelus eius appellatur Tartys, habens sub suo imperio principes, duces, comites & subseruitores multos, quos vocatos ad diuersa ministeria operantium in occultis naturæ secretis per vices & ordines; suos mittere consueuit. Ex his duodecim ordines ad nostram scientiam Steganographie deputati sunt: qui nobis ad omnem operationem sufficiunt. In primo namq; ordine sunt 10. in secundo 20. in terno 30. in quarto. 40. in quinto 50. in sexto 60. in septimo 70. in octauo 80. in nono 90. in decimo 100. in vndecimo 1000. in duodecimo 100000.

Raro tamen contingit, vt per omnes istorum Spirituum fiat operatio, quia non est opus in altioiibus occupari: cum infirmi nobis ad omnia copiose sufficiant: nisi quis in arte bene institutus & omnino perfectus omnium præcriptorum ordinum principes videre optaret, & eorum nomina scire: ille posset omnes per ordinem aduocare.

R. R. R. R.
AlmodarPermaz Gabrynoz100 10100 10
FamorielVameroz Mercoph100 10100 10
NedrozEmaryel Tameriel100 10100 10
OrmezynFromezyn Venomiel100 10100 10
ChabrizRamaziel Ienaziel100 10100 10
PraxielGranozyn Xemyzin100 10100 10

[114]

Hic habemus nominatos ex ducibus Tartys 6. ex comitibus 12. seruos quoq; numeratos per vices & ordines distributos 1320. qui nobis ad experimentum artis hac in hora sufficiunt. Et nota quod (secundum Salomonem & Ratielem) omnem isti duces & principes Tartys beneuoli & promptissimi sunt ad obedientiam: & in quacunque forma iussi fuerint apparere, illam libenter assumunt. Cum itaq; volueris in hac scientia operari: obserua dominum ascendentis cum cæteris, quæ præcipimus, diligenter: & scribe omnia, quæ sunt scribenda cum ista coniuratione.

Coniuratio.

TArtys chrybes faziel yrsoti haelnot dreor aduear afy mearo Vény satu pemerson. Deinde omnibus diligentissime completis, & lecta coniuratione debito modo sicut oportet: spiritus vocati mox aderunt ad Imperium tuum parati.

Arcanum sit, qualecunque nobis occurrit, ma-
gnum, arduum.

ARcanum, quod per spiritus intimare volumus amico, sit qualecunque pro tempore & negotiorum varietate nobis occurrerit: ita vt non sit leue, & tale, quod alias secure nunciari potest.

Ioannes Trithem. Sanctimonialibus in monte Al-
mi Ruperti, Catholicam fidem lucida Virginitate
exornantibus, æternam foelicitatem continuo
religionis sanctissimo zelo promereri.

ÆTerni regis misericordia prouidenter mittimus vobis, multo expectatum tempore, virum magnæ in temporalibus experientiæ, Iohannem de Raunenstat oriundum, monasterij Violsdorpiensis reuerendum & zelosum multo tempore Abbatem, eandemque Abbatiam libere resignantem. Accessi propter eum, sicut vobis promiseram, monasterium Lunapurgense, in quo Christo seruiebat, precibus continuis & sanctarum lectionibus scripturarum occupatus, cum monachis eiusdem monasterii: & petii, vt ad vestrum coenobium descenderet, temporaliumque rerum susciperet curam, procuratorque fieret & cellarius. Abbas Lympurgensis instabilitate solita, animo [114] mutatus, dimittere eum ab eo cunsensum potui. Christo inspirante tandem consensit, licet timide: ideo quod monialibus seruire timeat, quæ leuissime mutantur. Timet non immerito, quoniam sicut nos instruxit experientia, alsquotiens moniales Oeconomis suis reddiderunt pro benefactis non laudabilem mercedem. Foemineus animus repente mutatur zelo amaritudinis. Christo autem tribuente, scio eum vobis esse vtilem. Christianus est, monachus est, saluatorem timet, bonique est intellectus. Muliebrem itaqe mutabilitatem coercere assuescite, quatenus esse constantes memineritis: suscipientes eum cum sancto honore atque syncera charitate, omnem leuitatem animi muliebris deponentes: maxime cu~ adiuuare vos, & recuperare statum rerum temporalium vestro in monasterio collapsum possit, auxiliante Christo redemptore, qui zelatur charitatem. Valete, ex Spanh. l7. Calend,. Maij. Anno Domini nostri Iesu Christ, M.D.

Cum literas charactere Tartys insignitas susceperit is cui mittuntur in arte nostra peritus: obseruet dominum ascendentis, & faciat omnia & singula diligentissime, quæ sunt facienda, subiungatque solitam coniurationem: & cum viderit spiritus missos esse præsentes, dicat ad principalem ista verba: Chabor massotiel tuseuo reneas porean trismeny penarson. Et cum hæc verba cum forti intentione dixerit ad ducem principalem: statim placide accedens reuelabit arcanum.

CAP. XV.

CVIVS HORA VOCATVR QVABRION, ET AN-

gelus eius supremus spiritus appellatur Serquanich, habens sub Imperio suo
princeps, duces, comites & famulis multos
sine numeruo.

[T]ERTIA hora noctis appellatur Quabrion cuius Imperator & Angelus supremus est Serquanich, habens sub suo Imperio principes; duces & comites multos per ordines duodecim, cum multa continua famulorum distinctos. In primo namque ordine sunt 10. in secundo 20. in tertio 30. in quarto 40. in quinto 50. in sexto 60. in septimo 70. in octauo 80. in nono 90. in decimo 100. in vndecimo 1000. in duodecimo 10000. Ex his, de quoru~ ordine per vices [116] in ministeerium diuersorum experimentorum vocantur & mittuntur duces, comites & serui sufficientes.

R. R. R. R.
MenarymEuanuel Vanosyr10 10100 100
ChrusielSarmozyn Lemaron10 10100 100
PenargozHaylon Almonoyz10 10100 100
AmrielQuabriel Ianothyel10 10100 100
DemanozThurmytz Melrotz10 10100 100
NestorozFronyzon Xanthyoz10 10100 100

Hic iam nominatos habemus ex spiritibus Serquanich potioribus duodecim, ex quorum ordine vnum, qui secundu~ vices suas & ducum & comitum suscipiunt dignitate~. Reliqui sex nunquam mutant officium suum, sed semper sunt duces. Qui vero plurium nomina scire voluerit, facile intentum suum per eos, quos nominauimus, consequi potest. Cum itaque per istos operari volueris, obserua dominum ascendentis & eius characterem cum cæteris necessarijs scribe in chartula munda, & in eius dorso istam coniurationem.

Coniuratio.

SErquarnich osiel theory dreochy amersoty omear, pornis layr mear penarson. Deinde subiunctis subiungendis, & lecta coniuratione, spiritus vocati mox aderunt ad obedientiam parati, cum quibus secundum artis præcepta est agendum.

Argumentum secretum.

DE imminente periculo cupimus auisare amicum, sed nos ipsum periculum formidamus, quoniam si nos illum auisasse notaretur: non minori incommodo subiiceretur. Ergo cum nec literis, nec nuncijs sit confidendum: spiritui horæ duximus confidendum.

Literarum tenor sit ad placitum.

Ioan. Trithem. Spanh. ordinis Sancti Benedicti
Pastori Ecclesiæ Vallis amygdala-
rum, Salutem dicit.

[117]

DE ecclesiasticis scriptoribus grandem feci Catalogum, quem fraternitati tuæ nuper videndu~ exhibui: nimisqe repente concludens fateor me nonnullos præterisse famosissimos viros: non quod nomini eorum beneficium inuiderem Catalogi, quemadmodum manum pensator tumidus criminatur, verbis stulissimis Catalogum vituperans, qui me existimauit suos homines non memorasse sola ex inuidia, quod est falsissimum. Enimuero conceptionem sanctissime genitricis Dei ego scripsi & affirmaui venustissimã semper fuisse sine næuo originalis excessus, quod tumidus pensator tumide repræhendere volens, dixit, fulgentissimam virginem reatu originalis noxæ (contra catholicam obseruantiam vanissima temeritate) extitisse maculatu~. Temerarium est, beatissimam virginem velle deturpare. Coloniensis autem nominatissimi doctores, volentes insani fraterculi opinionem veritati contrariam extirpare, citatum vanas eum fabulas suas reuocare compulerunt: virginem beatissimã asserentes, confirmantes quoque, statuto debere credi mundissimam, nulloqe tempore (quantu~libet breuissimo) originali foeditati subiacuisse. Tibi hæc, quoniam veritatem amas, scribere volui, quatenus beatissimæ virginis exprobratores deuites. Vale, 16. Cal. Maÿ An. Dn. M.D.

Suscipiens autem literas is cui mittuntur in arte peritus, signum principalis Spiritus attendat, vt sciat, quem debeat secundum horæ vices aduocare. Deinde obseruet dominum ascendentis in ipsa hora, qua literas suscipit, cum reliqua dispositione cæli per duodecim domos Zodiaci, nihil obmittens omnino illorum, quæ præcepta sunt. Dicta coniuratione, cum viderit præsentem Spiritum, dicat sequentia verba: chamerusyn maslotiel vean reneas cralty thyrmo venear penarson. His ad Spiritum principalem dictis, propius mox accedet, & commissum sibi arcanum reuelabit in aurem.

CAP. XVI.

CVIVS HORA VOCATVR RAMERZY, ET AN-

gelus eius supremus Imperator dicitur Iefischa, qui habet sub Imperio
suo principes, duces, comites & ministeriales
spiritus multos.

[118]

[Q]VARTA hora noctis vocatur Ramerzy, cuius angelus appellatur Iefischa, habens sub suo imperio principes, duces, comites & ministeriales Spiritus multos: qui instar eorum, quos in præcedenti capitulo descripsimus, per vices & ordines duodecim sunt distributi. In prima namq; ordine sunt 10. in secundo 20. in tertio 30. in quarto 40. in quinto 50. in sexto 60. in septimo 70. in octauo 80. in nono 90. in decimo 100. in vndecimo 1000. in duodecimo 10000. Et ex his duodecim ordinibus per vices suas Spiritus in ministerium nobis mittuntur in operationibus artis Steganographiæ de quibus iam aliquos nominabimus.

R. R. R. R.
ArmosielRayziel Lamediel10 100100 1000
NedruanGemezin Adroziel10 100100 1000
ManeylozFremiel Zodiel10 100100 1000
OrmaelHamayz Bramiel10 100100 1000
PhorsielIapuriel Coreziel10 100100 1000
RimezynIasphiel Enatriel10 100100 1000

Hic iam habemus ex Spiritus Iefischa duces 6. & comites 12. nominatos, quibus deputati sunt ministeriales 72.60. qui per vices & ordines suos mittuntur in obsequium operantis in arte. Isti autem principes secundum dictum Salomonis Philosophi sunt mulriformes; & quascunque formas iussi fuerint, assumunt. Cum itaque per eos operari volueris in quarta hora noctis, obserua dominum ascendentis & rotam figuram coeli, & fac omnia secundum quod tibi præcipimus, scribens omnia in schedulam mundam, & in eius dorso istam coniurationem.

Coniuratio.

IEfischa osiel mear pathyr lays mean theor dreochis fazan moab lofeas orsoti breo pornys tayr penarson. Deinde subiunctis subiungendis, cum dixeris coniurationem ipsam debito modo, forma & ordine: Spiritus in qua præceperis forma visibiles apparebunt, prompti & voluntarij ad omnia.

Arcanum sit ad placitum.

[119]

ARcanum qualecunque tibi pro tempore occurrit, quod velis absentem in hac hora noctis quarta scire: Spiritibus potes secure committere: modo sit tale, quod nec per literas nec per nuncios illi tuto possis intimare. Ea enim, quæ sine periculo vel per literas vel per nuncios intimare possumus, nequaquam intimare ministerio Spirituum debemus. Quicunq; autem Spiritus aduocare propter res leues & arcana, quæ sine periculo per literas aut nuncios intimari possunt, temptauerit; sine dubio damnum & incommodum cum periculo reportabit.

Literarum tenor ad placitum.

Venerabili in Christo patri, Lympurgensium Oe-
conomo, religioso domino, Ioanni [Weißdorffen]
nuncupato, Ioannes Ouilis Spanheimensis
humilis Abbas, gaudia Coe-
lorum.

MOniales Sancti Ruperti ie gubernatorem suum nimia auiditate concupiscunt, teque humili rogant beneuolentia, quatenus rerum temporalium gubernationem ipsius monasterii suscipias. Seruire deuotis Christi virginibus, laudabile est atqe meritorium. Bonum habes rerum Spiritualium eiusdem Coenobii nominatissimumqe visitatorem, te maximo honore complectentem: grauem moribus, ornatum virtutibus, consilio cautum, omnib. dilectu~, conuersatione monasticæ religionis bene famatum, & cunctis hominibus notabilem (quæ vita merito Christo est gratissima) monasterii sancti Ioannis optimum Abbatem. Literis tam Christianorum quam gentilium eruditissimus studiosissimus, doctissimusqe est, qui cunctorum hominum sapientiam procul notabiliter excedit. Gregem sibi creditu~ optime nouit regere Zelosqe virginum Christi custos est, quarum claustrum seruat firmissime. Non timeas sub eo tam honestis seruire monialibus, qui nouit sponsas Christi secundu~ legem monasticam optima discretione gubernare: qui virtute & Zelo fidei Christianæ tibi libenter in necessitate subueniet. Hunc viru~ tam clarum benignumqe patore~ cu~ habeas familiare~: rogo gubernaculu~ tam religiosarum virginu~ libenter assumas. Labore~ tuu~ Christus æternis gaudiis remunerabit. [120] Monialium Sponsus, tutor & benignissimus remunerator concedat tibi Zelo bono zelari meliora. Vale, ex Spanh. 15. Cal. Maÿ. Anno M.D.

Cum literas charactere Iefischa insignitas susceperit is cui mittuntur in arte peritus; obseruet in primis dominum ascendentis illius horæ cum tota figura cæli, & describat eam in schedulam mundam, & in eius dorso coniuratione~ præscriptam, quam cum, præmissis præmittendis, dixerit, & Spiritus missos ad se præsentes astare viderit: dicat ad potiore~ in ordine sic: chamerusin aphroys aslotiel mean reneas vear tryamo cralti penason. His rite ad principalem Spiritum dictis, ipse accedet propius, & arcanum sibi commissum in aurem illius reuelabit.

CAP. XVII.

CVIVS HORA VOCATVR SANAYFAR, ET AN-

gelus eius supremus imperator dictus est Abasdarhon, qui habet
sub suo dominio duces, comites & famu-
los multos.

[Q]VINTA hora noctis vocatur Sanayfar, cuius angelus primus & supremus imperator dictus est Anasdarhon, qui habet sub suo dominio principes, duces, comites & ministeriales multos per ordines & vices duodecim instar priorum distributos: quos in ministerium diuersarum artium & experimentorum ad operatores rite institutos mittere consueuit. In primo ordine sunt 10. in secundo 20. in tertio 30. in quarto 40. in quinto 50. in sexto 60. in septimo 70. in octauo 80. in nono 90. in decimo 100. in vndecimo 1000. in duodecimo 100000. Et per hos fit omnis operatio Steganographiæ in quinta hora noctis.

R. R. R. R.
MenielGemarii Barmas100 100100 100
CharabyVanescor Platiel100 100100 100
AppinielSameryn Neszomy100 100100 100
DeinatzXantropy Quesdor100 100100 100
NechorymHerphatz Caremaz100 100100 100
HamerielChrymas Vmariel100 100100 100
VulcanielPatrozyn Kralym100 100100 100
SamelonNameton Habalon100 100100 100

[121]

Hic iam habemus ex spiritibus Abasdarhon nominatos 40. quorum primi duodecim in ordinibus suis sunt duces, reliqui vero 12. sunt comites: & sunt de quolibet ordine duo, videlicet vnus dux & vnus comes. Habemus deputatos ministeriales 3200. quibus per vices in diuersis operationibus magicis vtuntur. Dicunt autem Salomon & Raziel, sapientes & in magicis expertissimi, quod principes Abasdarhon apparere solent, in quacunq; forma iussi fuerint ab eo qui operatur: quod cum frequenter simus experti: veritate subnixum fatemur. Cum itaq; volueris per ipsos in Steganographia operari in quinta hora noctis: obserua dominum ascendentis, & tam ipsum, quam totam dispositionem Cæli in schedulam munda conscribe cum cæteris quæ docuimus, & in eius dorso istam coniurationem.

Coniuratio.

ABasdarhon morca lafias tharuean buel dreschin tayr moab ersoty layr pornys theori mean asar penason. Subiunctis deinde subiungendis, mox, vt ipsam coniurationem dixeris, apparebunt tibi spiritus, quos vocasti, parati ad omnia quæ præceperis eis.

Argumentum secreti occurrentis.

ARcanum quodcunq; habueris, quod alioquin sine periculo amico notum facere procul aut prope existenti non vales, potiori ex spiritibus eo ricu & forma committe, quibus secundum artem oportet, nihil metuens: quia beneuoli & fideles sunt.

Literæ formentur ad placitum.

FIdes Catholica neminem saluat, qui ardorem diuini amoris contemnit Credere & Zelum amoris diuini non habere, nihil omnino conducit redemptioni animæ. Plures autem inueniuntur nunc homines fide gloriante Catholica, sed pauci habent fidei Christianæ opera: sed ociosa fides moritur. Credunt multi, sed mandata Dei paucissimi obseruant. Heu zelus credent debilis: quo habere fortiorem homines etiam increduli possunt, habentqe complures. Poenis cruciabuntur Inferni gentiles hominesqqe, qui non credunt saluatorem nostrum hominem factum omnipotentis filium. Excruciabunt; [122] autem suppliciis grauioribus omnes, qui credunt in mundum venisse Dei filium, hominemqqe factum, zelu redemptionis humanæ: sed Christianam fidem sanctis operibus minime exornant: peccatisqe semper inuioluti mundi honores æternæ beatitudini præferunt; zelantes impias actiones, fideiqqe puritatem prauis moribus contra obedientiam maculantes. Amatores autem Dei, qui habent rectum Christianæ fidei zelum, Deo nihil præferunt, Christum imitantur, peccata fugiunt, diuitias mundi honoresqqe contemnunt. Nunc ergo intendite sermonibus his qui de fide gloriamini, amate Deum: & habebitis mercedem beatitudinis iustitiam zelantes. Si amaueritis vanitates seculi contra honorem Dei, brauium recipietis zelantium iniquitatem, horrores inferni. Scripsi 15. Calend. Maÿ. Anno Domini M.D.

Cum literas charactere Abasdarhon consignatas susceperit is cui mittuntur in arte peritus: mox dominum ascendentis, & totam cæli dispositionem consideret, obseruet & scribat cum tenore coniurationis & aliis necessarijs in schedulã mundam: subiunctisque subiungendis, & dicta coniuratione, cum viderit spiritus missos sibi astantes, dicat ad potiore~ ista verba: Chameron massotiel taseuij renean pornas thilmeuij penason. Quibus dictis mox accedet propius, & commissum sibi arcanum fideliter reuelabit in aurem operantis.

CAP. XVIII.

CVIVS HORA VOCATVR THAAZARON, ET

Angelus eius appellatur Zaazenach, multis præsi-
dens spiritius.

[S]EXTA hora noctis appellatur Thaazaron, & nomen Angeli eius est Zaazenach, qui habet sub Imperio suo principes & duces, comites & ministeriales pene innumerabiles, qui diuersis operationibus magicis præsunt per vices & ordines suos. In primo ordine sunt 10. in secundo 20. in tertio 30. in quarto 40. in quinto 50. in sexto 60. in septimo 70. in octauo 80. in nono 90. in decimo 100. in vndecimo 1000. in duodecimo 10000. Cum autem eos volueris vocare, in quacunq; specie tibi placuerit, prompti sunt & omnino obedientes, sicut testantur prædicti sapientes, & nos sumus experti.

[123]

R. R. R. R.
AmonaziiTuberiel Pammon100 100100 100
MenorielHumaziel Dracon100 100100 100
PrenostixLanoziel Gematz100 100100 100
NamedorLamerotz Enariel100 100100 100
CherasielXerphiel Rudefor100 100100 100
DramazZeziel Sarmon100 100100 100

Hic iam habemus ex duodecim ordinibus spirituum Zaazenach duces 12. & comites 6. nominatos cum seruis suis, rite per ordinem deputatos numero 1860. qui nobis in hora noctis sexta ad omnem operationem Steganographiæ sufficiunt abunde. Cum ergo in hac hora noctis operari volueris, obserua dominum ascendentis: & tam ipsum, quam totam coeli dispositionem , cum cæteris necessariis scribe in schedulam mundam & coniurationem.

Coniuratio.

ZAazenach eneos fari neabdiel lasmy chyrmean ersoty layr pornys theor mean penason. Deinde subiunctis rite subiungendis, & dicta coniuratione, spiritus vocati sine mora placidi & beneuoli apparebunt, ad omnia parati.

Argumentum secreti cuiuscunque occurrentis.

ARcanum qualecunque nobis occurrit, quod neq; per nuncios, neq; per literas amico tuto intimare possumus: in hora noctis sexta vni ex præscriptis ducibus, vel etiam comitibus, si dux non affuerit, quod sæpe contingere potest, committamus eo modo ac ordine, quibus in hac arte extat præceptum, nihil omnino metuentes: quia omnes boni & fideles sunt in cunctis, quæ eis per operantem commissa fuerint, nihilque obmittunt.

Tenor literarum ponatur ad placitum operantis, vel
negotij præsentis.

Ioan. Trithem. Abb. Spanh. Adæ fullonis ex solita-
ria artium & philofophiæ doctori salu-
tem & charitatem.

[124]

MEmor esto promissionis tuæ qaam Christo suscipiens Catholicam fidem: voto solenni obtulisti Æterna lætitia, quibus est promissa? Pænite~tibus, an sordidis? Sine dubio promittitur temporales voluptates & gaudia præsentis vitæ intuitu æternæ quietis futur& contemnentibus, æternumqe Deum amantibus. Amatoribus Dei nouimus præmia optima esse promissa: sed amatoribus mundi, Christianisqe reprobis Deus præparauit amarissimas poenas inferni. Qui fidem habet; sed habere diuinum amorem negligit, infidelis est; de fide quoqe frustra præsumit. Diuini Zelator amoris, qui Christianam fidem deuotis ac bonis operibus quotidie exornare non disinit: exercitans se humiliter in artibus pietatis. Vale, 14. Cal. Maÿ. Anno Domin. incar. M.D.

Cum literas acceperit, charactere Spiritus horæ consignatus, is cui mittuntur in arte peritus: obseruata in primis figura coeli, ipsam cum reliquis necessarijs conscribat: ac deinde completis omnibus que ad operationem pertinent, dictaq; coniuratione præscripta, cum Spiritus apparuerit visibilis, dicat: Chamerufi fetion notiel aseuomy rean, badian, laso sear vaobry hastoripeson. His dictis, Spiritus reuelabit arcanum sibi commissum fideliter & secretissimè operanti in aurem.

CAP. XIX.

CVIVS HORA VOCATVR VENAYDOR, ET AN-

gelus eius appellatur Mendrion, habens sub imperio principes,
duces, comites & ministeriales pene innu-
merabiles.

[S]EPTIMA hora vocatur Venaydor, cuius angelus & supremus Spiritus dicitur Mendrion, qui habet sub suo imperio multos alios Spiritus, tanquam principes, duces, comites & ministeriales; qui ad diuersas operationes in magicis sunt deputati. Ex his ad Steganographiam & eCius operationes in septima hora noctis deputati sunt per vices & ordines suos principes, duces & comites cum seruitoribus suis multi nunero. In primo ordine sunt 10. in secundo 20. in tertio 30. in quarto 40. in quinto 50. in sexto 60. in septimo 70. in octauo 80. in nono 90. in decimo 100. in vndecimo 1000. in duodecimo 100000. Hi omnes per vices vocantur & veniunt ad operationem.

[125]

R. R. R. R.
AmmielVentariel Rayziel10 100100 100
ChorielZachariel Tarmytz10 100100 100
GenarytzDubraz Anapion10 100100 100
PandrozMarchiel Imonyel10 100100 100
MenesielIonadriel Framoth10 100100 100
SamerielPemoniel Machmag10 100100 100

Hic habemus ex duodecim ordinibus Spirituum supremi angeli horæ septimæ noctis Mendrion duces 12. & comites 6. qui nobis hac vice ad omnem operationem sufficiunt cum subseruitoribus suis. Veniunt autem Spiritus isti, vt Hermes Hebræus & Raziel Arabs testantur, in quacunque forma iussi fuerint ab eo, qui secundu~ artem operatur. Qui autem non fuerit in arte nostra perfectus: non obedientiam, sed periculum & incommodum reportabit, si ad operandum accesserit. Tu autem cum in septima hora noctis aliquid per istos Spiritus operari volueris; obserua dominum ascendentis, & totius coeli figuram, quam cum reliquis in arte præceptis scribas in charta munda, inq; eius dorso istam coniurationem.

Coniuratio.

MEndrion suriaco breotnirus ersoy neuo, omear nyco lays ersota theory pornys Azan mean lafias asto penason. Deinde subiunctis subiungendis, dictaq; coniuratione sicut oportet: statim Spiritus vocati apparebunt tibi ad omnia parati.

Arcanum sit qualecunque.

DE nunciando arcano prope vel procul absenti amico in hac arte spirituum antea perito, parum refert, quale sit: modo non sit leue aut tale, quod alioquin per nuncios aut literas tuto nunciari potuisset. Literarum etiam non est nobis cura, quales sint: modo characterem angeli principalis horæ illius, in qua fit operatio, habeant: & nullum omnino secretum

[126]

Formemus literas ad placitum.

Ioannes Trithemius Abbas Nicolao Basselio mo-
nacho S.D. & hanc diui Nicolai oratio-
nem transmittit.

OMnium rerum conditor, reformator & factor creaui primum hominem Adam, cui vxorem coniunxit pulcherrimam nomine Euam, omnium viuentium matrem: Catholicam Ecclesiam præfigurans coniungendam pastoribus, moribus rectitudinis pulchre refulgentem, parituramqe bonorum filios operum homines, qui regna coelorum sine fine mansura humilitate percipiunt. Redemit nos Christus per benignitatem suam humilians se propter nos. Oportet itaqe benignissimum nos amare, qui nobis fidem dedit Catholicam: quam amantes veraciter foelicitatem angelicam iure obtinebunt. Omnes ergo conditorem nostram omnipotentem, vera religione conuersantes Catholiceqe viuentes, quotidie honoremus. Domine Iesu, benignissime saluator, qui nos omnes misericorditer redemisti de barathro mortis, fragilitatatem & infirmitatem nostram benigne attendens, Cathoticæ nos fidei conforma: quatenus post transitoriam vitam requiem æternæ consolationis & foelicitatis perpetuo habere mereamur, Amen. l4. Cal. Maÿ An. Domini M.D.

Cum has literas consignatas charactere Mendrionis acceperit is cui mittuncur in arte nostra peritus: obseruet dominum ascendentis: & tam ipsum, quam totam dispositionem coeli scribat in schedulam mundam, & in eius dorso coniurationem. Deinde subiunctis omnibus subiungendis, & dicto carmine, mox, vt Spiritus sibi astare viderit, dicat ad priorem hæc verba: Chamerusyn merion nodiel burmy raueto badria sauepo elayreas penason.

Cum hæc vera insonuerit ad eum, qui inter cæteros spiritus apparet esse præstantior: mox ille placide accedens commissum sibi reuelabit arcanum.

CAP. XX.

CVIVS HORA VOCATVR XYMALIM, ET AN-

gelus eius imperator supremus appellatur Narcoriel, habens sub
se princeps, duces, comites & seruos.

[127]

[O]CTAVA hora noctis vocarur Xymalim, & angelus eius Imperator primus & supremus apellatur Narcoriel, qui habet sub imperio sub multos Spiritus alios, principes, duces, comites & ministeriales: qui per ordines suos ad diuersos effectus vocantur ab ijs, qui in secretis philosophie operantur. Et ex his omnibus duodecim sunt ordines eorum qui Steganographiæ deseruiunt. In primo ordine sunt 10. in secundo 20. in tertio 30. in quarto 40. in quinto 50. in sexto 60. in septimo 70. in octauo 80. in nono 90. in decimo 100. in vndecimo 1000. in duodecimo 10000. Hi omnes ita ordines obseruant suos, vt nemo tuto per eos possit operari, nisi fuerit in omnibus ad plenum institutus. Quisquis enim non obseruat debitum ordinem: & se ipsum exponit periculo, & optato frustrabitur effectu.

R. R. R. R.
CambielAmelzon Xanoryz100 1001000 1000
NedarymLemozar Iastrion100 1001000 1000
AstroconXernifiel Themaz100 1001000 1000
MarifielKanorsiel Hobrazym100 1001000 1000
DramozynBufanotz Zymeloz100 1001000 1000
LustifionIamedroz Gamsiel100 1001000 1000

Hic iam habemus nominatos duces 12. & comites 6. per omnes duodecim ordines occulta dispositione constitutos, qui habent sub se ministeriales numeratos XIII. & c c. qui nobis ad omnem operationem octauæ horæ noctis sufficiunt. Cum itaq; per eos in Steganographia octaua hora noctis operari volueris: obserua dominum ascendentis, & tam ipsum quam totam dispositionem Cæli in chartam mundam scribe, & in eius dorso cum cæteris ex more consueris istam coniurationem.

Coniuratio.

NArconiel aples pornya nauelo meas. Triomé ilneas azyfan lafias my bression ersoti penason. Deinde subiunctis ex more subiungendis, & dicta coniuratione, spiritus vocati aderunt in ea forma, quam eis sumendam præceperis, ad omnia prompti.

[128]

Argumentum secretum.

ARcanum, quod volumus scire amicum procul absentem, si nec literis confidimus nec tabellionibus: in octaua hora noctis potiori ex spiritibus Narcorielis committamus, nihil omnino metuentes, quoniam omnes fideles sunt, & ad obedientiam paratissimi.

Literas formemus ad placitum.

O Benignissime Iesu, gratias ogo pietati tuæ sanctissimæ, qui sanguine tuo genus humanum patri coelesti reconciliasti, pendens eleuatus in Cruce miserabiliter. Floridam nobilissimi corporis iuuentutem propter nos vulneribus duris subdidisti, vt hominem viuificares mortuum. Gratias igitur, quas possumus, redemptori nostro Catholici agamus: gementes & laudantes memoriam passionis more Christiano saluatoris generis nostri recolendo. Miserere mei clementissime Iesu, clementiæ fons pietatis abyssus, gloria sanctorum, lumen supernorum ciuium: tuique sanctissimi amoris suauissimum mihi gustum infunde. Erue me ex omnibus calamitatibus meis. Da mihi cordis veram lætitiam, vt exultem in laudibus tuis, glorificans te: quniam dolore vulnerum tuorum sanasti me. Quid retribuam clementiæ tuæ, Redemptor meus, viuificator meus? Compatior tuis laboribus lachrymisque feruentibus, & sanctissimis vulneribus corporis tui benedicens. Saluator benignissime Iesu gratias immortales ago, indulgentiam facinorum postulans. Anno Domini M.D. 13. Kal. Maÿ scripsi hanc orationen .

Cum literas, qualescunque fuerint, charactere Narcorielis consignatus, acceperit is cui mittuntur in arte peritus: dominum ascendentis eadem hora obseruet, & tam ipsum, quam totam cæli dispositionem, cum reliquis scribat in schedula munda, subiunctisque omnibus necessariis ex more, & dicta coniuratione, cum viderit sibi altare spiritus, dicat ad potiorem ista verba: Medaro Cassotiel va reneas thasny thyrmo thea penason. His dictis, secundum huius artis institutionem, mox spiritus principalis accedet proprius, & arcanum verbum indicabit.

[129]

CAP. XXI.

CVIVS HORA VOCATVR ZESCHAR, ET

spiritus eius appellatur Pamiel, multos sub se habens
principes.

[N]ONA hora noctis vocatur Zeschar, & Angelus eius supremus Imperator appellatur Pamyel: qui habet more præcedentium sub imperio suo multos alios spiritus, bonos & malos, principes, duces & comites & ministeriales per vices & ordines eius deputatos, In primo namq; ordine sunt 10. in secundo 20. in tertio 30. in quarto 40. in quinto 50. in sexto 60. in septimo 70. in octauo 80. in nono 90. in decimo 100. in vndecimo 1000. in duodecimo 100000. Nos autem in operationibus Steganographiæ non indigemus his omnibus, cum pauci nobis sufficiant.

R. R. R. R.
DemaorComary Befranzij10 10010 100
NamealMatiel Iachoroz10 10010 100
AdraponZenoroz Xanthir10 10010 100
ChermelBrandiel Armapy10 10010 100
FenadrozEuandiel Druchas10 10010 100
VemasielTameriel Sardiel10 10010 100

Hic iam habemus ex spiritibus Pamielis 18. principes: qui per vices suas aliquando sunt duces, aliquando comites: quorum ordines qui nescierit, frustra in hac arte laborabit. Ministros sibi habent deputatos per vices & momenta horæ 1320. cum quibus operantur mirandos effectus. Cum itaque per eos in nona hora noctis operari in Steganographia volueris, obserua dominum ascendentis eiusde~ horæ, ac totam figuram cæli: & scribe omnia in charta munda, & in dorso ipsius chartulæ istam coniurationem.

Coniuratio.

PAmyel lyraz Iafian mauelo breothis thirmoan ersoti layr pornis theory moar azas, penason. Deinde completis omnibus quæ præcipiuntur in arte, dic ipsam coniuratione~, diligentissime præcauens, ne aliquid ob mittas eorum, que ad perfectionem operationis [130] requiruntur. Dicta autem conjuratione, statim spiritus nominati visibiles apparebunt in ea forma, quã eis, vt induerent, precepisti. Sunt enim omnes, quos nominauimus, beneuoli, boni, prompti, & ad obedientiam rite operantis voluntarij, & in commissis fideles.

Argumentum Secretorum.

ARcanum, quodcunq; nobis occurrit; quod alioquin neq; per literas neq; per nuncios tuto possumus notum facere amico, primo inter spiritus nobis apparentes committimus, & securi sumus. Potior autem inter alios habitu & corona discernitur.

Literæ formentur ad placitum.

VLulate mortales qui nunc ridetis: benignitatemque nofiri gloriosi redemptoris grauissimi peccatis horrendisqe sceleribus multipliciter ingratissime spreuistis. Ecce Turcus, Christianorum letalis inimicus, ab Vngaria mouebit exercitum, trucidabit homines more bestiaru~. Transiuit Danubium truculentus, & zelo impietatis quasi igne succensus. Propterea lugete miserrimi, horrenda cæde morituri, in zelo amaritudinis moriemini, quia compræhendent vos delicta vestra. Leges Dei redemptoris vestri benignissimi contempsistis. Propterea hostibus trademini crudelissimis, qui deuorabunt vos quasi locustas. Auditu percepimus, quam crudeliter Turcus Vngariam, Bohemiam, Poloniamqe inuaserit: ciuitates destruxit validissimas: mulieres virginesque consecratas Deo, zelo sanctitatis tenentes castitatem, turpissime stuprauit, horribiliter mactans Catholicos quoscunque homines, instar bestiarum crudelium grassans vbique. Crudelitatem eius horribilem in breui sentietis: Germaniam enim subito turbabit suo exercitu bellicosissimo, nisi generalis principum defensio sine mora resistat. Gementes igitur humilitatem assumite: mores emendate: cum lachrymis Deum orate, quatenus vobis concedat remissionem delictorum, & liberet nos ab inimicis qui nostrum sanguinem maxime sitiunt, Scripsi 13. Calend. Maÿ Anno Domini M. D. Ioan. Trithemius.

Literas vel istas, vel alias quascunque signo Pamielis firmatas, suscipiens is cui mittuntur in arte peritus, obseruet & scribat dominum ascendentis, & totam cæli figuram sicut præcepimus in [131] charta munda, faciatque omnia & singula quæ sunt secundum artem facienda: & dicta coniuratione, cum viderit spiritus missos astare visibiliter, dicat ad potiorem: Chasmeron apornys veto mean ilno vean aplois cralta ilso pamerson. His dictis ad principalem, statim accedet propius, & arcanum sibi commissum in aurem sensibiliter reuelebit.

CAP. XXII.

CVIVS HORA VOCATVR MALCHO, ET AN-

gelus eius Imperator, appellatur Iasguarim, qui habet sub suo Imperio principes, duces & comites & ministros plures.

[D]ECIMA hora noctis vocatur Malcho, & Imperator eius Angelus supremus appellatur Iasguarim, qui habet sub suo imperio principes multos, duces comites & ministeriales, mirãdis & diuersis operationibus magicis deputatos: quemadmodum Salomon cognomento Hermes in suo secreto Magicæ testatur. Ad Steganographiam per vices & ordines suos deputati sunt duces 100. & comites 100. ministeriales multi, vt:

R. R. R. R.
LapherielChameray 3010 100100 300
EmarzielHazaniel 3010 100100 300
NameroyzVraniel 3010 100100 300

Quamuis autem multi sunt duces & comites ad operationem Steganographiæ in decima hora noctis deputati: tamen cum nobis pauci ad omnia sufficiant; ex ducibus tres, & ex comitibus similiter tres nominatim posuimus in hac tabula: subijcientes [sic] numerum seruorum eorundem per vices & ordines legitime distributum. Qui autem plurium nomina scire voluerit, aduocet vnum ex prædictis, & interroget eum de singulis. Cum vero per istos spiritus operari volueris in decima hora noctis: obserua & fac vniuersa, quæ præcepta sunt, diligentissime scribens omnia in schedula munda, & in eius dorso istam coniurationem, eo modo, quo præceptum est.

Coniuratio.

[132]

IAsguarim apornys vesale moes labiel throe. Tadrys asiel cachylos thubla nailso thirmiel vear. Turiel cralty solmys aslotiel naemes renhar, vear thirmo cralnoti saon dremion lauiel odres, notiel pornys. Pornis mear moab sayr aslotiel lo raytu lian aseuo, Bian eory churio bays astro penason. Deinde subiunctis subiungendis, & dicta coniuratione, sicut oportet: mox Spiritus vocati astabunt.

Arcani cuiuscunque intentio.

SIt arcanum quodcunque. Cum illud per literas & nuncios notificare non potes amico prope vel procul existenti: vocatum vnum aut duos ex spiritibus Iasguarim tabellarios constitue tuos: committe arcanum, nihil dubitans.

Literæ formentur ad placitum.

HÆc est prophetia Nicolai Basselii Irbusiensis S. Episcopi, quam vidit in Spiritu. Et dixit: Hæc dicit Dominus pastoribus Ecclesiaru~. Cito peribitis, quoniam calamitas maxima vestrum dominium latu~ dissipabit, totamqe Europam resperget. Væ Ismaelitis, qui tabernaculi foedera rumpunt: quoniam liuore & temeritate pascua rapiunt. Ecce rumpetur dominiu~, quod habetis, nisi poenitentiam ampliorem acceleretis: trademiniqe dilacerandi. Heu tota Ecclesia respersa est pessimis moribus: simulatio inuasit ministros eius: fugite, nolite respicere, desolabimini, eritisqe tractus canibus: totam terra respergent sanguine. Quærite poenitentiã habitatores terræ. Beniamen adolescentulus turbationes experietur. Væ habitatoribus Genesarethi, quæ est Europa: quoniam propter multitudinem peccatorum suorum peribunt sub manibus Bulgarorum. Explicit propheta Nicol. Epis. lr. 12. Cal. Maÿ.

Cum literas qualescunque signo Iasguarim prænotatas acceperitis cui mittuntur in arte peritus: faciat omnia, quæ secundum artem præcipiuntur, & obseruet ordinem planetaru~, scribatq, scribenda. Et dicta coniuratione supra scripta: mox vt Spiritus apparuerint missi, dicat ad priore~ inter eos: Chamerusin othriel arnotiel solais elty. Naeles proy vear sato cralnoti, penason. Hic dictis, statim accedens spiritus commissum sibi nuncium fideliter ac placide reuelabit

[133]

CAP. XXIII.

CVIVS HORA VOCATVR AALACHO, ET AN-

gelus eius supremus Imperator appellatur Dardariel: qui habet sub suo
imperio duces, comites & spiritus multos.

[V]NDECIMA hora noctis vocatur Aalacho, & Spiritus eius imperator supremus appellatur Dardariel, habens sub suo imperio multos potentissimos principes & duces: qui præsunt comitibus & ministerialibus pene infinitis. Sunt autem ipsi duces supra modum beneuoli, hilares &. iucundi: & delectantur conuersari cum hominibus. Suntque operantibus in arte bene institutis obedientissimii. Et nota, quod ducum istorum infinitus est numerus, quia pene totus aer repletus est: & numerari non possunt. Dicit aute~ Salomon Hermes: & nos sumus experti, quod inter duces, comites & ministeriales Spiritus Dardarielis multi sunt boni, vtiles & honestissimi, qui hominibus. semper prodesse cupiunt, cohortantes eos semper quodam inuisibili magisterio ad bonum, ad honestatem, pacem, concordiam, ad integritatem fidei, ad amorem Dei, & obseruantiam mandatorum eius, ad contemptum mundi, ad supernæ foelicitatis desiderium, & ad omne bonum. Isti sunt boni & sanctissimi Spiritus, qui Deum amant, venerantur & habent, qui delectantur esse cum hominibus sanctis & Deum timentibus, quia sunt eis protectores deputati à Deo Creatore omnium. Alij autem sunt mali & pessimi apostatæ á Deo, omnium bonoru~ inimici, qui continue temptant mortales, & insidiantur hominibus. Et quicquid boni Spiritus ad honorem Dei instituunt, hoc isti semper destruere & reuocare conantur. Et aer isti malignis Spiritibus plenus est: inter homines currunt & discurrunt inuisibiliter, semper incitantes eos ad malum: & incautos secum trahunt ad infernum. Per istos malos Spiritus Dardarielis fiunt infinita maleficia, non solum apud Christianos, sed etiam apud infideles: & maxime, decipiunt mulierculas ad malitiam promptiores. Et quicunq; per eos maleficijs insistere voluerint, erunt in malis super omnes alios maleficos potentes & æterno incendio digni. Nos autem qui non malum, sed bonum & [134] docere & operari semper pro viribus cupimus; non ex malis, sed ex bonis Spiritibus duces nobis nuncios paucos ponamus.

R. R. R. R.
CardielMasriel Nermas10 2000 2010
PermonHariaz Druchas10 2000 2010
ArmielDamar Carman10 2000 2010
NastorielAlachuc Elamyz10 2000 2010
CasmirozEmeriel Iatroziel10 2000 2010
DamerielNaueroz Lamersy10 2000 2010
FuramielAlaphar Hamarytz10 2000 2010

Ex bonis itaq; spiritibus Dardarielis duces hic nominauimus quatuordecim, & comites septem, qui nobis ad omnem operatione~ Steganographiæ pro vndecima hora noctis sufficiunt cum seruitoribus eorum multis & pene infinitis. Cum itaque per aliquem vel aliquos eorum operari volueris: fac omnia quæ sunt in arte Steganographie præcepta: & postquam compleueris omnia, dic istam coniurationem cum attentione.

Coniuratio.

DArdariel pirno nadeuym pornis melto, nachir pheon pliros euali estafri thyrmano, Oniel maniel, vear raby cralnoti Vemy Throe orbasiel asar rauean. Purgiel near iano masiel arlay. Naseui myrsos modias merchul noti penason. Hac coniuratione completa cum attentione debita, spiritus vocati cum beneuolentia astabunt.

Arcanum committendum.

OMnes supradicti duces & comites, boni & fideles sunt, nemini omnino nocentes, qui Deum amat in veritate. Ergo committe eis, quicquid in 11. hora noctis nunciare volueris amico prope vel procul absenti, nihil hæsitans secundum artem.

Ioan. Trithem. Abb. Span. Cornelio Gyrardi
Gaudensi, Canonico Diui Augusti
prope Leidis, S.D.

[135]

DOminus noster Iesus Christus, mitissimus animarum nostrarum saluetor, promisit nobis foelicitatem æternæ consolationis, si mandata eius puro semper corde obseruemus. Tu ergo charissime frater custodi mandata Dei & sanctæ regulæ, diligenter: quia nisi omnia vsqe ad mortem inuiolata seruaueris, quæ omnipotens Deus tibi mandauit: morte peribis æternae. Idcirco tadidi tibi formam & legem religiosæ & sanctæ conuersationis. Caue igitur diligenter, ne cor tuum per amoris desideriu~ alicui creaturæ mortali dederis possidendum: quia nemo venit ad illa suaprema gaudia, nisi qui mundam pro Deo contemnit. Iterum ergo per has meas literas te hortor, vt amicum charissimum: monitiones meas, quas feceram, obserues tibi. Me enim foelicem existimo, cum scripsero aliquid boni isto sacro tempore maxime ad ædificandu~ de modo bene viuendi, quo te semper melior efficiaris. Idcirco nunc iterum tibi scribo in bonum tuum: quia non minus periculum tuum, quam meum timeo. Sed oro: semper vigila, in timore Dei proficiens quotidie, & viuens innocenter, nulli nocens, in sanctoque proposito omnino perseuerans. Non confidas tempori, non fortunæ non ætati: quia nihil sunt, nisi sumus. Reuera ego te diligo syncere in Christo Iesu orans, vt ipsemet tibi quoqe sim dilectus, disponat, & qui absens sum tibi corpore, præsens semper in spiritu existam. Vnde cum tui memoriam iugiter habeam in orationibus meis: ne tu mei obliuiscaris, te vehementer oro. Vale. 12. Calend. Maÿ Anno M.D.

CAP. XXIV.

CVIVS HORA VOCATVR XEPHAN, ET AN-

gelus eius supremus Imperator dictus est Sarandiel: habens
sub se principes, duces, comites & seruos
multos.

DVODECIMA hora noctis, quæ contingit auroram, vocatur Xephan, & Angelus eius appellatus est Sarandiel: qui habet sub suo imperio multos spirius, bonos & malos, principes, duces, comites, & ministeriales: qui sunt diuersis operationibus deputati: boni bonis, & mali malis. Isti principes (vt dicit Hermes Hebræus, qui dictus est Salomon, in libro quarto de officiis spirituum) frequenter apparere, solent in ea forma, in qua Diabolus Euæ legitur apparuisse, habentes vnum caput pulchrum instar virginis, capillis ab vtraque parte dependentibus: [136] sed duo corpora serpentina, quæ tamen semper velant & abscondunt sub quibusdam tegumentis aut frondibus, ne videantur. In facie autem sunt pulcherrimi, beneuoli & iocundi, & ad omnem obedientiam operantis promptissimi & hilares.

R. R. R. R.
AdonielMarachy Hardiel10 200020 10
DamasielChabrion Nefrias10 200020 10
AmbrielNestoriel Irmanotz10 200020 10
MerielZachriel Gerthiel10 200020 10
DenaryzNaueriel Dromiel10 200020 10
EmarionDamery Ladrotz10 200020 10
KabrielNamael Melanas10 200020 10

Hic iam habemus ex bonis spiritibus Sarandielis duces 14. & comites 7. Cum multis seruitoribus eorum, qui nobis in duodecima hora noctis ad omnem operationem sufficiutur. Cum itaque volueris operari per eos in vltima hora noctis: obserua & fac omnia quæ præcepimus, diligenter: & postea dic coniurationem.

Coniuratio.

SArandiel marfo porno ioniel schendiel iano Nati chilpres iosaschar meon prissi dyon volayr penason. Carmine dicto, statim spiritus vocati astabunt ad omnia parati.

Constitutio nunciandi arcani.

CVm videris spiritus in forma sibi astare peregrina: non terrearis, quia boni, beneuoli sunt, neminem lædentes & monstrosam formam, ne quem exterreant, quasi semper abscondunt, facie pulcherrima apparentes. Committe secure, quicquid in hora noctis volueris scire amicum.

Literæ formentur, vt placet.

O Miser homo, & vere miserabilis, cur non attendis omnium temporalium instabilitatem? & cur te non moriturum breui cogitas? Memento, quod primus homo promeruit: quod mandatum violauit. Vtinam, sicut optauit Balaam, moriatur anima nostra iustoru~ morte, vt contemnentes voluptates præsentes, & vanos mundi honores, simus immaculati custodientes nos ab omni peccato. Sed non curamus, quousque tandem horrenda vincula mortis incidimus, cruciandi in perpetuum. Foelicem illum existimo, qui ista præcogitat. [137] Igitur ô homo proÿce mundum sicut fecit Dei filius: & cogita, quanta ex eius amore mala nos sequantur. Multa enim pericula nobis ingerit: & quoniam suis amatoribus est damnabilis, merito contemnitur. Vere est dignus æterna morte amator mundi. Quid tibi prodest iste mundus, miserabilis homo? qui du~ amatur, fugit: dum præsens est, transit: dum exaltat, dei joit: dum blanditur, decipit: dum floret, arescit: du~ amatores suos emittit, ad perpetuas miserias transmittit. Anno M.D. 12. Calend. Maÿ.

Acceptis literis & cognito signo Spiritus principalis, peritus in arte faciat, quæ sunt ex more facienda. Dicta deinde supra scripta coniuratione secundum artem, apparebunt Spiritus, commissum fideliter reuelantes.

CAP. XXV.

IN QVO DOCEBIMVS MODVM ET FORMAM

generalem accedendi ad hanc artem Steganographiæ, & operandi in
ea sine periculo, cum maxima vtilitate.

[Q]VICVNQVE ad huius artis nostræ occultæ scientiam accedere desiderat: quicunque operari per eam mirabilia & multis commodosa periculis optat: in primis oportet eum ornatum esse virtutibus, & conscientiæ mundæ, ac voluntatis bonæ, ad Deu~, ad seipsum & ad proximum: ne sit inclinatus ad nocendum alicui, neque commercia turpitudinis quærat. Deinde necesse est, vt sit bonis artibus literarum aliquantulum imbutus, & maxime in scientia astrorum, vt sciat generales motus, cursus, discursus, mutationes, ordines, naturas, situs, ortus, occasus, & effectus stellarum, signorum & planetarum: quia sine istorum competenti scientia nemo potest ad huius artis promfunda habere accessum. Consequenter necesse est, vt præceptorem habeat in arte perfectum & expertum: quia non, nisi paucis & in multis eruditissimis, & maxime in magicis peritis ad hanc scientiam venire sine præceptore, possibile credimus. Oportet autem præceptorem non solum in scientia esse probatum & expertum sed etiam fidelem, probum & Deum timentem: quia quanto fuerit cum Deo in bona conuersatione purior, tanto erit in huius scientiæ operatione securior: Spiritus enim virtutibus obtemperant. [138] Cum itaq; ad hanc artem quisquam accessurus est, accipiat eum præceptor, & ducat in locum aliquem secretum & mundum: sit tempus tranquillum & serenum, & luna in oppositione completa, sole clare splendente: & sit Mercurius in ascendente coniunctus Veneri aut Ioui, si fieri potest: sintq; Saturnus remoti & Mars: quia si ipsi aut alter eorum fuerint cum ascendente, non eri-institutio perfecta. In primis iurabit instituendus in arte hoc iurat mentum:

Ego N. iuro & promitto per virtutem omnipotentis Dei, per sanguinem Domini nostri Iesu Christi, per resurrectionem mortuorum & extremum iudicium, & per salutem animæ meæ in fide sancta catholica omnipotenti Deo, beatæ Mariæ virgini, omnibus Sanctis, & tibi N. quod hanc artem Steganographiæ omnibus diebus vitæ meæ occultam fideliter seruabo: nec docebo illam aliquem sine tua voluntate & consensu. Insuper in eadem virtute iuro & promitto, quod hac scientia non vtar contra Deum & eius mandata: nec contra Ecclesiam sanctam Romanam & vniuersalem seu ministros eius, neque contra iustitiam æquitatem. Sic me Dcus adiuuet, & sic saluet in extremo iudicio.

Deinde præceptor legat sequentem coniurationem in lingua mystica, & interpretetur eam, & omnes coniurationes in hoc opere contentas, coram discipulo: ne suspicetur, aliquid esse diabolicum, superstitiosum aut Deo contrarium, vel pactum cum dæmonibus implicite vel explicite quomodolibet latenter esse absconditum.

[139]

Coniuratio Generalis ante accessum ad artem à Magistro dicenda.

MEsari cosmeniel archea sameor critas.
Dricho mosayr vsio noes veso tureas.
Abrithios naselion pyrno chyboyn ormon.
Ceruali myrbeuo lian saueao sayr.
Rhymano caue iapion nospiel saseuo rhaony.
Naty thirpolian ionayr chuleor nefris.
Mistriona nayr dauosy tyuamo turmy.
Pleon nomeato turias bresne nasephon
Adion sayr catros chyrosny aschyon ermy
Otyel layr romays theory naias atreuo.
Aliar measco trisna vseori iesaschor.
Bios pailon rauemy sear astro penason.

Er postquam magister artis huius discipulo suo explanauerit omnium coniurationem spirituum, ordinem & seriem: aperiat sibi arcana secretissima scientiæ huius, quæ nec scripta sunt, nec scribenda; prohibens sub iuramento præstito, ne illa reuelet alicui quamdiu vixerit, nisi dignis & in arte iuratis; nec scribat ea quouis modo vel causa. Deinde doceat eum naturas, nomina, loca, numeros, officia & proprietates omnium Spirituum, qui ad hanc sunt artem deputati: quomodo, quando, & vbi per eos sit operandum: & reliqua arcana, quæ ad huius artis perfectionem pertine~t; de quibus non est scribendum.




FINITVR SECVNDVS LIBER STEGANOGRAPHIÆ

Ioannis Tritthemii Abbatis Spanheimensis 12. Cal. Maÿ.
Anno Dom. M.D.



Twilit Grotto -- Esoteric Archives Contents Prev Book 2 Next timeline