Twilit Grotto -- Esoteric Archives Contents Prev imaginum2 Next Timeline

Bruno: De Imaginum Compositione (1591) (Liber II, excerpts)

This digital edition Copyright © 2005 by Joseph H. Peterson. All rights reserved.

This is the final work of Bruno, before he was imprisoned and burned at the stake by the Inquisition.

For another edition, see bfn.fr.






[200]


IORDANI BRVNI NOLANI

  DE COMPOSITIONE IMAGINVM LIBER II,  



VBI DE PRINCIPVM IMAGINIBVS
ET PRIMVM DE IIS QVAE IOVIS.







CAPVT PRIMVM.

Apparet primo:

Super monte infans, circa montem fluvius, infanti adstant iuvenculae duae et lactens capra proxime.

II. ¶ Puer et puella in gremio Fortunae, cuius ille dexteram, haec sinistram mamillam apprehendit.

III. ¶ E regione Corybantum1 formae tympanis atque cymbalis2 strepentes circa cunas.

1. Coribantum

2. cimbalis

IV. ¶ Sequitur matrona anthropophago seni linteis3 involutum saxum porrigens, quod ille apprehensum devorat.

3. lintheis

V. ¶ Vir scutum habens caprae pelle circumtectum, de qua stellantibus aureis guttis inspersa nubes exsurgunt, a quibus pluvia distillat.

VI. ¶ Iuvenis blandissimus lauro coronatus sinistra citharam,4 dextra exectos alicuius habens testes, circa mensam saltat.

4. cytharam

VII. ¶ Tres monstrosi gigantes trecentis lacertosissimis brachiis natura muniti, centum et quinquaginta scuta [105] [201] et totidem gladios habentes, circa magnum regem (qui in solio sedens alios coronat) custodes apparent.

VIII. ¶ Viri species super nubis throno, e cuius dextera ingens coruscatio fit, deiaculato monte gigantem opprimentis.

IX. ¶ Ab australi plaga venit rex syndone caerulei5 coloris in morem saphiri6 perlucentis indutus, nudato ense superequitans cervum longe latissimeque ramosa et auro radiantia cornua quatientem, coram quo disparent leones humanas devorantes carnes. Inde viraginis prodeunte figura quercus ramum glandibus onustum habentis in dextera, coruscationes, subiti ignes circum et turbines et vehementia ventorum omnia territans, fragor, igneae aethrae. Atqui affabili mitissimoque vultu curia principem coronat.

5. cerulei

6. forse sapphiri

X. ¶ Sequuntur familiares formae: aquila7 puerum unguibus implicatum rapiens,

7. formae Aquila

XI. ¶ Puer nudus pocillans regi, qui sinistra ad genas, dextra ad poculum extenta8 curvatur,

8. extencta

XII. ¶ Vir barbatus cornua habens arietis, cui adstant formae Satyri, tauri, cygni, cuculi, qua specie apud Libyam colebatur Iuppiter.

CAPVT II.

Aliae imagines quae apparent in campo Iovis.

Prima quae Iunonis dicitur: in specie maris septem iuvenculae uni puellae adsistentes, illustrissima claritate venerandae.

II. ¶ Virgo cuculum (qui in sinum de tempestate eximia advolarat) contectum refovens.

[202]

III. ¶ Vir ad dormientis coniugis ubera infantem alienum [106] admovere,9 circa quos vaccae species et quatuordecim nymphae.

9. forse admovens

Secunda quae fertur imago Hebes: puella de lactuca sylvestre enata, poculum habens in dextra coram rege in sceptro et diademate augusto.10

10. augnsto

Tertia regis et iudicis, cui immolaturo coram populus adstat, cui de mari taurus prodiit.11 Inde a seniore (quem puer alatus sequitur subiectum praetervolitaturus mare) claustra relinquuntur.

11. forse prodit

Quarta rex lances habens sinistra, dextra virgam, ante oculos tabulas.

Quinta in specie viri corpus flammeum virginem comprimens, cum coitu absoluto prodit rex, quo coram parente supplice de incava arbore exit innumerus exercitus.

Sexta arbor celsa proceritate12 sublimis, stellas alto attingens cacumine, pansisque circum undique ramis universo supervernat horizonte, semper frondosa virens, aeterne florida et odora, perpetuo foecunde13 fructifera, solido perenniter trunci robore felix,14 firmis innixa radicibus15 in secula vegetans.

12. proreritate

13. faecunde

14. faelix

15. radi|bus

CAPVT III.1

Iovi adsistentia. Antecedentes.

Procedunt ante Iovem Causa, Principium, Initium, Adorsio, Occeptio, Via, Vestibulum, Limes, Aclitus, Ingressus, Coeptio,2 Inchoatio, Elementum, Fundamentum, Radix, Semen.

1. III] II

2. Ceptio
[203]

Circumstantes.

¶ Secundo circumstant ilium Paternitas, Dominatio, Dictatio, Imperium, Regnum, Principatus, Ducatus, [107] Praesidentia, Gubernatio, Moderatio, Potestas, Habenae.

Corona primi ordinis.

¶ Tertio coronant illum Consilium, Veritas, Pietas, Fides, Integritas, Puritas, Rectitudo, Candor, Ingenuitas, Sinceritas. Et complexiones horum (sicut et sequentium) primae, quales sunt consulta Veritas, pium Consilium, fidelis Pietas, integra Puritas, princeps Fides, rectum Impe­rium, et plura. Complexiones item secundae, quales sunt vera candoris Sinceritas, fidelis consilii Veritas, paternae pietatis Fides, et aliae mille.

Corona secundi ordinis.

¶ Quarto corona secundi ordinis: amabilis Cultus, munifica Gratitudo, Gratia singularis, concors Tranquillitas, tuta Innocentia, beans Libertas, dulce Asylum,3 Anchora sacra, praesta Opituiatio, utilis Protectio, protegens Custodia, suffragans Patrocinium, favens Tutela. Cumque iis idonea Aptitudo, quadrans Convenientia, competens Adcommodatio, concinna Appositio, habilis Conformitas.

3. Asilum

Adstantes.

¶ Quinto adstant illi Arbitrium,4 Discretio, Discessio, Expensio, Eventilatio, Decisio, Diremptio, Transactio, [204] Definitio, Limitatio, Metatio, Sententia, Decretum, Statutum, Ratum, Sancitum, Sanctum. Et formata horum complexio cum iis quae coronant: vera Disoretio, pia Discussio, consulta Limitatio, complexio cum circumstantibus: moderata Sententia, potens Statutum, paterna Expensio.

4. Arbitirum

Praetorium.

¶ Sexto in praetorio illic instrumenta et media. Amussis, Perpendiculum, Lances, Statera, Trutina, Libra, Cribrum, et alia [108] quae ab atriis atque canipis exeunt accedentia. Ibidemque formae inculpabilis Gensurae, candidae Normae, emendatae Revisionis, Correctio, Castigatio, Plecctio, Ratio regens, Ius candidum, vigil Iustitia.

Currus dextera.

¶ Septimo cum curru ad dexteram: Vita praesidialis, incorrupta Innocentia, erecta Integritas, ingenua Puritas, honesta Probitas, illibata Sanctitas, generosa Humilitas, benigna Clementia, blanda Amoenitas, huniana Mansuetudo, facilis Comitas, lenis Placabilitas, affabilis Hilaritas, quieta Serenitas, exorabilis Lenitas, blanda Suavitas, mitis pectoris Compositio, placida Moderantia, tacita Sustinentia, patiens Tolerantia, invicta5 Tranquillitas, infracta animi Aequabilitas.

5. Iuicta

Currus sinistra.

¶ Octavo cum curru ad sinistram: turrita Superbia, ardua Celsitudo, intemperans Fastus, fastuosa Intemperantia, ambitiosa Elatio, elata Ambitio, tumidum Supercilium, [205] superciliosus Tumor, binae item Saevities proterva, Protervia saeva, fastidiosa Inflatio, ventosa Dementia, turgida Inanitas, imperiosa Vanitas, crepans Immoderantia, Indignatio, Cor tumidum, Pectus turgidum, Vertex sublatum,6 sublimes Oculi, Os grandiloquum, erecta Supercilia, Admiratio sui, Contemptus aliorum, Usurpatio, Arrogantia vel Abusus eorum quae Iovi adstant et Iovem circumstant.

6. sublatum] sic

Solium.

¶ Nono in solio est Maiestas, Pulcritudo, Nitor, Praelatio, Praestantia, Ornamentum, Magnificentia, Spectabilitas, Conspicuitas, Splendor, Emphasis, Energia, Prosopo­poeia,7 Singularitas, Prominentia, Proceritas, Elevatio, Altitudo, Amplitudo, inclita Celebritas, eximium Decus, heroica Nobilitas, maxima Dignitas, optima Claritudo, [109] Celebritas memorabilis, illustrissimum Nomen, augustissima Fama, se tollens, surgens, petens, tangens, feriens, penetrans, scindens, supervolans caelum et sidera.

7. Prosopopaeia

E regione.

¶ Decimo e regione sunt Palmae, Triumphi, Applausus, Assurrectio, Veneratio, Reverentia, Honor, Cultus, Adoratio, Admiratio, Titulus, Suspicio, Laus, Encomium, Praeconium, Hymnus, Votum, Litatio, Sacratio, Sacrificium.

Adest qualis mihi hoc tempore et occasione occurrere potuit Germanici Iovis imago, rex pro maiestatis decore pelliceatus semper, tonsa in rotundum coma, abrasa barba, cuius duae aquilae currum trahunt, ubi duo sibi [206] planetae tributa signa sunt insculpta, sinistra8 de pocillantis manu cyathum apprehendens, dextra8 sceptrum sustinens, ante quem minime pro more est barbatus ille (de quo in Hospitio9 conqueritur Erasmus) Ganymedes.10

8. sinistra — dextra] avrà voluto Dextra — sinistra?

9. Hospicio

10. Ganimedes

IVPITER

Iupiter


[110]

CAPVT IV.

Imagines Saturni.

Primo ascendit alatus, galeatus et atro illius galea contecta velamine, quod circa serpeas caudam ore habet apprehensam, nigri coloris, propexa barba, longi de superciliis villi, rugosus, torvus,1 ferus horribilique aspectu, claudus, falcem in sinistra gestans, in dextera infantem quem vorandum ori applicat. Gerei multi circa illum sunt accensi.

1. torruus
[207]

¶ Secundo rex bifrons, alteram scilicet in occipitio faciem habens, placidissimus2 utroque vultu et affabilis, dextra haculum gestans, sinistra clavim auream, oleam et ficulneam3 cum uvifero palmite, et spicae circa ilium plurimae.

2. placidifsimus

3. ficuneã

¶ Tertio ab Africo cuiusdam apparebat vultus, quasi nubes cum specie venti vehementissimi, geminas in capite habens facies, quarum altera aquilae, altera hippogrypho4 si­militer rostrata est. Vultus etiam genua habent, et pedes similes pedibus dictarum avium obuncis et rapacibus unguibus. In manu ferreum uncinum habens sinistra, in dex­tra ex eadem materia sceptrum.

¶ Quarto vetula in veste longe caudata et nigra, in dextera bubonem habens, sinistra porcum5 funiculo trahens,6 cuius collo hydrus7 in morem torquis erat involutus.

4. hipogrypho

5. porcnm

6. traherês

7. hidrus

Adsistentia Saturno.

Adstant Saturno in primo ordine Senectus annosa, grandaeva8 Vetustas, defecta Decrepitas, Fessitas, Lassitudo, Tarditas, Exhaustio, Extenuatio, Maceratio, Caries, Morbus, Tabes, Infirmitas, Decoctio, Fragilitas, Attritio, Enervitas, Mollities, gravis Sarcina, Pondus iners, curva Inclinatio, titubans Tremor, Pressura, Putredo, Foeditas,9 Macies, Squa­lor, Indecentia, Turpitudo, Inopia, Odiositas, Tristitia, Que­rela, Balbuties, Tetricitas, Morositas, [111] Severitas, Impatientia, Invaliditas, Desipientia, Rigiditas, Ruga, Edentulitas,10 Calvities,11 Parcitas, Experientia, Circumspectio, fabulosa Oblivio, mendax Memoria, delirum Ingenium, invida Ambitio, [208] ambitiosa Invidia, Horror, et oompositiones ex iis primae, secundae, tertiae.

8. Gradaeva

9. Feditas

10. Edentuli.

11. Clauities

¶ Vetula heic incurvo dorso, vultu severo, incavis luminibus, animo non sibi satis constans, seclum pertaesa, nigri tacita Ditis ostia pulsans pusillo animo, pectore abiecto,12 fractis membris, ieiuno stomacho, languido spiritu, cordis pulsu artus quatiens omnes,

12. a|abiecto

Torpentemque tedet13 sublimi lumine caelum
Aspicere, inconstansque caput per utrosque reclinans
Ac nutans humeros, pronusque ad pectora vultus;
Languescunt crura invalida14 et curvabile bustum,
Invegetesque artus vitae solatia nulla
Concipiunt. —

13. tedet sic

14. sq. invalida, et curvabile bustum Invegetesque. Per la forma vegetes cf. sopra p. 18, 14 sq.

Imago Luctus.

¶ Praeterit umbra, quam Luctus existimo imaginem, contecto vultu, unde in terram stillae depluentes expresse apparent. Cui adstant Consternatio, Cordolium, Moeror, Turbatio, Acerbitas, Expostulatio, vulnifica Enectio, sinistrum Discrimen, Casus lamentabilis.

¶ Querulus Me scisso procedit segnis amictu
Horrificus Plangor, tristi feriens ululatu
Sidera. Ooncussum laeerat pectus, notat ora
Unguibus, et turpi rapiens e fronte capillos
Praecipit ad fremifrum tristeis resonare lacunas.

Imago Curae.

¶ Exinde surgebat auritum oculatumque spectrum, strictis temporibus, sincipite acuto, rugata fronte, inconstanter15 [209] [112] triste, huc se illucque circumvertens, quam Anxietas atque Sollicitudo pulsant.

15. incostanter

¶ Sedula (crediderim) est stimulans praecordia Cura
Pervigil, anxia, amara, levis, miser, excubialis,
Mordaci mentem stimulans acrique rigore,
Aestu discrucians16 tacito invida pectora, nempe
Ignis ut admotus ceram liquefacit, et ipsa
Pectora continuis liquefiunt pervia curis.
Ipsam se feriens vexat, rumpitque quietis
Tempora, consilium somni pacisque recusat.
Flagrat agens, ardetque magis quo fit magis ipsi
Proximior fini, intenteque ut respioit unum
Negligit innumeros, vult attamen omnia, nec se
Distrahit inde animo, qua se diduxerit actu.
Ultrix errorum, dira infernique satelles
Dulcia perturbat solatia turbida Erinnys,18
Corporis absumit succum, sensa ima minaci
Vellicat arbitrio, nervoso verbere pulsat
Aegrotantem animum, tristem acceleratque senectam.

16. discruians

17. liquefacit] sic

18. Erynnis

Circumstant et haerent illi Impedimentum, Intricatio, Vincula, Detentio, Distinctio, Implicatio, Involutio, Occupatio, Gravatio, Obrutio, Oppletio, Opertio, Cinctio, Circumvallatio, Obseptio, Dispunctio, Confectio, Angor, acerba Vellicatio, turbidus Pallor, inquieta Importunitas, Dens mordens, arrodens, saucians, terens, macerans, consumens,19 Flagrum stimulans, torquens, fatigans, discrucians, conficiens, Nubes propositorum, Aestus sollicitudinum, Incendium anxietatum recoquentum. Sequuntur eam Ambiguitas, Dubium, Studium, Vigilia, Experientia, Sagacitas, Prudentia, rerum Possessio.

19. Cûsumens
[210]

Imago Timoris.

¶ Inde umbra praecipites in pedibus habens alas, foemineo vultu, caeca propemodum, attonita, elihguis, sese [113] in arctum contrahens, raptim huc et illuc circumvertens, e cuius ore frigida exibat nubes miserae corpus circumtegens, quae gelido sudore madens, quasi usu rationis adempto turbata pallentique vultu, rigidis digitos capillis innectebat. Adstabant illi Labefactatio, Circumventio, Trepidatio, Horror, Occupatio, Gelu, et alia plura de Curae ciria. Ad haec dubia Asperitas, turpis Stupiditas, conscium Silentium, anxia Suspensio, Quassatio pectoris, Stupor cordis, praecordiorum Palpitatio, aegra totius corporis Commotio.

Crediderim trepidum hunc esse ancipitemque Timorem,
Suspenso vultu, attonitis oculisque paventem;
Suspensi pedibusque ferens vestigia gressus,
Infelix20 parcusque sui fugit omnia, nec se
Committit sibimet, reliquis neque tutus adhaeret.
Interrupta refert verba, et suspiria in imo
Pectore condit.
Sollicitus simul atque piger sibi concitus haeret;
Dum dubitat, certa esse facit firmatque futura,
In partem inde atque hinc nutans se deteriorem
Immergit tandem, quoniam Timor est malus augur
Et malus interpres rerum vesaniter excors,
Audacem quia fata iuvant timidumque repellunt.
Anceps attonite spectans sic se omnia circum, ut
Omnia cum videat pariter sit ad omnia caecus;
Ne sciat interdum quo semet deferat hospes, [211]
Imperitare sibi nequiens neque membra movere,
Funditus ipse suas quia vires supprimit anceps,
Praesertim cum nulla subest spes nee valet ira.
Degeneres quandoque animos in se arguit idem,
Inclamat21 ac studiis addit fugientibus alas; [114]
At subito nullos audet dare corpore motus,
Submissa loquitur voce, hirtis statque capillis,
Versatili constatque oculo, mens palpitat aegro
Appulsu, ac saevum22 pungit praecordia calcar.

20. Infaelix

21. idem Inclamat, ma neppure con l' ipermetro il verso 5 sarebbe irreprensibile (In-clâmât)

22. saeum

¶ Illio Lapitharum figura, suo quos plumbeis detentos compedibus tenui filo (adamantis credo) suspensum ingent saxum ruiturum imminebat, ut appositis epulis manum admovere formidantibus non vacaret.

¶ Dum metuunt sine morte malum, capiunt23 mala mortis;
Namque in morte mali nihil est, porro ipsa Timoris
Vis tantum torquet miseros et fama dolorum.
Sic animae nusquam accenso cruciantur ab igne,
Atqui infelices24 primum ignorantia veri
Efficit, et vultus naturae occultus inerteis
Conturbat sensus, stulta phantasmata circum
Credulitate leves agitant sine pondere mentes.
Non capitur tutus praelustri cibus in aula,
Mortiferum exsudat de auro argentoque venenum,
Sublimem augustamque domum de vertice montis
Praecipitant venti atque irati fulgura caeli.
Excubitor multus facili somnoque iacere
Non faciet, sed tuta magis domus est sine telo.
Alta quies parvis a fato est praestita rebus,
Aio magis forti vento spaciosa premuntur [212]
Robora, sed facili quassatur virgula flatu;
Iudice nempe Deo sunt fortia fortiter acta,
Subiectumque potens pulsu premiturque potente.

23. captût (sic); correggiamo piuttosto capiunt che captant

24. infaelices

Dubii imago.

¶ In eodem ordine imago viri dextero brachio atque crure ad imam, sinistro autem crure atque brachio ad alteram [115] alligatus rotam, in aere suspensus nunc in unam nunc in alteram magis procumbens partem excruciabatur.

¶ Ad geminas multasque vias Dubium venit anceps,
Dumque haeret, simul hortatur seque arguit ipsum;
Concitat et reprimit, sensum sequiturque fugitque,
Et studium pariter capit, abiicit, urget obitque,
Intendit vires animo viresque remittit,
Exilit et vana subsistit territus a spe,
Advolat atque animi subducto robore torpet,
Anceps ancipitem taxat se atque ambigit ultro,
Distrahitur varie, simul implicitusque tenetur,
Incerte adpellens istuc versatur et illuc
Ambigua pendens anima. Sic Thessalus ad se
Perfidus Ixion rediens a seque recedens
Consilium torquet varie. Deflectere tentat
Nervos abripiens timide, hue adiungitur inde;
Deque metu dubio dubiaque revolvitur e spe
In dubium dubiamque metum spemque, insimul et stat
Nolentesque movet gressus, artus dare retro
Appetit adproperans pigro stupidusque recessu,
Incertumque tenens semet vultum undique versat;
Dumque timenda timet, nihilum putat esse timendum.
Increpat bine semet dubium seque arguit, ut qui
Claudicat in partem atque in partem est pronus utramque,
[213] Abductusque alio fertur quam quo miser ire
Nititur, et fractis genibus labantia membra
Vix ciet atque eadem mox concita vix moderatur;
Vix se componit, vix se sibi restituitque.
Praecipitem tandem e geminis se trudit in unum, et [116]
Dum facit haec, facere ipsa piget malletque relicta.
Mallet quam dubie infelix25 certo miser esse,
Casibus excelsusque manens se accingit iniquis;
Ut Nero virtutem et varias complectitur arteis,
Ne miseram Siculi cogatur inire tyranni.

25. infaelix (sic): forse felix?

Tristitiac imago.

¶ Prodit ex atrae cinereaeque caliginis turbine pulla involutum veste spectrum, summissum vultum sub nigra frontis ferrugine obnubilans, lacerum, macilentos lassosque equos currum trahentes stinrulans, per salictosam foedoque26 limo torpentem paludem pigerrime procedens.

26. faedoque

¶ Tristitiae spectrum est, animum quae concoquit aegrum,
Anxia perpetua exurens praecordia flamma.
Sollicitam excrucians mentem turbansque quietem,
Horrendis animum tenebrosa afflictat in hora
Laemuribus,27 nec non vigilanti somnia sic sunt,
Ut frustra Letnes oblivia quaerat in undis;
Tam male continuo tabescunt membra dolore,
Tam male sollicitans pectus viget anxia cura.
Lumine vitales dum cassa favilla vapores
Sorbet, nativi atteritur spiraminis intus
Virtus, illabensque malum maturat eundi [214]
Tempus in infernum. Vultum delineat aegrum
Ruga et conqueritur tristi compago tumultu
Corporis, atque urget vehemens angustia sensus;
Urit salsa mala bilis serpigine corpus.
Se iacit in sordem, et spes deplorata dolori
Succumbit, luctusque petit solatia luctum.
Centenis pectus spiculis gerit atra foratum. [117]
Ploratu relevare malum est concessa voluptas.
Sic trunco mittit vitis de corpore guttas,
Sic vulnus ultura suum substantia manans
Per lachrumas prono sensim consumitur actu.
Tandem assueta malis sedamina vitat amica,
Luminaque invisa avertit de luce diei,
Seque amat extorrem, desertam; laetitiamque
Odit et ut genus adversum fugit.

27. Laemuribus (sic), nè abbiamo osato restituire qui Lêmuribus

Imago Famis.

¶ Famis succedit simulacrum Mortem lactans, luridum, nudum, macilentum, aegrum, tremebundis horridum membris, funesto pallore tinctum, sibi exosum, cuius Cyclopica rabies lente exedit artus. Adstant illi comites Saevitia, Ra­bies, Insania, Ira, Crudelitas, Furor, Inertia, Ieiunium, Gracilitas, Squallor, exasperans foedansque28 Deformitas, et plurima eorum quae in eodem campo adnumerantur et Saturni curia. Cum ilia et aliis currit Morbus ——

28. Fedansque
Marcida lento

Ingreditur passu, macie defecta, situque
Tabida, liventi tenues cui sub cute venae,
Exsucci nervique sonant, arteria queiscum [215] Ad numerum est revocata suum nulla arte chirurgi,29
Luminaque gemino languent occulta sub antro,
Exanguique refert cinerosa cadavera busto.
Arida dant nullum cibo intestina meattim,
Ut sabulo concreta iacent, et ventris inani
Tensa sub orbe patent tenui pendentia filo.
Spinam pelle tegit, non occulit; undique namque
Pervia ramosis oculo compagibu'30 substat. [118]
Dens mordet dentem, labra ossea linguaque lambit,
Et guttur vacuam ventum congerrat31 in alvum,
Turgida si bilis consueta alimenta negarit,
Exangui ut referat cinerosa cadavera busto.
Vix ea membra levat, tenuis vix spiritus ipsam
Advectasse potest; quantumvis pondere nullo
Moles ulla premat, vix rectam sustinet et se.
Tabem pro cibo propriam depascitur, hancque
Egestam repetit tempusque per omne resumit,
Ut propria de morte suo et de pulvere vivat;
Nam nihil externum ingeritur, nil effluit extra.
Aeternum dea saeva viget, quae conditione
Mutata non ipsa foret, non viveret ipsa,
Atque suo felix32 non esset in ordine numen.

29. chyrurgi, nè c' è da maravigliarsi della licenza prosodica

30. compagibu

31. congerrat] sic 32. faelix

Imago Invidiae.

Tardo succedens tristis Acherontis primogenita obquoque passu, torvo respiciensque oculo vehementes a naribus, oculis et ore suscitat (quae ad longinquum sentianti intervallum) tempestates, quae non solum domos diripiunt [216] et urbes, sed et rapida montes violentia subvertunt. Stimulum, quo se primo ipsam concutit, habet illius dextera, sinistra vero colubri liorribilis caudam stringit, quo cordipetum illius morsum vehementius inasperet. Illi omnis enumerata curia adstat, subministrat, et ab illa vires concipit et favores.

33. Achorontis

Imago Ocii.

Spectandum trahitur quatuor habens34 in uno capite vultus quatricolores: I. senis decrepiti, II. vetulae, III. mortui, IV occulti superinducto velamento, complicatis35 in [119] sinu manus habet digitis. Impexam,36 solutum, immundum, enerve monstrum, cuius pedes erodit mus, cuius oculum effodit stillicidium. Adsunt vario illi nomine Lentitudo, Tepiditas, Mollities, Frigus, Torpor, Vecordia, Dilatio, Procrastinatio, Negligentia, Inertia, Incuria, Acedia, Tarditas, murcida Remissio, ignava Socordia, Oscitatio titubans, et de curia Senii et aliorum plurima.

34. habenis

35. forse velamento. Complicatis

36. forse digitis, impexum

Mortis imago.

Alatum et informe numen exibat falcem latissime omnia emetentem exagitans, alis velocissimo raptu nigrantibus solis lucem a subiecto avertentibus horizonte. Illam antecedunt omnia, concomitantur ex dictis cum Senio et Aegritudine plurima, consequuntur vero Pallor, Deformitas, Miseria, Paupertas, Desertio, Solitudo, Luctus. Est caeca, surda, implacabilis, inexorabilis, qualis de sinistra spectantibus parte videbatux. Media vero ex alia parte praecedunt [217] illam Spes, Alteratio, Mutatio, Corruptio; comitantur illam Ordo, Lex, Fatum, Turbae, Motus, Tumultus, Bellum; sequuntur eandem Pax tranquilla, Quies tuta, Generatio clara, Novitas, Consolatio, Nativitas et multae Laudes, Laetitia, Spes, et horum consortes, sed occulto pergebant itinere, et quia paucis considerandae et quia ab Saturni campo abhorrent atque curia. Nigrantem pallam syndonemque humeris appensam trahit, super qua aureae passim guttae conspersae speciem stellantis caeli aemulantur.

¶ Ante illius currum sunt notabili vulgataque figura tres propria peragentes munia Parcae.

Orci imago.

Confusissima succedebat in imagine et monstrosissima Orcus omniformis, nulliformis, omni vero superficie tristis et horrendus. Ilium antecedit custos ianitor triceps, terno horribilis latratu Cerberus, cuius villi [120] omnes viperae sunt, oculi inextinguibiles flammae, quem37 comitatur Immanitas, Horror, Monstrositas, Minacitas, Impaviditas, Asperitas, Vigilia, Inquietudo, Custodia, vastissimi38 draconis cauda occurrentibus adplaudens, praetereuntes vero saevissimo caudae verbere atque teiiacissimo nexu flagellans implicat et reducit.

37. sunt. Oculi e flammae. Quem

38. Inquietudo. Custodia va­stissimi

¶ Sequuntur Erinnyes,39 alio nomine Furiae, alio Eumedines, canes Tartareae, quarum capilli funestissimi sunt utraque ex parte capita habentes hydri. Cum quibus ambulat Discordia, Flagellum, Feralitas, Torvitas, Ultio, et alia ex praenumeratis multa, innumeraque alia monstra prodentia Stygia, Acherontica, Phlegethontica,40 Cocytica animalia, [218] Tartarea, Erebea,41 Plutonia, Persephonea, et daemonum figurae et Lemurum, Tityi, Sisyphi, Tantali, Harpyiarum,42 Titanum, Briareorum, Lernaearum bestiarum, Centaurorum, Scyllarum, Greryonum.

39. Erinnes

40. Plegetontica

41. Erebaea

42. Titij Sysyphi e Harpyarum

Paupertatis imago43 et quae in foribus Exilii.

Seorsim, et quasi nullius curiae pars, tristis, nuda, sicca, famelica et omnibus supradictis pestibus et calamitatibus obnoxia, contracto pudibundoque personae gestu vix se ostendere audens, ire cogebatur Pauperies, varia suscipiens nomina, non omnino vulgare numen Egestatis, Indigentiae, Defectus, Privationis, Penuriae, Nuditatis, Orbitatis, Mendicitatis. Illampraeter enumerata, quae adsistunt atque circtxmstantplurima, concomitantur Sterilitas, Tenuitas, Artitudo,44 Stricticitas,45 Angustia, Afflictio Duritiesque cum comitibus, lacera Exilitas, Obsitudo, Pannositas, Inedia,46 Famis cum tota curia, Fractio, Miserabilitas. Illam quasi numerosissimus exercitus circumvallant atque coronant diversarum specierum Destitutio, Despectio, Dedignatio, Contemptus, Vilipendium. Sed propius ad illam spectant et administrantes adsunt, quasi adulatores, mimi, collusores, secretarii,47 cubicularii, ancillae, concubinarii, [121] Difficultas, Immunditia,48 Miseria, Demissio, Inanimositas, Verecundia,49 Desperatio.

43. IMACO

44. Arctitudo

45. forse Strictitas

46. Inaedia

47. ferretarij

48. Immundicia

49. Inanimositas? Verecundia (sic)

¶ In foribus omnis excubitorum vigilum pompa, Fluctuatio, Involutio, Decussio, Rotatio, Ventilatio, Glomeratio, Turbo, Vortex, Gurges, Procella, Proscriptio, Exturbatio, Evectio vaga, Vagatio, Praecipitatio, Exterminatio, [219] et Fructus50 ex curia Martis. Adde hisce plurima ex simplicibus et compositis atriorum, et ex campo Stygis atque proprio, et fere quae de Saturni curia sunt omnia.

50. Fructus] sic

Sed postquam qualem tibi cumque Saturnum cum propria curia descripserim, eundem pro commoditate non Chaldaeum, Aegyptium, Leucadium, Latium vel Libycum, sed quem certe de Longobardorum genere ex habitu51 cognoscere possis atque vultu nunc praesento, quique non immerito coronatus et Iove filio barbatior apparet, sed (meo quidem iudicio iniuria, utpote qui turn sub Capricorno degens et Aquario, tum graviore defectior aetate valde friget) minime iuniore love pelliceatior etiam non incedit.

51. ex-|habitu

SATVRNVS

Saturnus


CAPVT V.

Imago Martis.

Ascendit vir in specie robustus, cholerico et velut aerato colore, aspectu horribilis, callidus, torvus, ignitis oculis, leonino rictu, caninis quasi seu lupinis auribus, magnanimo [220] frontis decore arrectis circa crinibus, unde brevia sed in specie solidissima et acuminata quasi Appuli tauri cornua prodeunt. Super casside Chimaerae caput flammam evomentis gestans, nervosus, pectorosus, lacertosus, latis humeris, mediocre1 statura, villosis manibus et pedibus ad iustam quidem mensuram latis et bene formatis, sed quasi ultra rationem (non sine energia maiore) longioribus. Ingentem sinistra ex aere (ut apparet) solido scutum2 sustinet, in quo tricipitis draconis terribilis caelata imago longa3 et velut adamantina de fronte cuspide prodente clypei cen­trum pernitiosissime armatur; dextra vero rutilum et velut igneo4 splendore oculos perstringentem vibrat gladium. Stat super quattuor rotarum currum, quem quatuor alipedes equi trahunt, auriga5 illius infausto, sanguineo, viperino vultu, sublivente colore vigil foemina6 (Bellonam dicunt) flagro regit serpentino. Ambobus illo quidem a puppi, hac vero a currus prora stantibus visu plus quam dici possit formidabile7 fulmineae cuiusdam refertur specimen violentiae plus quam virtutis.

1. mediocre] sic

2. altrove scutum è neutro anche per il Bruno

3. celata imago. Longa

4. sqq. sic, ma v. la figura a p. 225

5. trahunt. Auriga

6. faemina

7. formidabile] sic

Secunda imago: currum antecedit hipus, et rex rubro indutus vestimento lupiim equitans, effractas in manu habens quasi legis tabulas.

Tertia imago: currum sequitur hircus et matrona (an regina sit, nescio) heroico, sed immitiore etiam aspectu, fulva in veste nil habens praeter virgam, clausis, ut videtur, oculis subsolanum versus conversa.

Quarta: horribilis et valde visti turpis ministrorum numerus cornutorum, lymphatorum, qui in morem [123] Bacchantum atro quasi lupi ululatu et velut boves mugiunt ore, [221] dentes habent aprorum, ungues rapacium et carnivorarum avium, cornua ramosa sed non fortia, oculos quasi tornatiles et tenui obscuros claritate, incomposite saltando8 procedunt.

8. sallando

Adstantia.

¶ Adstant Marti ea quae ad sinistram Iovis, cumque iis Ferocitas, Feritas, Ira, Effrenitas, Fremitus, Vesania, Vehementia, trux Gravitas, rabida Rigiditas, terribilis Cruditas, intrepida Audacia, acris Magnanimitas, Atrox Commmatio, omnivora Saevitas, pugnax impavida Rigiditas, avida Raucitas, fremebundus Ardor, implacabilis Truculentia, saeva Rapacitas, cruenta Severitas, Armipotenti insana, Torvitas impavida, fulminea Vesania, inhumana Immanitas, hostilis Efferitas, pugnax Strenuitas, bellicosum Robur, infracta Firmitas, masculae Vices,9 et contraria Infirmitatis, et plurima quae sunt misera in curia Saturni, cum specie ursi indecora deformitate turpis, villis horrentibus, acuminatis10 osseisque unguibus, de latebris sylvarum per incultos montes errabundi, vastosque contra fortia armenta pandentis hiatus.

9. f. Vires

10. acumnatis

Virulenta Venenositas, atra Acerbitas, crudum Virus, crudescens Turbatio, insidiosa Mordacitas, Improbitas indomita, furiosa Occaecatio, scelerosa Vehementia, indomabilis Furia, Latratus resonans, terrificus Mugitus, Rugitus horrificus, vigil Saevitas, urgens Turbatio, exardescens Tumultuatio, inquietans Vexatio, aspera Feritas, spumosa, sanguinea, edax, rabida Rapacitas, arctans, stringens, et alia ex Saturni curia inducens, Domitatio,11 Tensio, feriens Explosio, Percussio, Oppositio, cum specie draconis squamis [222] crepitantibus horrentis, cristati, trilingue12 ore terribiliter sibilantis, maculosi, atra fulvedine caerulei,13 oblonga vorticositate immanis, flexu ingentis14 caudae aculeatos exertantis dentes, resonantis spirarum verbere tellurem [124] pulsantis, nunc alto serpentis capite, aligero nunc se dorso in aerem adtollentis. In illo lubrica Tumiditas, atra Tortuositas, letifer15 Morsus, Gorgonea Maculositas, reflexa Voluminitas, lunata Textilitas, Marsica et Thessala Magia, somniferum, letiferum16 soporiferumque Vulnus, obliqua Vorticositas.

11. inducens Domitatio

12. Trilingue (sic)

13. cerulei

14. igentis

15. Laetifer

16. Lethiferû

¶ Inde Confusio, Turbatio, Gradiva, Bistonia, Threicia, Strymonia,17 Scythonia,18 Obsidio, Confusio, Turbatio, Frenatio, Mixtio,19 Versatio, Increpatio, armorum Quassatio, tubarum, lituum et tympanorum20 Fremitus. Illic similitudo velocis et tyrannizantis Aquilae et Accipitris feri, praedonis, rapacis, Hyperborei, urgentis, caedentis,21 rapientis, dilacerantis, vorantis columbas.

17. Threijcia, Strimonia

18. Scythonia] sic

19. Mistio

20. Lythuuui et Timpanorum

21. cedentis

Irae imago.

¶ Procedit Erinnys22 flexuose incurvo lunatoque cornu, quod rigidaque proceritate durum terrifice querulum personat.23 Cum illa est agrestis Procacitas, maligna Audacia, tragica24 Inconcinnitas, iniocundum Prodigium, tyrannica Immanitas, Feralitas, Insania, ultrix Furia, Crudelitas colubrifera Cocyticum25 exsuscitans luctum, Gorgonium Toxicum; quam sequitur Dissentio, Lis, Schisma,26 Controversia, Rixa, Iargium, Altercatio, Odium, Invisio, Perduellio. Ad [223] cuius sonitum excitatur bestia gryphi27 Hyperborei in morem assurgens, mordens labia, crispans nares, distorquens os, frendens dentibus, stridens Fremitus, fervidus Ardor,

22. Erynnis

23. per­sona

24. Thragica

25. Cociticum

26. Schysma

27. Griphi

Effera, crudelis, praeceps, vultuque minaci,
Quae ne animus verum atque bonum comprendere possit
Impedit, et speciem conceptam insana tuetur.
Terribiles trahit illa minas, terroribus urget
Quidquid praecipiti apponitur, cita vultque nocere.
Non patitur moras, cupit accelerare28 malorum
Tormenta atque neces. Sic consilium ornne recusat. [125]
Parta infixa viget dudum sententia menti,
Concita consilio surdi cnrritque furoris,
Fulmineo infrenis cuncta obvia diripit ore,
Percita flagranti currit fremebundior aestu,
Infirmisque manus constanti robore firmat,
Efficit et molles rapida virtute feroces,
Effrenem facit qui animo fuit ante remisso.
Frigidus et torpens igne inflammatur ab ista,
Fortibus hoc timidus furiali percitus oestro,
Mollibus haud audax stimulis monstra ardua portat.
Ora tument, turpi nigrescunt sanguine venae,
Sanguineique oculi radiis ferientibus ignis
Spicula discutiunt, dentes terit, oraque spuma
Inficit, imbutum flammas cor protegit ardens. Lassis liaec membris requiem negat, adque nocendum
Arma capit quaecumque dolor sibi suggerit, atque
Quidcumque occurrit male sanae ad munia teli
Destinat, in iaculum atque ensem nempe omnia vertit,
Et rabies quaecumque ferox volitantia reddit.
Hanc face supposita ferventem reddit Erinnys29 [224]
Deformi, multo angue oomans, Erebique ministra,
Virgoque noctigena, et mater crudi impia belli,
Disoordes agitans contortis anguibu'30 rixas.

28. acclerare

29. Erynnis

30. anguibu

Belli imago.31

¶ Sequitur informe monstrum sanguineum, igneum, scutato tumultu tempestuosum, turbidum, pulvereum, pulverea in nube coruscum,32 sylvoso aere relucens, torvo succinctum cataphracto,33 cuius speciei solam super galea ingentem cristam comantem, hirtam, rutilam, longe lateque [126] diffusum aera ventosa rapiditate fustigantem videre erat. Sub illo equus elata cervioe insignis, iuba pariter hirsuta flammam et fumum e naribus efflans, ferratis34 aerem calcibus coruscis ignitis alatisque pedibus verberans, superba alacritate gressus glomerans, obstantem pone transque populum anhela mordacitate frenis obluctabatur, quasi leo Marmaricus fulminea celeritate fervidus et impiger ad pugnam dispositus, subindeque quasi rupto amne de montibus praecipite fertur.35 Ibi ambigua Luctatio, irrequietum Proelium,36 armisonans Certamen, nescia sisti Conflictatio, reflua et influa Glomeratio, Cyclopica Invasio, praeceps Infestatio, impetuosa Inoursio, imperiosus Impetus, internecialis Turbatio, detestanda Carnificina, sanguineo Cam­pus cocco pictus, exitialis Miseria, miserum Exitium.

31. IMACO

32. curuscum

33. si aspetterebbe cataphracta

34. feruatis

35. ferrur

36. Prelium

Adest compertum gravissimum, id est ponderosissimum, Martis simulacrum, toto ferratum corpore, quod ut [225] gravius adhuc fieret magisque statarium, quod nisi ad ferri interioris tutelam minime necessarium videtur, sedet.

MARS

Mars


[127] Vere nostratem dicerem Mavortem, si longa hasta vel sclopo eminus more altitonantis Iovis pugnaturus, vel non fugiens occubiturus appareret Mars37 Persa, Graecus, Romanus, sicut et nostro tempore Turcicus galea, ense et scuto, non catenata38 sed expeditiore reliqua corporis parte, de gentibus triumphaturus gradiebatur.

37. appareret. Mars

38. cathenata

CAPVT VI.

Imago Mercurii.

Sequitur omnium deorum negociosissimi simulacrum, praeconis, nuncii, arbitri. Cuius imagines sunt:

¶ Prima infans, cui sub portulaca iacenti capra lac exporrigit. [226]

¶ Secunda puer, qui Cupidinem luctando palaestra1 superat, et ipse alatus, quem gallus seqnitur.

1. palestra

¶ Tertia adolescens victum Iovi subministrans.

¶ Quarta simulacrum ex una parte nigram faciem habens, ex parte vero alia albam; cumque hoc idem iuvenis alatis pedibus et galero virgam habens in dextra, cui duo serpentes implicantur, Charonti vulgus animarum praesentans.

¶ Quinta centum oculos habens monstrum vir obtruncans, et prope illum vacca.

¶ Sexta triceps de triplioi regione animal, cui caput unum est delphini simile capiti, secundum cauls, tertium vero medium prope ad aquilae similitudinem accedit.

¶ Septima adolescens pulcherrimus elephanto insidens, regio ornatus diademate, versicolore (veluti palumbis collum) veste, virgam habens in dextera et picam in sinistra. Circa ilium a meridie confluit longa militum manus, quam nubes valde albicans exonerat.

Adstantia Mercurio dicitori.

Adsunt illi in primo ordine Editio, Prolatio, Nudatio, Detectio, Vulgatio, Significatio, Apertio, Patefactio, Manifestatio, Disseminatio, Reclusio, Revelatio, [128] Promulgatio, Promptio, Ademptio silentii, Scaena, Theatrum, Forum, Fama, Infamia, Indicatio, Ostensio, Monstratio, Edictatio, Alloquutio,2 Eloquutio, Memoratio, Certioratio, Praedicatio, verbis Attactio, Complexio, Praestrictio, Comprensio, Contractio, Propositio, Oratio, Peroratio, Epilogatio, Conclusio, Disceptatio, Disputatio, taciturnitatis Fractio,3 Cantus, [227] Clangor, Personatio, Responsio, Fremitus, Relatio, Collatio, Colloquium, Compellatio, Confabulatio, Dictio, Enunciatio, Affatus, Pertexio, Scriptura, Pictura, Praesentatio, Insinuatio, Coramfactio,4 Palamfactio, Explicatio, Commemoratio, Commentatio, Dissertio,5 Expressio, Reportatio, Elucidatio, Explanatio.

2. Alloqutio

3. Taciturnit. fractio

4. Coram fac.

5. forse Dissertatio? ma cf. Disertio v. 15 sq.

¶ Secundo in ordine Institutio, Instructio, Eruditio Informatio, Paraenesis,6 Praeceptio, Admonitio, Praedicatio, Imbuitio, Consilium, Lectio, Doctrina, Disciplina, Edictatio, Descriptio, Publicatio, Monumentum, Annale, Historia, Commentatio, Exemplum, Inductio, Syllogizatio.

6. Parenesis

Dextra prima.

¶ Tertii ordinis ad dexteram adstat similitudo rivi, cui adest Gratia, Lenitas, Liquiditas, Celeritas, Argutia, Amoenitas vaga, dulcis Conspicuitas, iucunde labens Oratio, Disertio, Concinnitas, Facundia, Periclea Argutia, nectareum Eloquium, suave stillans Tersitudo, Flexanimitas, emolliens Cultura, Festorea Lingua, aurea Copia, grata Resonantia, florida Profusio, artificiosa Confictio, melliflua Decursio, potens Persuasio, blanda Resonantia, concinna Festivitas, Maeonica7 Harmonia, Pieria Cantio, Phoebea8 Modulatio, blandiloqua9 Suadela, mulcens Doctrina, comptus Color, Sermo floridus, germinans, pullulans, fruticans, gemmans, vernans, Atticus, Elysius, nectareus, arridens, Flos virginea malli10 demessus, niveus, mollis, fragrans, Mensa in qua Ornatus, Opulentia, Effusio, Foecunditas [228] Lautitium,11 Hyblaeae12 Rosae, [129] Musarum Deductio, Parnasi Via, deliniens Carmen, Incantatio, perpolitum Ornamentum, lacteus Lepor, culta Diluciditas, exquisitia Elegantia, luculenta Ubertas, Lyra Threicia,13 Arionia, Orpliioa, Claria, Amphionia, Aganippea.14

7. Moeonica (sic): f. Maeonia

8. Phebaea

9. Blãdioloqua

10 malli] forse manu.

11. Lautitium] sic

12. Hybleae

13. Threiicia

14. Aganippaea

¶ Ad sinistram vero dicitoris adstant primo Garritus, Hinnitus, Ruditus, Mugitus, Gannitus, Blaterismus, Deblateratio, Ineptitio, Lallatio, Effutitio, Nugatio, Scurrilitas, Coaxatio, Crepitatio, Obgannitio, Admurmuratio, Mussitatio, Obstrepentia, picae Loquacitas, Loquutuleitas,15 Garrulitas. Corvus ibi Apollineus, Aes Dodoneum, Vas vacuum sonans. Quibus adsunt inconsulta Temeritas, intricata Perplexitas, Anfractus, Ambages, Amphibolia, Cacoëthes,16 et aliae eius generis figurae, obsita Caligatio, Defossitas profunda, arcuata Caecitas,17 scrupeus Atror, picea Nebulositas, obstrusa Caecitas,17 latebrosa Opacitas. Ibi Bubonis statua, cum quo Ignavia, Trepiditas, Foeditas, Infaustitas, Ominositas.

15. Loquatitas e Loqutuleitas

16. Cacoetes

17. Coecitas

¶ Secundo cum infantis et deliri senis copula Vagitus, Lusus circa ubera, Cunae. Talis est grammaticorum dictionis et ingenii archetypus, quae in lucem edita iacet sine viribus in sinu carae18 parentis grammatices vagiens, ubera placida matris trahens, blandula faciens nutrici verba, non metiens munera precio nec dona pondere, iniirmo poplite nutans, primum (forte) non ambiens locum, cui parum sufficit et multum respicit, erigens e cunis caput ad ver­ba, foedans19 in cunis humida strata.

18. charae

19. Faedans

¶ Tertio quasi Martis tuba claro vehementique mugitu caelum quatiens, per densas intonans nubes, Buccina Tritonis, [229] Pulsatio, Percussio, Motus, Increpatio, Tactus, Sollicitatio, Tractatio, Praetentatio, Impulsio Lyrae, Chelys,20 Citharae, Tympani,21 voce, arte, dextra, plectro. Dictio ibidem hircosa, olida, vilis, cornigera, setigera, hirsuta, barbigera. Ibi Boatio, Intonatio, horrificus Mugitus, territremus Ruditus ipsos perterrefaciens Gigantes.

20. Chelis

21. Cytharae. Timpani

¶ Vero Crepitus stridens, Stridor sibilans, Clangor, [130] graculi Obstrepentia signum pluviae, cicadius Strepitus, ranae Querela, frugum Exitium, raucisonus locustae Sonus.

¶ Quarto obtrectans Criminatio, traducens Obloquutio, Detractio derogans, Morsus maledicus, sinister Rumor, sparsa Calumnia, inusta Ignominia, Labes impacta, mordax Vituperatio, morsus Violentia, insectans Traductio, accusans Delatio, insimulans Expostulatio, accersens Actio, muta Accusatio, instructus Reatus, perniciosa Querela, Exploratio, Improperatio, turpis Nota, inimica Praetensio, hostica Censura, Morsus consumens, Rostrum immersum, Dens Theoninus, notans, Sanna lacerans, rostrata Dilaniatio, Os carpens, oris Amaritudo, Lingua inficiens, labefactatrix Gutturis, Dolositas maculans,22 caeno obliniens, sordis Aspersio, Commentio, Citatio, Vadatio, adversa Attestatio, Dietatio,23 prava Interpellate. Ibi serpentinum Virus, Natrix, Dipsas, Aspis, Hydrus,24 Vipera, Cerastes, Tenebrarum obfusio, incessens Execratio, Dirae devoventes, causidica Versutia, perfida Latratio, verborum Mercatura, venale Convitium, mercenarium Testimonium, Contestatio, Adstipulatio empta, mordax Vellicatio, rodens Exagitatio, incessens Proscissio, Probrum contumeliosum, procax Calumnia, urgens Blasphemia.25 [230] Illic Veredarius discordiae, Fecialis26 rixae, Legatus dissensionis, Apocrypharius irritationum.

22. Lingua Inficiens. Labefactatrix Gutturis dolositas Maculans

23. l. Dictatio

24. Idrus

25. Blasphaemia

26. Fecialis

Adstantia Mercurii intentioni Caduceo.

¶ Primo Officium, Munus, Provincia, Sparta,27 Partes, Conditio, Debitum, Tangens, Incumbens, Res, Casus, Status.

27. forse Sporta (= Sportula)?

¶ Secundo Advocatio, Citatio, Accersio, Praeceptio, Iniunctio, Demandatio, Delegatio, Obtrusio, Intrusio, [131] Apertio loci, Ansa, Fenestra, Occasio, Praestructio, Ministratio, Suasio, Consilium, Instigatio, Flagitatio, auctoris, ductoris Invitatio, Monitio, Incitatio, Inductio, Hortatio, Decretum, Statutum, Constitutio, Destinatio, animi Inductio, Deliberatio, Propositum, Mens, Volutatio, Compromissio, Afflatio, Impulsio, Fomes, Esca, Accensio, InfLammatio, Concitatio, Stimulatio, Tractio, permulcens Flexio, Exsuscitatio, Excussio, Inductio, Illectio, Pellectio, Instigatio, lacessens Accitatio, Suggestio, Ingestio, Insusurratio, Inspiratio. Inde Substitutio, Subrogatio, Subordinatio, Subfectio, Vices.

¶ Tertio Expectatio, Fides, Credentia, Credulitas, Spes. Cui adstat Ablatio taedii, Relevatio mali, Leviatio28 pressurae. Ibi simulacrum Naufragi29 in medio maris brachia iactantis, etsi nulla ei obiiciantur littora. Adsistunt illi hinc Aerumnositas,30 inde Incertitudo, inter ambas Anxietas, Cura, Sollicitado, et multa de Saturni curia, insomnis Attritio, Vexatio, Inquietatio sui, Contentio, Anhelantia,31 Vigilia, Sedulitas, Gnavitas.

28. Leuiatio (sic): forse Levatio

29. Naufragij

30. Arumnositas

31. Anhaelantia

¶ Quarto, Invocatio, Imploratio, Adoratio, Obsecratio, Sollicitatio, Efflagitatio. Quibus adsunt Preces sacrificae, [231] Servilitas, Humilitas, Deveneratio, Fatigatio, Epistolae Libelli supplices, Palmas tollere, Oculos, Manus, Ora, Voces, Percontatio,32 Rogatio, Quaesitio, Postulatio.

32. Perconcatio

¶ Quinto Adversio animi, Auscultatio, Attentio, Erectio mentis, Inclinatio, Habilitas, Idoneitas, Aptitudo prompta, Obsequium parens, Obedientia obtemperans, morigera Auditio, satisfaciens Executio, patens Auris, intentus Oculus, Nervi proni, Mens facilis, appositus Animus, placidus, mollis, fractus, victus Spiritus, spontanea Voluntas, Flexio,33 Motio, placata, placida Facies, Concessio favorabilis, Acceptatio annuens, non aversa, non dura, et aliter ex Saurni ac Martis curia disposita.

33. Flexo
[132]

Ad Mercurii talaria quae ab antecedentibas Iovis.

¶ Inceptio, Exordium, velorum Explicatio, orae Solutio, Aditus, Limes, Porta, Vadum, Ostium, Ianua, Fores, Cardo, Margo, Aurora, Lucifer, Fons, Scatebra, Scaturigo, Venae, Satio, Seminarium, Semen, Ortus lucis, Cunae, Cunabula, Excussio somni, Caput, capitis Levatio, Surrectio a strato, Florentia, Productio, Exitus, Eruptio, Exclusio, Emanatio, Profectio, Descensio. Invasio, Assumptio, Acceptio, Tractio, Ductio, Introductio, Introitus, Irreptio, Derivatio, Properatio, Discessio, Abitio, Evolatio, Excussio, Applicatio oculi, alae,34 pedis, manus, ingenii, artis ac­tus, Laxatio, Reseratio, Apertio, Egressio, Excessio, Proditio, Expeditio, Cessio, Commeatio, Profugium, Liberatio, Extricatio, Excarceratio, Emersio, Eluctatio, Coniectio, Conversio, Conlatio, Retractio, Retroactio, Emolitio.

34. Applicatio, Oculi, Alae etc.
[232]

Alae Mercurii.

¶ Alis35 Mercurii millecoloribus (quae scilicet iuxta eorum quibus adsociatur et applicat varietatem variantur) Irritatio, Agitatio, Concitatio, Concussio, Quassio, Quassatio, Fatigatio, Ventilatio, Vibratio, Turbatio, Compulsio, Actatio, Citatio,36/SUP> Percitatio, Incitatio, Percussio, Sollicitatio.

¶ Quibus adsunt Tremor, Irrequietudo, Fluxus, Volucritas, Agilitas, Celeritas, Lubricitas, Festinatio, Approperatio, Maturitas, Ocius, Indilatio, Amora, Inde elabens Pervagatio, Pervasio, Percursio, Pererratio, Peregrinatio, Perlustratio, Penetratio, Profruxio, Promanatio, Praeventio, Proventus, Obreptio, Ingressio, Subintratio, Immersio, Insinuatio, Admixtio.37

35. Alis etc.] mancherà adstant

36. Citacio

37. Admistio

¶ Quibus secundo adsunt praeceps Pernicitas, furtiva fugaxque Volucritas, propera Sollicitudo, tenera [133] Ventositas, Spiratio vehemens, propera Celeritas, cita Rapiditas, infrenis Declivitas, subita Vivacitas, vaga Concitatio, defrenata Volucritas, Lymphatio anhela, ardens Effusio, strepens Transmissio, erumpens Traiectio. Ibi Ventus et Venti species, Equi Solis, trepida Aviditas, irrequieta Pronitas, alacris Excursio, praepes38 Sublimitas, nubivaga Volitatio, aetherea Expaciatio, aurarum Percussio, corporis Libratio, caelica Creditio, per inane Meatio, Tranatio siderea.

38. Prepes

Procedenti Mercuno et triplicis pervadenti Iovis imperium.

¶ Accidunt primo Directio, Obliquatio, Circuitio, Rotatio, Volutatio, Inflexio, Recurvatio, Reciprocatio, Revolutio, [233] Convexio, Eegressio, Remigratio, Recursio, Remeatio, Repedatio, Reversio, Reditus, Cyclus, Vertigo, Reiteratio, Repetitio, Conversio, Inversio, Catastrophe, Sursum, Deorsum, Antrorsum, Retrorsum, Dextrorsum, Sinistrorsum, Introrsum, Extrorsum, Celsum, Imum, Altum, Profundum, Latum.

¶ Secundo Allisio, Illisio, Irruptio, Impactio, Intorsio, Obviatio, Offensio. Cumque iis momentanee Temporaneum, fugax Fluxus, varia Inconstantia, levis Mobilitas, versatilis Lubricitas, versipellis Vacillatio. Ibi simulacra Glauci, Euripi, Vertumni,39 Erisichtonis, Protei, Chamaeleontis. Cum iis Mutatio, Variatio, Alteritas, Differentia, Conversio, Aversio, Diversio, Transflguratio, Transformatio, Metamorpho­sis, Alietas.

39. Vertûni (cf. però p. 244, 8) e Prothei. Cameleontis

¶ Tertio Traiectio, Traductio, Transportatio, Transvectio, Transfretatio,40 Transmissio, Provectio, Emensio, Praetergressio, Transgressio, Exsuperatio, Volatio, Reptio, Ambulatio, Serpere, Natare, Navigare.

40. Tranfretatio

¶ Quarto Digressio, Abstractio, Desertio, Remigratio, Revocatio, Depositio, Deductio, Abalienatio, Dimotio.

[134]

Mercurii oculus, virga, manus.

In apice virgae Mercurii est oculus notans vigilem Custodiam, excubialem Observantiam, accuratam Industriam. Ubi consignificat viva Lucerna, Lux praevia, micans Renitentia, scintillans Radius, collucens Fulgor insomnem Strenuitatem, impensam Attentionem, sensus Arrectionem, instructam Praeparationem, crebram Sedulitatem, diligentem [234] Animadversionem, studiosam Cogitationem, intentam Curam, facilem Apparatum, obvitim Paratum, promptam et ad manum et numeratam Instructionem, passim et in procinctu appositam Intentionem. Circa illam operosa Sedulitas, alatum Ingenium, commoda Tolerantia. Adde crebram41 Inquietudinem, iugem Navitatem, obnixum Fervorem, improbam Assiduitatem. Adest facilis Negociatio, incessabunda Indefessio, indesinens Continuitas, celer Sagacitas, sagax Providentia, properans Yigilia, oculorum Intendentia, Obtutus, Fixio, directa Acies, inhaerens Vultus, Conversio faciei, radiorum ex gemino orbe Iactatio, pensans Introspectio, Ponderantia repetens, Complexio, percurrens Examen, arcana Perlustratio, metiens Regula, versata Deliberatio, examinans Destinatio, cernua Alacritas, acuta Subtilitas, versatilis Vivacitas. Haec sequuntur artes, doctrinae cum vitali Praesidio, domestico Regimine, templorum Relligione, domorum42 Ornamento, civitatum Augumento, aetatum Decore, animorum Instructione. Virga excitat magica Thespiadum fontes et Genios, moderatur choros, ferinos emollit animos. Somnia immittit magica excantatione hostibus Arcadium istud numen, Memphiticum, Maenalium,43 trigrandi calliditate interpres, venator divitiarum, magister furtim; cui infanti cum primum manus essent liberae, eadem die Vuloano surripuit forficulas, Veneri capitis ligulam, virgam Iovi, Iunoni annulum; Actor [135] deorum et interpres optimtis. Hunc sibi patronum et ex toto unice domesticum44 iure agnoscit optimo Didascalus, Hypodidascalus, Paedotriba, Cathagetes,45 Paedeutes, Scholarcha, Gymnasiarcha, Phrontisteriarcha, id est docens Aoniam pubem, coërcens iuventae luxuriam, imbuens rudes [235] ingenua arte mentes, de fonte Thespiadum puram propinans aquam, id est Cubicularius Mercurii, Tibicen Apollinis, magnus Iovis et Phoebi Camerarius, Thesaurarius arcanorum fati, Interpres praedestinationis, Sistitor liberi arbitrii, Genus electum, Reformator seculorum, Censor praevaricantum, legum, Theca Mnemosynes, Harmonia chori Aganippei, Castalidum sororum Decus, Medusaei46 gregis Bellerophon, Choragus caelestis symphoniae, [Theca Mnemosynes.] Antesignanus Charitum, Amasius lucis perpetuae, Comes seculi seculorum.

41. crebram] Cr&etilde;. (sic)

42. Domo | morum

43. Menalium

44. demesticum

45. forse Cathegetes

46. Medusei

Mercurius opifex.

Mechanicum Mercurium sinistre refert senex, qui puerum circinum dextra et sinistra serram manu habentem de alta turri dat praecipitem. Adstat illi cum suis circumstantiis Invidia. Eundem dextere senior alatus reginam viraginem lignea47 incavaque in tauri statua includens. Adstant illi Negocium, Tractatio, Exercitium, Negociatio, Operatio, Factio, Fatigatio, Usus, Praxis, Labor, Opera, Diligentia, Insistentia, Desudatio, Contentio, Expeditio, Transactio, Exequutio, Peractio, Defunctio, Munus, Munia, Provincia, Architectatio, Fabrefactio, Extructio, condens Erectio, Collocatio, Constructio, Generatio, Patratio, Magisterium, Ministerium, Navatio.

47. ligneo

Adstantia opificis.48

¶ Quibus adsunt Manus, Pedes, Digiti,49 Nervi, Alae, Vela, Equi, Remi, Labor indesinens,50 et quae in Caduceo [236] Mercurii, Apis, Hirundo, Formica, Aranea, Castigatio, Correctio, Allinitio, Expunctio, Litura, Erasio, Censura, Recognitio, [136] Emendatio, Lima, Obelus, Cribratio, Expolitio, Eventilatio, Cultura.

48. forse opifici

49. Manus Sedes, Di­giti

50. Labor, Indesinês, et e p. 2S6, 10 illo|lo

¶ Succurrunt deinde imagines promiscuae Agricolae circa terram, ubi est Aratio, Scissio, Fissio, Versio, Sulcatio, Ruptio, Subactio, Domatio, Fossio, Eeclusio, [Ara­tio,] Attritio, et quae ex proprio campo et atrio vel etiam ex aliis colliguntur instrumenta et opera. Cum illo est Gravitas, Rigiditas, Duritas, Sedulitas, Incuxvitas, Industria, Sollicitudo, Aviditas, decolor Incultura, et alia ex curia Saturni et Caduceo proprii numinis. Comitatur il­lum Difficultas, Sudor, Algor, Aestus, Frigus, Sentositas, Saxositas, Frondositas, sentosa Spinositas, veprosa Densitas, Lapidositas, Dumositas, Umbrositas, Geliditas, Praeruptio, Devexio, Tetricitas, Feracitas, Cavernositas, Abruptio, et alia ex convenientibus praepositarum curiarum partibus.

¶ Inde Nautae adest Sollicitudo, Pavor, Trepiditas, Anxietas, Error, Tremor, Gemitus, Gravitas, Austeritas, Cura concoquenda, Impedimentum, Periculum, Violentia, Ruina, Laceratio, Extirpatio cum pluribus quae Saturni sunt et Agricolae, Remigatio, Sulcatio.

Ars Mercurii in figure piscatoris, venatoris, auenpis.

Adest imago adolescentis hamo adunco inescans, adest Auceps, Venator nassam, transennam, retia et casses tractantes. Circa hosce sunt Deceptio, Fallacia, Dolus, Fraus, [237] Fraudulentia, Impostura, Pellectio, Circumventio, Machina, Astus, Falsitas, Fucus, Offuciae, Praestigia, Circumscriptio, Sycophantia, Lusus, Ludiflcatio, Irrisio, Romphus,51 Frustratio, Implanatio, Cretizatio, Implexitas, Calliditas, Effascinatio, oculorum Praestrictio, vafra Compositio, scelesta Fictio, clandestina Falsitas, [137] ingeniosum Scelus, Circaea Bilinguitas, dolosa Flexuositas, infida Varietas, latens Commentum, commentitia Techna, versuta Solertia, versipellis Vafricies, arguta Decipula, perfidum Opificium, Punica Perfidia, Boeoticum Aenigma,52 nocturna Militia, furtivum Facinus, facinorosa Dissimulatio, personata Fictio.

51. forse Ronchus

52. Aenygma

Adsunt Tenebrae Cymmeriae, umbrosa Opacitas, arcana Obductio, mysteriosa, miraculosa Inanitas, Intricatio labyrinthea, Nodus Gordianius,53 furva Informitas, latens Laqueatio, templaria Devotio, tecta Fovea, ater Scrobicuius, caecum Latibulum, secreta Caverna, umbrosa Cavitas, scrupea Nebulositas, fumosa Obfusio, involuta Implicatio, demissa Crypta, ima Demissio, tacita, abdita abruptum Praecipitium, latebrosum Malum.

53. Gordianius] sic

Asinus Cyllenicus.

Nullum sane esset Mercurii numen, nisi equitabile pecus aliquod subesset. Animalis imago et figura nota est, de quo varii scripserunt et nos particulari stylo de illo scripsimus, quod, quia vulgo displicuit et sapientibus propter sinistrum sensum non placuit, opus est suppressum. Nunc tantum de adstantibus meminerimus. Eius qualitates Mercurii qualitatibus sunt contrariae, sed quia sine contrariis contraria non subsistunt et contrariis contraria [238] cognoscuntur, nutriuntur et in eodem concurrunt genere, non erit omnino indignum nec non satis oommodum, ut in eadem curia tamquam in scena conspiciendus veniat, quo saltem per oppositam rationem aliquot Mercurii qualitates non nominatae et forte innominabiles habeantur. In illo notabilia sunt Corium durum, setosa Cauda, acuminatae, densae, crassae, longae, latae, quassabiles Auri­culae, frontis Planities, Contractio, Simitas et Patulentia narium, Dentes crassi, densi, quadrati, Mandibula longa, producta, fortis, qua Sympson potuit occidisse mille Philistaeos54 (quid putas, dicebam, [138] facere potuisset cum integro, vero et vivo asino?), et de qua surrexerunt aquae quibus populi errantes refici potuerunt, et alia multa de quibus alias in proprio libro dicebamus,55 Labra crassa et durioribus rarioribusque villis ornata, Vox vehemens quae gigantes, id est huius mundi principes et sapientes (qui contra deos rebellarant), perterruit, dispersit, vicit; unde non immerito praesepium astronomis licet considerare cum asellis in sidereOancri, ut deos hoc praesidio liberates possimus minime ingratos etiam cognoscere. Adstant ergo Asino proxime Victoria, Triumphus, Honor, Gloria, Maiestas, et multa (immo forte vel parum abest omnia) ex Iovis curia, nisi quia cum suprema maiestate coniuncta est Exinanitio et Humilitas et Abiectio et propter hominum obsequium et certe domesticam nobis philanthropiam56 vilitatum omnium Vilitas triumphatrix et Ignorantia; forte ut inde gigantes illi cognoscerent quanto confusi, devicti et suppressi fuerint supposito. Adsunt ergo illi (ut brevi heic faciam) blitea57 Hebetudo, saxea Gravitas, plumbea Obtusitas, tenebricosa Obscuritas, caliginosa Deliberatio, umbrosa [239] Conceptio, piceus Squallor, Getica Frigiditas, Syra Stupiditas, stolida Segnities,58 impexa Tarditas, ignava Desidia, iners Torpedo, Socordia supina, murcida Acedia, pigra Remissio.

54. Phylisteos

55. cf. Cabala del cavallo Pegaseo (Lagarde p. 569, 34)

56. philanthropiâv, ilitatum (sic)

57. Bletea 58. Segnites

¶ Turpis Ruditus, Naris hians, Labrositas pendula, Tarditas pecorina, raucisona Vociferatio, inculta Rudentia, infoecunda Monstrositas, obluta59 Hebetudo, agrestis Infestivitas, Prodigiositas infelix,60 quadrupes Turpitudo, Oculus attonitas, Caput sine cerebro magnum, Pectus sine corde, Anima sine sensu, Ratio61 detonsa, Ingenium circumcisum, Mancipium vacuum. Aclstant heic quae de Paedotriba. Circa palans Vagatio, labens Deviatio, exorbitans Delirium, aberrans62 Lapsus, hallucinata Credulitas, Visio somniatis, informe Ludibrium, ambigua Delectio, impingens Error, deflectens Perditio, fanatica63 Perplexitudo, clitellata [139] Temeritas, Ambages retrogradae

'Innumeras errore vias vestigia signant.'



59. obluta] sic

60. Infaelix

61. Ratro

62. Aberras

63. Phanatica

Administrat Mercurio negociosus Perseus cum imagine pueri e subterraneis locis prodeuntis alatis pedibus. Inde unius viri Medxisaeum caput sinistra, dextra vero recurvum ensem habentis, de guttis vero, quae ab abscisso capite decidunt, venenosissimi serpentes fiunt. Postea sequitur heros versutissimus ipso quidem aspectu (Ulysses credo) in habitu mercatoris colum et alia muliebria64 ornamenta et utensilia portans, inter ea vero arcum, pharetram et ensem habens, et virgines plures circa illum.

64. muliberia

Adest et Germanicus Mercurius, qualem ex ipso co­gnoscere possis habitu, cuius currum (in quo duo illi tributa signa sunt insculpta) trahunt accipitres duo; duobus [240] anguibiis implicitis alatum sceptrum habet in dextra, in sinistra schedam. Super galea vero speciem gestat alati draconis propter solertem (credo) vigilantiam. Suevum refert nullo Germanorum minus ingeniosum,

MERCVRIVS

Mercurius
omnibus vero hinc ex Merctirii sinistra magis blateronem, [140] loquacem, garrulum, sophistam.65 Inde vero ex dextera vegeta facundia, exculta eloquentia, scitaque suadela et diserta literatura magis celebrandum.

65. sophystam

CAPVT VII.

Palladis imago seu Minervae.

Super Martis dexteram et super dexteram Mercurii influit Pallas, cuius simulacra sunt:

¶ Primum magnus heros praegnantem foeminam1 arripiens [241] et deglutiens, cuius proinde caput mire intumuisse videbatur.

1. faeminam

¶ Secundum senex claudus, qui ingente securi unius regis capite discisso pulcherrimam de illius cerebro virginem distrahit.

¶ Tertium heroico aspectu virgo hastam habens in dex­tera ad cuius pedes involuti sunt dracones duo, ad sinistram vero scutum aegidis simulacrum2 in thorace ac pectore gerens insculptum.

2. siimalacrum.

Adsistentia Palladis.3

¶ Haec cum de Iovis cerebro nata sit, longe difficiliori sorte quam si de matre sine patre nata esset, valde privilegiati numinis refert maiestatem. Adstant ergo illi primo expressa Claritas, emphatica Perspicuitas, dilucida Luculentia, cluens Claror, inclarescens Illustratio, insignis Expressio, probata Demonstratio, enucleata Evidentia, perspicua Declaratio, constans Liquentia, liquida Manifestatio, prompta Explanatio, confessa Propalatio, pellucida Detectio, vulgata Exploratio, innotescens Indubitatio, obvia Certitude Ibi solis Fulgor in medio positus, ibi Certum, Ratum, [141] Firmum, Sanum, Adagium, Proverbium, Paroemia, Polus, Medius fidius, Hercules, Castor, item Res Status, Veritas, Candor, Sinceritas. Super quibus omnibus influit Sensus, Ratio, Intellectus et Mens secixndum genus atque species.

3. forse Palladi

¶ Inde cedunt Opinabile, Phantasiabile, Imaginabile, Consonans, Verisimile, Apparens, Creditum, Consuetum, Vulgo receptum, Visus dicendi quidam.

4. cedunt
[242]

¶ Longe vero fugiunt Adulatio, Assentatio, Blanditiae, Palpitatio, Demulctio, Versutiae, et quaedam ex curia Mercurii, maxime Fabula, Figmentum, Commentum, Fictio, Nugatio, Delirium, Gerra.5

5. forse Gerrae

Inde fugit Barathrum, Abyssus, immanis Abyssus, Vorago praeceps, perplexa Obscuritas, implicita Nodositas, Fumositas obfundens, umbrosa Caecitas, exanguis Inanitas, tortuosa6 Involucritas, latebrosa Convolutio, Velatio obsecta, recondita Opacitas,7 mysteriosa Praetextio, spinosa Desertio, anceps Suspensio, Nutantia cespitans, labyrinthea Multiformitas, imexperta Incircumspectio, Arcadium pecus.

6. Torctuosa

7. Recondita, Opacitas

Ancillae Palladis.

¶ Pulchritudo mirabilis est (quam modo praetereo pro viribus recensere) ancillarum, quae sunt Speculatio, Contemplatio, Ingenium, Inquisitio, Inventio, Dispositio, Iudicium, Memoria, Consideratio, Meditatio, Collectio, Comprensio, Discussio, Excussio, Discretio, Expansio, Ponderatio, Distinctio, Distributio.

CAPVT VIII.

Imago Solis seu Apollinis.

Apparet primo ut pastor ovium in baculo et pera pulcherrimus, adolescens radioso vultu clarus. Huic eodem quo natus est diei verpero Mercurius dicitur surripuisse boves; fuerat enim primo bubulcus, antequam apud Admetum boves pasceret. Comminanti ni boves restitueret, pharetram [243] dum comminaretur surripuit. Ideo pro secunda imagine Apollo cum arcu sine pharetra ridens occurrit.

SOL

Sol

LVNA

Luna

VENVS

Venus


Twilit Grotto -- Esoteric Archives Contents Prev imaginum2 Next Timeline